Supinum
Supinum in lingua Latina est substantivum verbale, quod consilium propensionemve significat. Supina in casibus ablativo et accusativo solum inveniuntur, tamen rarum dativum supinum in-tui desinens ("Quia istaec lepida sunt memoratui" Bachides, 62) a Plauto scriptum est.[1][2] [3] Accusativum supinum verbis motus adhibetur ad consilium significandum. Ablativum supinum designationis seperationisve significationes exprimere potest.
In lingua Latina duo sunt tempora supini:
Supinum accusativum I
recensereSupinum I in Lingua Umbria adhibitum est in sententia "aseriato etu" ("observatum ito" in Lingua Latina).[4] Latina supinum accusativum "spectatum ire" ab infinitivo regulari Linguae Sanscritae primum ortum est. Infinitivus regularis in Sanscrita -um terminum item habet.
Lingua Latina accusativum supinum in -um desinit (exempli gratia: "regō, rēxī, rēctum", supinum I "rēctum"). Supinum I adhibetur cum verbis motum indicantibus.[5]
- Marcus nūntium mīsit rogātum vīnum.
- Amīcī vēnērunt grātulātum.
- Quid est, īmusne sessum? Etsī admonitum vēnimus tē, nōn flāgitātum (De Or. 3.17).
- Fuēre cīvēs quī rem pūblicam perditum īrent (Sall. Cat. 36).
Supinum in -um desinens apud verbum iri ponitur ad infinitivum passivum futurum creandum. Exemplar est “si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri” (De Divinatione. Cicero). Haec constructio rara est atque sententia "dixerunt fore ut amer" (dixerunt me amatum iri) saepe adhibetur.
Supinum ablativum II
recensereAblativum supinum in -ū desinit atque cum adiectivis saepe adhibetur (exempli gratia: "regō, rēxī, rēctum", supinum II "rēctū").[6] Ablativum supinum duas usus continet, videlicet significationibus designationis seperationisque utitur. Sunt philologi qui supinum II ex dativo finali primordialiter cortum esse credant.[7] Primo supina Latina ex dativo supino Linguae Umbrae orta sunt (Umbr. dat. Trifu, trifo).[8] Dativum supinum in -ui cadens a locativa forma postmodum substitutum est.[9] [10]
Exemplaria ablativi supini sunt:
- Hoc est facile dictū.
- Iūcundum cognitū est.
- Aspera pulsū corda [11]
Ablativum supinum apud subiectum adhibetur:
- Virtus difficilis inventu est (Sen, NQ 3,30,8); (difficile est virtutem invenire)
Ablativum supinum apud substantivum adhiberi potest:
- Vidētis nefās esse dictū miseram fuisse tālem senectūtem. (Cat. M. 13)
Ablativum supinum ad auctoris annotationem inducendum adhiberi solet:
- Namque mirum dictu ut sit omnis Sarmatarum virtus velut extraipsos (Tac. Hist. 1,79)
- Quin ipsa arrectis (visu mirabilé) in hastis praefigunt capita (Verg. Aen. 9,465-6).
Ablativum supinum apud dativum verbum adhibetur:[12]
- ea cuncta Romanis…facilia visu erant (Sall. Jug. 98,7).
- hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. (Pl. Rud. 294).
Scriptores Romani ablativum supinum apud verbum posuerunt. Hae sunt ablativa verba separationis:
- Obsonatu redeo (Pl., Men., 277).
- Vilicus primus cubitu surgat, postremus cubitum eat (Cato, Agr., 5,5).
- Pudet dictu (Tac. Agr. 32).
- Ita dictu opus est (Ter. Hea. 941)
Ablativum supinum apud gerundivum raro adhibetur:
- Quia dictu fastidienda sunt (Val. Max, IX., 3,2).
- Inter magnorum virorum discrimina, pudendum dictu, Mariccus quidam, e plebe Boiorum, inserere sese fortunae et provocare arma Romana simulatione numinum ausus est (Cornelii Taciti Historiarum, LXI)
Supinum dativum III
recensereLingua Latina archaica dativum supinum rarum in tui- cadens extitit (exempli gratia: "praedō, praedāvī, praedātum", supinum III "praedātūi").
- Quia istaec lepida sunt memoratui (Bachides, 62, Plautus); dignus memoratui (Historia Augusta, Flavius Vopiscus).
- ex candidioribus potui iucunda (Naturalis historiae 6, 204, Plinius).
- me habes perditui et praedatui (Cas. 719, Plautus).
- facilis diuisui (Livius 45. 30. 2).
Notae
recensere- ↑ Philip Baldi, The Foundations of Latin, 409
- ↑ Richard Laurent, Past Participles from Latin to Romance, 19.
- ↑ W. M. Lindsay, The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions, 387.
- ↑ The Latin Language. W. M. Lindsay
- ↑ Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. (2011).
- ↑ Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. (2011).
- ↑ Schmalz, Synt, et Stil, p. 466.
- ↑ The Foundations of Latin. Philip Baldi, Professor Philip Baldi.
- ↑ Syntax of Early Latin, Charles Edwin Bennett
- ↑ Fortasse antiquum locativum supinum vel supinum instrumentale in -tōu desinens existit. (Wackernagel, 2009, 351, Oxonii)
- ↑ Statius, Thebaid, IV, 733
- ↑ Rarum dictu: The Late Second Supine Construction. Caroline Kroon.
Bibliographia
recensere- Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. (2011). Wheelock's Latin (septima ed.). HarperCollins. Novum Eboracum: ISBN 978-0-06-199722-8.
- Sjöstrand, De vi et usu supini secundi, 1891.
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Verbum (temporale) |
Persona: Prima | Secunda | Tertia |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens) |
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus |
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum |
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum |