Vocalis[1] secundum definitionem phoneticam sonus est cuiuslibet linguae articulatae — nam animalium soni nec vocales nec consonantes sunt — in cuius pronuntiatu meatus vocis apertus est ita ut flumen aeris ex pulmonibus efflatum expedite sineque obstructione per os exeat. Natura vocalis praecipue in positione labrorum et linguae consistit. In pronuntiatu autem consonantium et semivocalium aliqua pars aliquaeve partes meatus vocis contrahuntur aut momento clauduntur. In phonologia nucleus syllabae in vocali consistit, contra semivocales et consonantes, quae margines syllabarum sunt.[2]

Vocales anteriores ad corpus linguae relatae
Vocales posteriores ad corpus linguae relatae

Vocalis etiam litteram scriptam significat. Sic apud grammaticos antiquos, qui vocales litteras (Graece γράμματα φωνήεντα) appellabant illas, quae per se sine consonantibus pronuntiari possunt, quia per se quasi vocem faciunt, ut a, e, i, o, u, et in Graecis dictionibus etiam y.[3]

Radiogramma oris Danielis Jones vocales [i, u, a, ɑ] loquentis

Distinguenda autem sunt soni et litterae, quae non semper inter se congruunt. Exempli gratia, in lingua Latina classica vocales [u] et [uː] et consonans approximans (semivocalis) eadem littera V scribebantur. In pronuntiatu Latino classico sunt decem vocalia phonemata indigena, brevia /a ɛ ɪ ɔ ʊ/ et longa /aː eː iː oː uː/, atque duae phonemata ex Graeco sumpta: /y yː/.

De vocalibus describendis recensere

Vocales fiunt, cum aer ex pulmonibus efflatus expedite movetur in meatu vocis, cuius forma corpore linguae variatur labrisque figuratur. Vocalium spatium omnes comprehendit vocales, quae umquam dici possunt. Nulla inter vocales confinia exacta sunt, nam in ore lingua expedite movetur meatumque vocis minutatim variat. Discretio autem vocalium (sicut aliorum quoque sonorum articulatorum) nata est ex phonologia, in qua de sonorum discriminibus agitur: nam, quomodo sonorum discrimina ad verborum significationes distinguendas adplicentur, quaestio est. Sed phoneticorum est sciscitari, quomodo sonorum distinctiones efficiantur et percipiantur. Usque ab origine hominis illa vocalium genera, quae in abcedario IPA enumerantur, ad usum sermocinationis conversa sunt. Ex qua vocalium copia omnes linguae suam quaeque vocalium subcopiam deprompserunt, sicut sermo Latinus, cui quinque tantum sunt vocales fundamentales.

Vocales tribus definiuntur qualitatibus, quarum duae primae ad motum linguae, tertia ad labrorum figurationem pertinent:

  1. positio perpendicularis ('sursum deorsum'); meatus vocis artata aut laxata prout corpus linguae ad palatum appropinquat aut deorsum movetur
  2. positio librata ('porro retro'); linguae in pronuntiatu positio anterior aut posterior
  3. forma labrorum: rotundata aut non rotundata

Vocalibus aliae quoque qulitates esse possunt, sicut nasalitas positione veli palatalis effecta aut phonatio plicis vocalibus facta. Descriptiones sermonis cotidiani plus minus perfunctoriae sunt, nec vocales (sicut [i] [e] [u]) idcirco sunt, ut cuiusquam linguae singularis sonos vocales exquisite simulent. Solam categoriam soni explicant nec, quomodo sonent veri loquentes, accurate referri potest. Ad hoc definitione ostensiva opus est, in qua 'ostensio' ad exempla auribus recepta refertur.

De positione perpendiculari recensere

[i] et [u] vocales saepe dicuntur altae. Quae definitio ad linguae corporis altitudinem refertur, nam quo altius ad palatum appropinquat corpus linguae, eo angustior vel artior fit meatus vocis, per quem flumen aeris ex pulmonibus efflatur. Quae cum ita sint, pro vocalibus altis etiam de artis vel artatis vocalibus loqui possumus, quippe cum has vocales pronuntiantes corpore linguae meatum vocis artemus. [i] et [u] etiam vocales clausae dicuntur, sed sive ad dorsum linguae sive ad meatum vocis referatur, simpliciter flumen aeris in meatu vocis obstrui et claudi prae se feratur, quod contra definitionem vocalis dicat.

Ut iam diximus, forma meatùs vocis determinata altitudine linguae magnopere naturam vocalis adficit. [a] et [ɑ] vocales e contrario corpore linguae demisso meatuque vocis laxato et aperto pronuntiantur. Itaque laxatae vel apertae appellari possunt. Inter has altas et demissas vocales sunt quae mediam fere copiam faciunt. Itaque [ɪ] et [ʊ] paene artatae, [e] autem et [o] semiartatae vocari possunt. Laxiores autem sunt [ɛ] et [ɔ], quae semilaxatae vel semiapertae appellari possunt.

Quo demissius corpus linguae est, eo laxior meatus vocis. In abecedario IPA septem gradus laxitatis numerantur definiunturque, sed in nulla, ut videtur, singulari lingua mundi omnes gradus simul adhibentur. Linguae Latinae scriptae modo tres gradus laxitatis sunt, sed constat systema litterarum Latinarum veritatis pronuntiandi parum satisfacere. Nullum inter breves et longas vocales discrimen, quamquam proprium systematis phonematici est, litteris exprimi solet. Porro scimus ē longam et i brevem paene simili laxitate meatus vocis pronuntiatas esse,[4] scilicet [e:] et [ɪ]. Evanescente postea distinctione quantitativa [ e: ] et [ i ] vocales in unum sonum, [e] Romanicam, coaluerunt, sicut pira [pɪra] > It. pera; vērum [we:rʊm] > It. vero.[5]

Tabula vocalium recensere

Vocales IPA
Anterior Centralis Posterior
 
 
 
ɨ
ʉ
 
 
ɪ
ʏ
 
ɪ̈
ʊ̈
 
ɯ̽
ʊ
 
e
ø
 
ɘ
ɵ
 
ɤ
o
 
ø̞
 
ə
ɵ̞
 
ɤ̞
 
ɛ
œ
 
ɜ
ɞ
 
ʌ
ɔ
 
æ
 
ɐ
ɞ̞
 
a
ɶ
 
ä
ɒ̈
 
ɑ
ɒ

Abecedarium Phoneticum Internationale
De hac formula

Notae recensere

  1. Vōcālis, -is, f. (sc. littera). Vide. e.g. Ciceronis Oratorem 77.9.
  2. Matthews (2014).
  3.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  4. Allen 1978: 48-49.
  5. Allen 1978: 49.

Bibliographia recensere

  • Catford, John C. (1977) Fundamental problems in phonetics. Bloomingtoniae: Indiana University Press.
  • Clark, John & Colin Yallop (1995) An Introduction to Phonetics and Phonology. Editio secunda. Blackwell.
  • Lindau, Mona (1978) Vowel Features, Language 54: 541-563.
  • Matthews, P. (2014) Vowel, The Concise Oxford Dictionary of Linguistics. Oxoniae: Oxford University Press.