Vocalis anterior artata rotundata
Vocalis anterior artata rotundata est compar [ i ] vocali sonus rotundatus, qui in systemate Abecedarii Phonetici Internationalis [ y ] notatur. Anteriore enim parte linguae ad palatum adpropinquante, aer per meatum quam angustissimum procedere cogitur. Insuper rotundatis sive "appressis labris"[1] pronuntiatur.
De y Latina
recensereVocalis anterior artata rotundata [y] aliena erat a priscis Romanis, qui suo sermone Latino utebantur eumque in ceterorum Italorum fines expandebant. Iunctis Graecis cum Romanis saeculo II a.C.n. nomina et vocabula Graeca Latine pronuntianda scribendaque erant. Sed Y Graeca primum V littera reddebatur (sicut Πύρρος > Burrus apud Ennium) et sine dubio [ u ] pronuntiabatur. Mox tamen in eruditorum circulis Y littera ex alphabeto Graeco adsumpta est. In vulgari sermone plus minus perstitisse videtur [u] pronuntiatio, sicut in κρύπτα, cuius pronuntiatio vulgaris crupta et testimonio epigraphico et etymologia Romanica (crupta > It. grotta 'spelunca') confirmatur.[2]
In nonnullis dialectis Graecis, Υ non iam labris rotundatis pronuntiabatur, sed [ i ] sonabat. Itaque γῦρος 'circulus, ambitus' in Latinitate posteriore et gyrus et in sermone vulgari girus reddebatur, de quo admonuit Valerius Probus in Appendice sua.[3] Honore et praelatione Y litterae etiam multae nascebantur formae hypercorrectae, in quibus Y pro V aut I scribebatur, sicut inclyta pro incluta aut sylva pro silva[4]
Notae
recensere- ↑ Martianus Capella, De nuptiis 3.261.
- ↑ Allen 1978: 52–53.
- ↑ Ullmann 1893: 173.
- ↑ Allen 1978: 53.