Activum
Genus activum accidit verbis Latinis. Secundum plerosque hodiernos grammaticos quoque est genus passivum et deponens.
Exempla latinae sententiae vel activae vel non activae:
Sententia puer matronam laudat tribus vocibus constat quae sunt :
– nomen substantivum puer, casus nominativi, subiectum sententiae ;
– nomen substantivum matronam, casus accusativi, obiectum sententiae ;
– verbum laudat, paradigmatis sine littera r, verbum sententiae.
Ubi obiecto casus accusativi uti potes et verbum sine littera r declinatur, verbum generis activi dictum est et sententia activa.
Sententia puer sermoni Latino studet quattuor vocibus constat quae sunt :
– nomen substantivum puer, casus nominativi, subiectum sententiae ;
– nomen substantivum sermoni et adiectivum Latino, casus dativi, obiectum sententiae ;
– verbum studet, paradigmatis sine littera r, verbum sententiae.
Ubi obiecto casus accusativi uti non potes et verbum sine littera r declinatur, verbum ab hodiernis grammaticis generis activi dictum est et sententia activa. Antiqui grammatici verbum neutrum vocabantur.
Sententia matrona a puero laudatur quattuor vocibus constat quae sunt :
– nomen substantivum matrona, casus nominativi, subiectum sententiae ;
– praepositio ab cum nomine substantivo puero, casus ablativi, actore sententiae ;
– verbum laudatur, paradigmatis cum littera r, verbum sententiae.
Ubi paradigma verbi litteram r accipit et verbum sine r exstat, verbum generis passivi dictum est et sententia passiva.
Sententia puer stylo utitur tribus vocibus constat quae sunt :
– nomen substantivum puer, casus nominativi, subiectum sententiae ;
– nomen substantivum stylo, casus ablativi, obiectum sententiae ;
– verbum utitur, paradigmatis cum littera r, verbum sententiae.
Ubi paradigma verbi litteram r accipit nec verbum sine r exstat, verbum generis deponentis dictum est.
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Verbum (temporale) |
Persona: Prima | Secunda | Tertia |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens) |
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus |
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum |
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum |