Grammatica Latina regulas ostendit, quibus voces linguae Latinae adhibeantur. Grammaticae ars in III principales partes dividitur: orthographia, quae ad litteras, etymologia, quae ad voces singulas, et constructio seu syntaxis, quae ad orationem vel ordinem dictionum pertinet.

Nomina recensere

Nomen est pars orationis quae habet casus, significans corpus aut rem proprie vel communiter. Quattuor genera sunt nominibus quae dicuntur masculinum, ut fluvius, femininum, ut domus, neutrum, ut agmen, et commune, ut sacerdos (quod esse masculinum vel femininum potest). Praeterea duo numeri sunt, qui dicuntur singularis, ut agmen, et pluralis, ut agmina. Casus sex sunt nominibus, qui dicuntur nominativus, ut fluvius, genetivus, ut fluvii, dativus, ut fluvio, accusativus, ut fluvium, ablativus, ut fluvio, et vocativus, ut fluvi. In differentibus partibus sermonis, oportet differentibus casibus uti. Exemplorum gratia:

  • Nominativus: Homo facit laborem
  • Genetivus: Uxor hominis facit laborem
  • Dativus: Uxor homini dat donum. Uxor est homini.
  • Accusativus: Uxor adiuvat hominem
  • Ablativus: Uxor cum homine pugnat. Uxor ab homine laudatur.
  • Vocativus: O homo, veni!

In declinationes quinque dividuntur omnia nomina, et cuique est genus nominum quod constat ex nominibus quae desinunt vel declinantur eodem modo.

Prima declinatio constat ex nominibus quae desinunt in -a, ut femina et sella. Pleraque haec nomina sunt feminina, sed illa quae significant occupationes saepe sunt masculina, ut nauta et agricola (sed illa quae habent eandem formam ablativam pluralem cum nominibus ex secunda declinatione saepe mutantur ut possint distingui, ut filia, cuius forma ablativa pluralis est filiabus). Ita declinantur, cum vocalibus longis:

Prima Declinatio
Singularis Pluralis
Nominativus fēmina fēminae
Genetivus fēminae fēminārum
Dativus fēminae fēminīs
Accusativus fēminam fēminās
Ablativus fēminā fēminīs
Vocativus fēmina fēminae

Secunda declinatio constat ex nominibus quae desinunt in -us vel um, ut dolus et scutum. Pleraque haec nomina sunt masculina vel neutra. Ita declinantur.

Secunda Declinatio
Singularis Pluralis
Nominativus dolus, scutum dolī, scuta
Genetivus dolī, scutī dolōrum, scutōrum
Dativus dolō, scutō dolīs, scutīs
Accusativus dolum, scutum dolōs, scuta
Ablativus dolō, scutō dolīs, scutīs
Vocativus dole, scutum dolī, scuta

Tertia declinatio constat ex nominibus quae desinunt in multis differentibus formis (quamquam similiter declinantur) ut ovis et pastor et fulgur. Haec nomina possunt esse feminina vel masculina vel neutra. Ita declinantur.

Tertia Declinatio
Singularis Pluralis
Nominativus ovis, pāstor, fulgur ovēs, pāstōrēs, fulgura
Genetivus ovis, pāstōris, fulguris ovium, pāstōrum, fulgurum
Dativus ovī, pāstōrī, fulgurī ovibus, pāstōribus, fulguribus
Accusativus ovem, pāstōrem, fulgur ovēs, pāstōrēs, fulgura
Ablativus ove, pāstōre, fulgure ovibus, pāstōribus, fulguribus
Vocativus ovis, pāstor, fulgur ovēs, pāstōrēs, fulgura

Quarta declinatio constat ex nominibus quae desinunt in -us vel -u, ut spīritus et cornū. Pleraque illa quae desinunt in -us sunt masculina, et omnia quae desinunt in -u sunt neutra. Ita declinantur.

Quarta Declinatio
Singularis Pluralis
Nominativus spīritus, cornū spīritūs, cornua
Genetivus spīritūs, cornūs spīrituum, cornuum
Dativus spīrituī, cornū spīritibus, cornibus
Accusativus spīritum, cornū spīritūs, cornua
Ablativus spīritū, cornū spīritibus, cornibus
Vocativus spīritus, cornū spīritūs, cornua

Quinta declinatio constat ex nominibus quae desinunt in -ēs, ut diēs et rēs. Pleraque sunt feminina, nisi nomen diēs, quod potest esse masculinum vel femininum. Ita declinantur.

Quinta Declinatio
Singularis Pluralis
Nominativus diēs diēs
Genetivus diēī diērum
Dativus diēī diēbus
Accusativus diem diēs
Ablativus diē diēbus
Vocativus diēs diēs

Nomina quae declinari non possunt indeclinabilia appellantur, ut nihil et fas.

Adiectiva recensere

Adiectivum est pars orationis quae nomen mutat. Quodque adiectivum habet tria genera, quae sunt masculinum, femininum, et neutrum, ut aptus, apta, aptum, nisi indeclinabile est, ut nequam et satis. Modo dividuntur omnia adiectiva in duas declinationes, quarum una est prima/secunda, ut magnus, magna, magnum, et altera est tertia, ut celer, celeris, celere.

Tres gradus sunt adiectivis: positivus (ut magnus), comparativus (ut maior) et superlativus (ut maximus).

Positivus gradus ita declinatur:

Positivus
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus aptus apta aptum aptī aptae apta
Genetivus aptī aptae aptī aptōrum aptārum aptōrum
Dativus aptō aptae aptō aptīs aptīs aptīs
Accusativus aptum aptam aptum aptōs aptās apta
Ablativus aptō aptā aptō aptīs aptīs aptīs
Vocativus apte apta aptum aptī aptae apta
Positivus
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus fortis, celer, audāx fortis, celeris, audāx forte, celere, audāx fortēs, celerēs, audācēs fortēs, celerēs, audācēs fortia, celeria, audācia
Genetivus fortis, celeris, audācis fortis, celeris, audācis fortis, celeris, audācis fortium, celerium, audācium fortium, celerium, audācium fortium, celerium, audācium
Dativus fortī, celerī, audācī fortī, celerī, audācī fortī, celerī, audācī fortibus, celeribus, audācibus fortibus, celeribus, audācibus fortibus, celeribus, audācibus
Accusativus fortem, celerem, audācem fortem, celerem, audācem forte, celere, audāx fortēs, celerēs, audācēs fortēs, celerēs, audācēs fortia, celeria, audācia
Ablativus fortī, celerī, audācī fortī, celerī, audācī fortī, celerī, audācī fortibus, celeribus, audācibus fortibus, celeribus, audācibus fortibus, celeribus, audācibus

Comparativus gradus desinit in -ior (masculinus et femininus) vel -ius (neuter). Ille significat qualitatem quantitatemve nominis quae magis magna est quam qualitas quantitasve alterius nominis, et ita declinatur:

Comparativus
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus aptior aptior aptius aptiōrēs aptiōrēs aptiōra
Genetivus aptiōris aptiōris aptiōris aptiōrum aptiōrum aptiōrum
Dativus aptiōrī aptiōrī aptiōrī aptiōribus aptiōribus aptiōribus
Accusativus aptiōrem aptiōrem aptius aptiōrēs aptiōrēs aptiōra
Ablativus aptiōre aptiōre aptiōre aptiōribus aptiōribus aptiōribus
Comparativus
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus fortior, celerior, audācior fortior, celerior, audācior fortius, celerius, audācius fortiōrēs, celeriōrēs, audāciōrēs fortiōrēs, celeriōrēs, audāciōrēs fortiōra, celeriōra, audāciōra
Genetivus fortiōris, celeriōris, audāciōris fortiōris, celeriōris, audāciōris fortiōris, celeriōris, audāciōris fortiōrum, celeriōrum, audāciōrum fortiōrum, celeriōrum, audāciōrum fortiōrum, celeriōrum, audāciōrum
Dativus fortiōrī, celeriōrī, audāciōrī fortiōrī, celeriōrī, audāciōrī fortiōrī, celeriōrī, audāciōrī fortiōribus, celeriōribus, audāciōribus fortiōribus, celeriōribus, audāciōribus fortiōribus, celeriōribus, audāciōribus
Accusativus fortiōrem, celeriōrem, audāciōrem fortiōrem, celeriōrem, audāciōrem fortius, celerius, audācius fortiōrēs, celeriōrēs, audāciōrēs fortiōrēs, celeriōrēs, audāciōrēs fortiōra, celeriōra, audāciōra
Ablativus fortiōre, celeriōre, audāciōre fortiōre, celeriōre, audāciōre fortiōre, celeriōre, audāciōre fortiōribus, celeriōribus, audāciōribus fortiōribus, celeriōribus, audāciōribus fortiōribus, celeriōribus, audāciōribus

Superlativus gradus declinatur tamquam prima/secunda adiectivum declinatur, nam desinit in -us, -a, -um. Ille significat qualitatem quantitatemve nominis quae valde magna est, vel quae maior est omnibus aliis nominibus, et ita declinatur:

