Vocalis anterior artata non rotundata

Vocalis anterior artata non rotundata est vocalium anteriorum maxime artata, quae in systemate abecedarii phonetici internationalis [i] notatur. Anteriore enim parte linguae ad palatum adpropinquante, aer ex pulmonibus efflatus per meatum quam angustissimum procedere cogitur.

Vocales IPA
Anterior Centralis Posterior
•
•
ɨ
ʉ
•
•
ɪ
ʏ
•
ɪ̈
ʊ̈
•
ɯ̽
ʊ
•
e
ø
•
ɘ
ɵ
•
ɤ
o
•
ø̞
•
ə
ɵ̞
•
ɤ̞
•
ɛ
œ
•
ɜ
ɞ
•
ʌ
ɔ
•
æ
•
ɐ
ɞ̞
•
a
ɶ
•
ä
ɒ̈
•
ɑ
ɒ

Abecedarium Phoneticum Internationale
De hac formula

De i Latina

recensere

In lingua Latina i, sive brevis sive longa est, eadem littera scribi solet. Constat quidem hos sonos adeo inter se differre, ut descriptio supra exposita potius ī longae quam i brevi respondeat. Testimonio enim grammaticorum confirmatur [i] et [e:] (sive [ē])[1] pertenui discrimine acustico separari. Itaque Pompeius grammaticus huic consilio Terentiani Mauri, "quotienscumque e longam volumus proferri, vicina sit ad i litteram", ipse addit: "ipse sonus sic debet sonare,[] quo modo sonat i littera. quando dicis ēvitat, vicina debet esse, sic pressa, sic angusta, ut vicina sit ad i litteram."[2] Quae vicinitas acustica etiam ex eo patet, quod in inscriptionibus interdum e pro i brevi (sicut TREBIBOS tribibus; MENVS minus) et i pro [ē] longa (sicut MINSIS mēnsis) scripta est.[3] Ut ex grammaticorum adnotationibus apparet, pronuntiandi ratio per totam Latinitatem mansit.

Constat igitur solam [ī] longam linguae Latinae definitioni q.e. vocalis anterior artata non rotundata respondere, cum i brevis re vera paene artata sive [ɪ] sit.

  1. Notatio [e:] in abecedario IPA praefertur, quae quidem apud philologos [ē] notari solet.
  2. GL V 112.10-13.
  3. Allen 1978: 48-49.

Bibliographia

recensere
  • Allen, W. Sidney. 1978. Vox Latina. Editio secunda. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Coleman, R. G. G. 1962. "Some allophones of Latin /i/." Transactions of the Philological Society 80–104.
  • GL = Grammatici Latini ex recensione Henrici Keilii, vol. V: Pompeii Commenum artis Donati. Teubner, 1868, p. 95-312.