Lingua Umbrica
Lingua Umbrica[1] est lingua Indoeuropaea, sub familia Italica subsummata. Lingua Umbrica et lingua Osca sunt linguae Oscoumbricae vel Sabellicae, lingua Latina autem et lingua Falerica alterum gregem format, saepe Linguae Latino-Faliscae nominatum. In Umbria in usu fuit usque ad primum saeculum a.C.n. Dicitur minus similis Latinae linguae quam sunt aliae linguae Italicae.[2]
PhonologiaRecensere
Sonus s inter vocales r fit, ut in lingua Latina. Sonus d fit fricativa similis z. Sonus -ns in fine verbo fit f in omnibus linguis Oscoumbricis; in lingua Umbrica (sed non in Osca) -nss- in medio verbo fit -f- et -ns- fit -nz-. Multae vocales breves amittuntur; diphthongi fiunt monophthongi (id quod in lingua Osca non accidit).[3]
Exemplum linguae UmbricaeRecensere
Textus Umbricae maximi momenti est Tabellae Iguvinae, Iguvii inventae anno 1444. Ecce locus e tabella sexta:[4][5]
Umbre Latine Dei Grabouie persei orer ose ocre Fisie pir orto est toteme Iouine arsmor dersecor subator sent pusei neip heritu. Dei Grabouie persei tuer perscler uaseto est pesetom est peretom est frosetom est daetom est perscler tuer uirseto auirseto uas est. Dei Grabouie persei mersei esu bue peracrei pihaclu pihafei. Dei Grabouie pihatu ocre Fisie pihatu tota Iouina pihatu ocrer Fisier totar Iouinar nome nerf arsmo homono pequo castruo fri pihatu futu fos pacer tua pase ocre Fisie tote Iiouine erer nomne erar nomne. Dei Grabouie saluo seritu ocre Fisie salua seritu tota Iiouina. Deus Grabovie si in ocris Fisio ignis ortus est in cumunitate Iguvina ritus debiti omissi sunt quasi non consulto. Deus Grabovie si tui sacrifici vitiatum est, peccatum est, peremptum est, fraudatum est, demptum est, tui sacrifici visum invisum, vitium est. Deus Grabovie si ius sit eo bove optimo piaculo piator. Deus Grabovie piato ocrem Fisium piato comunitatem Iguvinam piato ocris Fisii piato comunitatis Iguvinae nomen magistratus, intitutiones, homines, pecora, castra, fruges, piato esto fauens propitius pace tua ocri Fisio comunitati Iguvinae eius nomini ei nomini. Deus Grabovie salvum servato ocrem Fisium salvam servato comunitatem Iguvinam. Esuk frater Atiieřiur eitipes plenasier urnasier uhtretie Kastruçiie Ařfertur pisipumpe fust eikvasese Atiieřier ere ri esune kuraia prehabia piři uraku ri esuna si herte et puri esune sis sakreu perakneu upetu revestu puře teřte eru emantur herte et pihaklu pune tribřiçu fuiest akrutu revestu emantur herte. Ařfertur puri pisipumpe fust erek esunesku pune uepurus ařputrati fratru Atiieřiu prehubia et ere trevor posti kastruvuf. Frater Atiieřiur esa eitipes plenasier urnasier uhtretie Klauvier kumnahkle Atiieřie okre eilvasese Atiieřer upe apelust muneklu habia numer trevor posti kastruvu et upe purtitu fust muneklu habia numer funir posti kastruvu et upe subra spafu fust muneklu habia numer trupler posti kastruvu. Et upe frater sersnatur furent ehvelku feia fratreker ote kuestor sve rehte kuratu si. Sve mestru paru fratru Atiieřiu puri ullu benurent prununsiakurent kuratu rehte neip ero enuk fratru ehvelku feia frateker ote kuestor panta muta Ařferture si. Panta muta Atiieřiu mestru paru puri ullu benurent Ařferture perpukurent lefiri etantu mutu Ařferture si. Ita fratres Atiedii decrevenunt plenaris ordinariis auctura Titus Castruccii flamen quincumque erit in collegiis Atiedis is rei hostiae curet praebeat quid ad illiam rem hostiam sit oportete et qui in sacrificio sint sacras sollemnes deligito revisito quo datur earum emantur oportete et piaculorum cum ternio fiet ex agro revisito emantur oportete. Titus qui quincumque erit is sacris cum vepuribus arbitrato fratrum Atiedorum praehibeat et is singulis post castra. Fratres Atiedii ita decreverunt plenariis ordinariis aucturitate Cluii collegio Atiedio ocri collegis Atiedis ubi impenderit munusculum habeat nummis singulis post castra et ubi porrectum erit munusculum habeat nummis binis post castra et ubi supra erit munusculum habeat nummis ternis post