Superlativus
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus aptissimus aptissima aptissimum aptissimī aptissimae aptissima
Genetivus aptissimī aptissimae aptissimī aptissimōrum aptissimārum aptissimōrum
Dativus aptissimō aptissimae aptissimō aptissimīs aptissimīs aptissimīs
Accusativus aptissimum aptissimam aptissimum aptissimōs aptissimās aptissima
Ablativus aptissimō aptissimā aptissimō aptissimīs aptissimīs aptissimīs
Vocativus aptissime aptissima aptissimum aptissimī aptissimae aptissima
Superlativus
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus fortissimus, celerrimus, audācissimus fortissima, celerrima, audācissima fortissimum, celerrimum, audācissimum fortissimī, celerrimī, audācissimī fortissimae, celerrimae, audācissimae fortissima, celerrima, audācissima
Genetivus fortissimī, celerrimī, audācissimī fortissimae, celerrimae, audācissimae fortissimī, celerrimī, audācissimī fortissimōrum, celerrimōrum, audācissimōrum fortissimārum, celerrimārum, audācissimārum fortissimōrum, celerrimōrum, audācissimōrum
Dativus fortissimō, celerrimō, audācissimō fortissimae, celerrimae, audācissimae fortissimō, celerrimō, audācissimō fortissimīs, celerrimīs, audācissimīs fortissimīs, celerrimīs, audācissimīs fortissimīs, celerrimīs, audācissimīs
Accusativus fortissimum, celerrimum, audācissimum fortissimam, celerrimam, audācissimam fortissimum, celerrimum, audācissimum fortissimōs, celerrimōs, audācissimōs fortissimās, celerrimās, audācissimās fortissima, celerrima, audācissima
Ablativus fortissimō, celerrimō, audācissimō fortissimā, celerrimā, audācissimā fortissimō, celerrimō, audācissimō fortissimīs, celerrimīs, audācissimīs fortissimīs, celerrimīs, audācissimīs fortissimīs, celerrimīs, audācissimīs
Vocativus fortissime, celerrime, audācissime fortissima, celerrima, audācissima fortissimum, celerrimum, audācissimum fortissimī, celerrimī, audācissimī fortissimae, celerrimae, audācissimae fortissima, celerrima, audācissima

Pronomina recensere

Pronomina personalia sunt pronomina ut ego et tu, et ita declinantur:

Pronomina Personalia
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona
Nominativus ego -- nōs vōs --
Genetivus meī tuī suī nostrum/trī vestrum/trī suī
Dativus mihi/mī tibi sibi nōbīs vōbīs sibi
Accusativus sē/sēsē nōs vōs sē/sēsē
Ablativus sē/sēsē nōbīs vōbīs sē/sēsē

Pronomina in persona tertia sunt hic, ille, is, iste, et ipse. Quoque possunt esse adiectiva, et ita declinantur:

Hic
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus hic haec hoc hae haec
Genetivus huius huius huius hōrum hārum hōrum
Dativus huic huic huic hīs hīs hīs
Accusativus hunc hanc hoc hōs hās haec
Ablativus hōc hāc hōc hīs hīs hīs
Ille
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus ille illa illud illī illae illa
Genetivus illīus illīus illīus illōrum illārum illōrum
Dativus illī illī illī illīs illīs illīs
Accusativus illum illam illud illōs illās illa
Ablativus illō illā illō illīs illīs illīs
Is
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus is ea id eae ea
Genetivus eius eius eius eōrum eārum eōrum
Dativus iīs iīs iīs
Accusativus eum eam id eōs eās ea
Ablativus iīs iīs iīs
Iste
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus iste ista istud istī istae ista
Genetivus istīus istīus istīus istōrum istārum istōrum
Dativus istī istī istī istīs istīs istīs
Accusativus istum istam istud istōs istās ista
Ablativus istō istā istō istīs istīs istīs
Ipse
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus ipse ipsa ipsum ipsī ipsae ipsa
Genetivus ipsīus ipsīus ipsīus ipsōrum ipsārum ipsōrum
Dativus ipsī ipsī ipsī ipsīs ipsīs ipsīs
Accusativus ipsum ipsam ipsum ipsōs ipsās ipsa
Ablativus ipsō ipsā ipsō ipsīs ipsīs ipsīs

Pronomen quis est interrogativum, et utendum est ad quaerendam quaestionem, ut quis est Marcus? vel cui est hic liber? Ita declinatur:

Quis
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus quis quae quid quī quae quae
Genetivus cuius cuius cuius quōrum quārum quōrum
Dativus cui cui cui quibus quibus quibus
Accusativus quem quam quid quōs quās quae
Ablativus quō quā quō quibus quibus quibus

Pronomen qui est relativum, et utendum est ad mutandum dictum prius, velutve adiectivem, ut videt solem qui lucet vel qui dies est? Similiter declinatur cum pronomine interrogativo, sed casus nominativus singularis masculinus est qui cum longa I et nominativus singularis neuter est quod.

Adverbia recensere

Adverbium est pars orationis (saepe derivata adiectivo) quae mutat verbum, ut bene et hic, quod indicat seu locationem, seu tempus, seu modum. Ut adiectiva, habet et gradum positivum et comparativum et superlativum.

Adverbium positivum formatur litteris elidendis -us de adiectivo et a littera addenda -e si sit adiectivum ex prima/secunda declinatione, ut beate et longe. Si est adiectivum ex tertia declinatione litterae -ter addentae sunt, ut celeriter et fortiter. Quoque inveniuntur formae ut primo et multum.

Gradus adverbii comparativus formatur eodem modo cum forma neutro nominativo comparativo singulari, ut beatius et longius et celerius.

Gradus adverbii superlativus formatur litteris elidendis -us de adiectivo superlativo et a littera addenda -e, ut beatissime et longissime et celerrime.

Frequenter Usa Adverbia
Positivus Comparativus Superlativus
anteā -- --
bene melius optimē
diū diūtius diūtissimē
fortis fortiter fortissimē
hīc -- --
hodiē -- --
iam -- --
longē longius longissimē
magnopere magis maximē
male peius pessimē
māne -- --
nunc -- --
saepe saepius saepissimē

Praepositiones recensere

Praepositio est pars orationis quae praeposita est nomini, quod potest aut ablativum aut accusativum esse. Praepositio coniungit unum nomen cum alio, et potest describere tempus vel locationem, ut ante et supra.

Nonnullae possunt regere nomen quod potest esse accusativum et quoque ablativum, ut in et sub. Si praepositio indicat motionem, ut puer venit in domum vel puer venit sub porticum, nomen debet esse accusativum, sed si non ita indicat, ut puer in domo est vel puer sub porticu est debet nomen ablativum. Hae sunt frequenter usae praepositiones:

Frequenter Usae Praepositiones
Praepositio Casus
ā, ab, abs ablativus
ad accusativus
ante accusativus
apud accusativus
causā genetivus
circum accusativus
circā accusativus
circiter accusativus
cis accusativus
citrā accusativus
contrā accusativus
cōram ablativus
cum ablativus
ablativus
erga accusativus
ex, ē ablativus
extrā accusativus
grātiā genetivus
in ablativus (sine motione) aut accusativus (cum motione)
īnfrā accusativus
inter accusativus
intrā accusativus
iūxtā accusativus
ob accusativus
per accusativus
post accusativus
prae ablativus
praeter accusativus
prō ablativus
procul (ab) ablativus
prope accusativus
propter accusativus
secundum accusativus
sine ablativus
sub ablativus (sine motione) aut accusativus (cum motione)
super ablativus (cum significat "dē") aut accusativus (cum significat locationem)
suprā accusativus
trāns accusativus
ultrā accusativus

Numeri recensere

Numeri latini unus et duo et tres declinantur, ut adiectiva, et declinantur ita:

Numeri et Unus et Duo et Tres
Declension Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominative ūnus ūna ūnum duo duae duo trēs trēs tria
Genitive ūnīus ūnīus ūnīus duōrum duārum duōrum trium trium trium
Dative ūnī ūnī ūnī duōbus duābus duōbus tribus tribus tribus
Accusative ūnum ūnam ūnum duōs duās duo trēs trēs tria
Ablative ūnō ūnā ūnō duōbus duābus duōbus tribus tribus tribus
Vocative ūne ūna ūnum duo duae duo trēs trēs tria

Autem numeri a quattuor usque ad decem indeclinabiles sunt, et hic inscribuntur, cum numeris Romanis:

Quattuor (IV)

Quinque (V)

Sex (VI)

Septem (VII)

Octo (VIII)

Novem (IX)

Decem (X)

Post numerum decem, numeri ab undecim ad viginti sunt quoque quidem indeclinabiles, et sunt copulationes verbi decem cum verbis unus, duo, tres, et cetera, nisi duodeviginti et undeviginti, qui sunt contractiones verborum duo de viginti et unus de viginti; formantur ita:

Undecim (XI)

Duodecim (XII)

Tredecim (XIII)

Quattuordecim (XIV)

Quindecim (XV)

Sedecim (XVI)

Septendecim (XVII)

Duodeviginti (XVIII)

Undeviginti (IXX)

Viginti (XX)

Post numerum viginti, numeri unus, duo, tres, et cetera modo ponuntur post numerum viginti, ut viginti unus, nisi duodeviginti et undeviginti:

Viginti unus (XXI)

Viginti duo (XXII)

Viginti tres (XXIII)

Viginti quattuor (XXIV)

Viginti quinque (XXV)

Viginti sex (XXVI)

Viginti septem (XXVII)

Duodetriginta (XXVIII)

Undetriginta (XXIX)

Triginta (XXX)

Ita pergunt numeri. Declinantur post centum numeri ducenti, trecenti, quadringenti, et cetera usque ad mille, qui ipse singularem et pluralem habet formam. Forma singularis est indeclinabilis, sed forma plurali agit ut nomen, ut tria milia librōrum. Numeri ordinales indicant positionem in ordine, ut primus et secundus. Omnes numeri ordinales possunt declinari.