castra. Et ubi fratres cenati erunt decretum faciat magister aut quaestor si recte curatum sit. Si maior pars fratrum Atiedorum qui illo venerint pronuntiaverint curatum recte non esse tune fratrum decretum faciat magister aut quaestor quanta multa Titi sit. Quantam multam fratrum Atiedorum maior pars qui illo venerint Titi poscerint libuerit tanta multa Titi sit. Clauerniur dirsas herti fratrus Atiersir posti acnu farer funer agre Tlatie Piquier martier et sesna homonus duir puri far eiscurent ote Clauerni dirsans herti frater Atiersiur sehmenier dequrier pelmner sorser posti acnu uef cabriner uef toco pretra fahe postra et sesna ote Casilos dirsa herti fratrus Atiersir posti acnu farer funer agre Casiler Piquier martier et sesna homonus duir puri far eiscurent ote Casilate dirsans herti frater Atiersiur sehmenier dequrier pelmner sorser posti acnu uef cabriner uef et sesna ote. Clavernni dent oportet fratribus Atiedii post anno farris boni agri Latii Pieuii martii et cenam hominibus duobus qui far arcuerint aut Clavernni dent oportet fratres Atiedii decuriis pulmenti suilli post anno partes caprini partes tucca priores posteriores et cenam aut Casilas det oportet fratribus Atiediis post anno farris boni agri Casilii Pieuii martii et cenam hominibus duobus qui far arcuerint aut Casilati dent oportet fratres Atiedii decuriis pulmenti suelli post anno caprini partes et cenam aut.
Collatio verbalisRecensere
Protoitalice | Latine | Umbre[6][7] |
---|---|---|
ago | agere | agom |
albos | albus | alfu |
atnos | annus | acnu |
awis | avis | aves |
awte | aut | ote |
awzom | aurum | orum |
gwos | bos | buf |
duenos | bonus | funus |
kertsna | cena | sesna |
kailom | caelum | celum |
capidis | capidis | capirse |
kaledos | calidus | calersu |
katilos | catulus | catel |
det | de | det |
donom | donum | dunum |
ego | ego | eho |
emantor | emantur | emantur |
ete | et | et |
este | est | est |
xabeo | habere | habom |
xemonos | hominis | homonus |
fakio | facere | fecom |
far | far | far |
farina | farina | ferine |
feilios | filius | fel |
fero | ferto | fertu |
flosa | flora | flora |
frater | frater | frater |
fworom | forum | furu |
enter | inter | anter |
ise | is | ere |
manom | manum | manuve |
medios | medius | mefius |
mego | me | mehe |
noməm | nomen | nome |
nekwe | neque | nep |
nos | nos | nos |
nen | non | nei |
nowos | novus | nuvis |
kwe | que | pe |
kwsi | qui | puri |
kwid | quid | piri |
kwis | quis | pisi |
kwod | quod | pure |
pakis | pacis | pacer |
pezdis | pedis | persi |
pontem | pontem | pontam |
poste | post | posti |
prewos | privus | prever |
prai | prae | pre |
wrwos | rubus | rofu |
salwos | salvus | saluo |
sal | sal | salu |
sedis | sedis | serse |
swei | si | sei |
skreiptos | scriptus | screhto |
staeo | sto | stahu |
etantos | tantus | etantus |
trants | trans | traf |
tu | tu | tu |
okris | ocris | ocre |
gwitam | vitam | bitam |
gweros | verus | berus |
wijas | via | vea |
winos | vinus | vinu |
NotaeRecensere
- ↑ Rudimenta linguae Umbricae
- ↑ Fortson, p. 298
- ↑ Fortson, p. 298-9
- ↑ Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae Paul Getty Foundation "Sacrifices" in "Processions, Sacrifices, Libations, Fumigations" p. 182.
- ↑ In Aldo Luigi Prosdocimi Le Tavole Iguvine I Firenze Olschki 1984.
- ↑ https://thevore.com/umbrian/
- ↑ Stuart-Smith, Jane (2004). Phonetics and Philology: Sound Change in Italic. Oxford University Press.
BibliographiaRecensere
- Buck, Carl Darling. 1904. A Grammar of Oscan and Umbrian. Bostoniae: Ginn.
- Fortson, Benjamin W., IV. 2009. Indo-European Language and Culture: An Introduction, editio altera. Malden: Blackwell. ISBN 978-1-4051-8895-1
- Vetter, Emil. 1953. Handbuch der italischen Dialekte. Heidelbergae: Winter.
Nexus externiRecensere
- Beuscher, Martin: Zwischen Latein und Romanisch Thesaurus Ecclesiarum Italiae VII, 18: Linguistische Analyse eines mittelalterlichen Mischtextes. Berlin: WiKu-Verlag (2002). ISBN 3-936749-82-5
- IRDAU