Primus (I)

Secundus (II)

Tertius (III)

Quartus (IV)

Quintus (V)

Sextus (VI)

Septimus (VII)

Octavus (VIII)

Nonus (IX)

Decimus (X)

Undecimus (XI)

Duodecimus (XII)

Vicesimus (XX)

Tricesimus (XXX)

Quadragesimus (XL)

Quinquagesimus (L)

Sexagesimus (LX)

Septuagesimus (LXX)

Octogesimus (LXXX)

Nonagesimus (XC)

Centesimus (C)

Ducentesimus (CC)

Trecentesimus (CCC)

Quadringentesimus (CD)

Quingentesimus (D)

Sescentesimus (DC)

Septingentesimus (DCC)

Octingentesimus (DCCC)

Nongentesimus (CM)

Millesimus (M)

Verba recensere

Verbum est pars orationis quae significat actionem vel statum. Forma verborum infinitiva est forma sine ulla inflectione, ut facere et esse.

Sex tempora sunt verbis quae dicuntur praesens, imperfectum, futurum, perfectum, plusquamperfectum, et futurum perfectum:

  • Tempus praesens significat actionem quae nunc fit vel fieri solet saepe, ut conspicit.
  • Tempus imperfectum significat actionem quae solebat fieri saepe, vel fiabat per longum intervallum temporis, ut conspiciebat.
  • Tempus futurum significat actionem quae fiet, ut conspiciet.
  • Tempus perfectum significat actionem quae antea perfecta est, ut conspexit.
  • Tempus plusquamperfectum significat actionem quae facta est antequam alia actio facta est, ut conspexerat, ergo dicitur plus quam perfectum.
  • Tempus futurum perfectum significat actionem quae erit perfecta, ut conspexerit.

Quoque verbis sunt quattuor modi qui dicuntur indicativus, coniunctivus et optativus, et imperativus (coniunctivus cum optativo dicitur subiunctivus):

  • Modus indicativus significat actionem quae certa est, ut dormit.
  • Modus coniunctivus significat actionem quae incerta est, aut iussus est, aut cum ut/ne copulatur, ut nescio cur dormiat, et dormiamus!, et iubeo ut dormiat.
  • Modus optativus significat actionem quae aliquis vult fieri, saepe copulatus cum utinam, et modo utitur tempore imperfecto, ut utinam dormirem!
  • Modus imperativus significat iussum, ut dormi!

Etiam duas voces sunt, activa (quae agit) et passiva (quae patitur), ut scribit et scribitur.

Possunt formari adiectiva ex verbo, quae dicuntur participia, et quibus utitur ut monstret nomen quod facit actionem, ut dormiens et currens. Quoque participia possunt agere ut verba, ut deus benedicens urbem. Praecipue sunt participia quattuor:

  • Participium praesens activum significat actionem quae nomen facit in forma adiectivi, ut pater dicens.
  • Participium futurum activum significat actionem quae nomen faciet in forma adiectivi, ut pater dicturus.
  • Participium perfectum passivum significat actionem quae evenit alicui et iam perfecta est, ut verba dicta.
  • Participium futurum passivum (nonnumquam dicitur gerundivum) significat actionem quae eveniet alicui, vel debet evenire, ut verba dicenda.

Ita declinatur participium praesens activum:

Participium Praesens Activum
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Masculinum Femininum Neutrum Masculinum Femininum Neutrum
Nominativus dīcēns dīcēns dīcēns dīcentēs dīcentēs dīcentia
Genetivus dīcentis dīcentis dīcentis dīcentium dīcentium dīcentium
Dativus dīcentī dīcentī dīcentī dīcentibus dīcentibus dīcentibus
Accusativus dīcentem dīcentem dīcēns dīcentēs dīcentēs dīcentia
Ablativus dīcente dīcente dīcente dīcentibus dīcentibus dīcentibus
Vocativus dīcēns dīcēns dīcēns dīcentēs dīcentēs dīcentia

Gerundium significat actionem verbi in forma nominis, et casus quinque habet: nominativus (qui est eadem forma cum infinitiva, ut pugnare), genetivus (ut pugnandi), dativus (ut pugnando), accusativus (ut ad pugnandum), et ablativus (ut pugnando). Gerundio autem non licet habere aliud nomen quod illud agit, sed decet uti gerundivo:

  • Licet dicere ars bene pugnandi vel paratus ad pugnandum.
  • Non licet dicere ars bene pugnandi hostes, sed debet dicere ars bene pugnandorum hostium.

Supinum accusativa (ut amatum) ponitur post verba quae significant motionem, ut venire, ire. Illa significat aliquem velle facere actionem veniendo vel eundo, exempli gratia pater venit pugnatum (pater venit nam voluit pugnare). Forma ablativa ponitur post adiectivum, et significat actionem quae mutatur adiectivo, ut liber facilis est lectu (liber facile legitur).

Dividuntur omnia verba in coniugationes quattuor, quae, ut declinationes nominum, habent omnia verba quibus similes formas sunt.

Prima Coniugatio (Cum Forma Infinitiva -are, Ut amare)
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona
Indicativus Activa Praesens amō amās amat amāmus amātis amant
In. A. Imperfectum amābam amābās amābat amābāmus amābātis amābant
In. A. Futurum amābō amābis amābit amābimus amābitis amābunt
In. A. Perfectum amāvī amāvistī amāvit amāvimus amāvistis amāvērunt
In. A. Plusquamperfectum amāveram amāverās amāverat amāverāmus amāverātis amāverant
In. A. Futurum Perfectum amāverō amāveris amāverit amāverimus amāveritis amāverint
In. Passiva Praesens amor amāris amātur amāmur amāminī amantur
In. P. Imperfectum amābar amābāris amābātur amābāmur amābāminī amābantur
In. P. Futurum amābor amāberis amābitur amābimur amābiminī amābuntur
In. P. Perfectum amātus/a/um sum amātus/a/um es amātus/a/um est amātī/ae/a sumus amātī/ae/a estis amātī/ae/a sunt
In. P. Plusquamperfectum amātus/a/um eram amātus/a/um erās amātus/a/um erat amātī/ae/a erāmus amātī/ae/a erātis amātī/ae/a erant
In. P. Futurum Perfectum amātus/a/um erō amātus/a/um eris amātus/a/um erit amātī/ae/a erimus amātī/ae/a eritis amātī/ae/a erunt
Subiunctivus Activa Praesens amem amēs amet amēmus amētis ament
S. A. Imperfectum amārem amārēs amāret amārēmus amārētis amārent
S. A. Perfectum amāverim amāverīs amāverit amāverīmus amāverītis amāverint
S. A. Plusquamperfectum amāvissem amāvissēs amāvisset amāvissēmus amāvissētis amāvissent
S. Passiva Praesens amer amēris amētur amēmur amēminī amentur
S. P. Imperfectum amārer amārēris amārētur amārēmur amārēminī amārentur
S. P. Perfectum amātus/a/um sim amātus/a/um sīs amātus/a/um sit amātī/ae/a sīmus amātī/ae/a sītis amātī/ae/a sint
S. P. Plusquamperfectum amātus/a/um essem amātus/a/um essēs amātus/a/um esset amātī/ae/a essēmus amātī/ae/a essētis amātī/ae/a essent
Imperativus Activa Praesens -- amā -- -- amāte --
Im. A. Futurum -- amātō amātō -- amātōte amantō
Im. Passiva Praesens -- amāre -- -- amāminī --
Im. P. Futurum -- amātor amātor -- -- amantor
Activa Activa Activa Passiva Passiva Passiva
Praesens Perfectum Futurum Praesens Perfectum Futurum
Infinitiva -- -- amāre amāvisse amātūrum esse amārī amātum esse amātum īrī
Participium -- -- amāns -- amatūrus -- amātus amandus
Gerundium Gerundium Gerundium Gerundium Supinum Supinum
Genetivus Dativus Accusativus Ablativus Accusativus Ablativus
Verbalia Nomina -- -- amandī amandō amandum amandō amātum amātū
Secunda Coniugatio (Cum Forma Infinitiva -ere, Ut monere)
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona
Indicativus Activa Praesens moneō monēs monet monēmus monētis monent
In. A. Imperfectum monēbam monēbās monēbat monēbāmus monēbātis monēbant
In. A. Futurum monēbō monēbis monēbit monēbimus monēbitis monēbunt
In. A. Perfectum monuī monuistī monuit monuimus monuistis monuērunt
In. A. Plusquamperfectum monueram monuerās monuerat monuerāmus monuerātis monuerant
In. A. Futurum Perfectum monuerō monueris monuerit monuerimus monueritis monuerint
In. Passiva Praesens moneor monēris monētur monēmur monēminī monentur
In. P. Imperfectum monēbar monēbāris monēbātur monēbāmur monēbāminī monēbantur
In. P. Futurum monēbor monēberis monēbitur monēbimur monēbiminī monēbuntur
In. P. Perfectum monitus/a/um sum monitus/a/um es monitus/a/um est monitī/ae/a sumus monitī/ae/a estis monitī/ae/a sunt
In. P. Plusquamperfectum monitus/a/um eram monitus/a/um erās monitus/a/um erat monitī/ae/a erāmus monitī/ae/a erātis monitī/ae/a erant
In. P. Futurum Perfectum monitus/a/um erō monitus/a/um eris monitus/a/um erit monitī/ae/a erimus monitī/ae/a eritis monitī/ae/a erunt
Subiunctivus Activa Praesens moneam moneās moneat moneāmus moneātis moneant
S. A. Imperfectum monērem monērēs monēret monērēmus monērētis monērent
S. A. Perfectum monuerim monuerīs monuerit monuerīmus monuerītis monuerint
S. A. Plusquamperfectum monuissem monuissēs monuisset monuissēmus monuissētis monuissent
S. Passiva Praesens monear moneāris moneātur moneāmur moneāminī moneantur
S. P. Imperfectum monērer monērēris monērētur monērēmur monērēminī monērentur
S. P. Perfectum monitus/a/um sim monitus/a/um sīs monitus/a/um sit monitī/ae/a sīmus monitī/ae/a sītis monitī/ae/a sint
S. P. Plusquamperfectum monitus/a/um essem monitus/a/um essēs monitus/a/um esset monitī/ae/a essēmus monitī/ae/a essētis monitī/ae/a essent
Imperativus Activa Praesens -- monē -- -- monēte --
Im. A. Futurum -- monētō monētō -- monētōte monentō
Im. Passiva Praesens -- monēre -- -- monēminī --
Im. P. Futurum -- monētor monētor -- -- monentor
Activa Activa Activa Passiva Passiva Passiva
Praesens Perfectum Futurum Praesens Perfectum Futurum
Infinitiva -- -- monēre monuisse monitūrum esse monērī monitum esse monitum īrī
Participium -- -- monēns -- monitūrus -- monitus monendus
Gerundium Gerundium Gerundium Gerundium Supinum Supinum
Genetivus Dativus Accusativus Ablativus Accusativus Ablativus
Verbalia Nomina -- -- monendī monendō monendum monendō monitum monitū
Tertia Coniugatio (Cum Forma Infinitiva -ere, Ut facere Vel dicere)
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona
Indicativus Activa Praesens faciō, dīcō facis, dīcis facit, dīcit facimus, dīcimus facitis, dīcitis faciunt, dīcunt
In. A. Imperfectum faciēbam, dīcēbam faciēbās, dīcēbās faciēbat, dīcēbat faciēbāmus, dīcēbāmus faciēbātis, dīcēbātis faciēbant, dīcēbant
In. A. Futurum faciam, dīcam faciēs, dīcēs faciet, dīcet faciēmus, dīcēmus faciētis, dīcētis facient, dīcent
In. A. Perfectum fēcī, dīxī fēcistī, dīxistī fēcit, dīxit fēcimus, dīximus fēcistis, dīxistis fēcērunt, dīxērunt
In. A. Plusquamperfectum fēceram, dīxeram fēcerās, dīxerās fēcerat, dīxerat fēcerāmus, dīxerāmus fēcerātis, dīxerātis fēcerant, dīxerant
In. A. Futurum Perfectum fēcerō, dīxerō fēceris, dīxeris fēcerit, dīxerit fēcerimus, dīxerimus fēceritis, dīxeritis fēcerint, dīxerint
In. Passiva Praesens fīō, dīcor fīs, dīceris fit, dīcitur fīmus, dīcimur fītis, dīciminī fīunt, dīcuntur
In. P. Imperfectum fīēbam, dīcēbar fīēbāris, dīcēbāris fīēbātur, dīcēbātur fīēbāmus, dīcēbāmur fīēbātis, dīcēbāminī fīēbant, dīcēbantur
In. P. Futurum fīam, dīcar fīēs, dīcēris fīet, dīcētur fīēmus, dīcēmur fīētis, dīcēminī fīent, dīcentur
In. P. Perfectum factus/a/um sum, dictus/a/um sum factus/a/um es, dictus/a/um es factus/a/um est, dictus/a/um est factī/ae/a sumus, dictī/ae/a sumus factī/ae/a estis, dictī/ae/a estis factī/ae/a sunt, dictī/ae/a sunt
In. P. Plusquamperfectum factus/a/um eram, dictus/a/um eram factus/a/um erās, dictus/a/um erās factus/a/um erat, dictus/a/um erat factī/ae/a erāmus, dictī/ae/a erāmus factī/ae/a erātis, dictī/ae/a erātis factī/ae/a erant, dictī/ae/a erant
In. P. Futurum Perfectum factus/a/um erō, dictus/a/um erō factus/a/um eris, dictus/a/um eris factus/a/um erit, dictus/a/um erit factī/ae/a erimus, dictī/ae/a erimus factī/ae/a eritis, dictī/ae/a eritis factī/ae/a erunt, dictī/ae/a erunt
Subiunctivus Activa Praesens faciam, dīcam faciās, dīcās faciat, dīcat faciāmus, dīcāmus faciātis, dīcātis faciant, dīcant
S. A. Imperfectum facerem, dīcerem facerēs, dīcerēs faceret, dīceret facerēmus, dīcerēmus facerētis, dīcerētis facerent, dīcerent
S. A. Perfectum fēcerim, dīxerim fēcerīs, dīxerīs fēcerit, dīxerit fēcerīmus, dīxerīmus fēcerītis, dīxerītis fēcerint, dīxerint
S. A. Plusquamperfectum fēcissem, dīxissem fēcissēs, dīxissēs fēcisset, dīxisset fēcissēmus, dīxissēmus fēcissētis, dīxissētis fēcissent, dīxissent
S. Passiva Praesens fīam, dīcar fīās, dīcāris fīat, dīcātur fīāmus, dīcāmur fīātis, dīcāminī fīant, dīcantur
S. P. Imperfectum fierem, dīcerer fierēs, dīcerēris fieret, dīcerētur fierēmus, dīcerēmur fierētis, dīcerēminī fierent, dīcerentur
S. P. Perfectum factus/a/um sim, dictus/a/um sim factus/a/um sīs, dictus/a/um sīs factus/a/um sit, dictus/a/um sit factī/ae/a sīmus, dictī/ae/a sīmus factī/ae/a sītis, dictī/ae/a sītis factī/ae/a sint, dictī/ae/a sint
S. P. Plusquamperfectum factus/a/um essem, dictus/a/um essem factus/a/um essēs, dictus/a/um essēs factus/a/um esset, dictus/a/um esset factī/ae/a essēmus, dictī/ae/a essēmus factī/ae/a essētis, dictī/ae/a essētis factī/ae/a essent, dictī/ae/a essent
Imperativus Activa Praesens -- fac, dīc -- -- facite, dīcite --
Im. A. Futurum -- facitō, dīcitō facitō, dīcitō -- facitōte, dīcitōte faciuntō, dīcuntō
Im. Passiva Praesens -- fī, dīcere -- -- fīte, dīciminī --
Im. P. Futurum -- fītō, dīcitor fītō, dīcitor -- fītōte faciuntor, dīcuntor
Activa Activa Activa Passiva Passiva Passiva
Praesens Perfectum Futurum Praesens Perfectum Futurum
Infinitiva -- -- facere, dīcere fēcisse, dīxisse factūrum esse, dictūrum esse fierī, dīcī factum esse, dictum esse factum īrī, dictum īrī
Participium -- -- faciēns, dīcēns -- factūrus, dictūrus -- factus, dictus faciendus, dicendus
Gerundium Gerundium Gerundium Gerundium Supinum Supinum
Genetivus Dativus Accusativus Ablativus Accusativus Ablativus
Verbalia Nomina -- -- faciendī, dīcendī faciendō, dīcendo faciendum, dīcendum faciendō, dīcendo factum, dictum factū, dictū
Quarta Coniugatio (Cum Forma Infinitiva -ire, Ut audire)
Singularis Singularis Singularis Pluralis Pluralis Pluralis
Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona Prima Persona Secunda Persona Tertia Persona
Indicativus Activa Praesens audiō audīs audit audīmus audītis audiunt
In. A. Imperfectum audiēbam audiēbās audiēbat audiēbāmus audiēbātis audiēbant
In. A. Futurum audiam audiēs audiet audiēmus audiētis audient
In. A. Perfectum audīvī audīvistī audīvit audīvimus audīvistis audīvērunt
In. A. Plusquamperfectum audīveram audīverās audīverat audīverāmus audīverātis audīverant
In. A. Futurum Perfectum audīverō audīveris audīverit audīverimus audīveritis audīverint
In. Passiva Praesens audior audīris audītur audīmur audīminī audiuntur
In. P. Imperfectum audiēbar audiēbāris audiēbātur audiēbāmur audiēbāminī audiēbantur
In. P. Futurum audiar audiēris audiētur audiēmur audiēminī audientur
In. P. Perfectum audītus/a/um sum audītus/a/um es audītus/a/um est audītī/ae/a sumus audītī/ae/a estis audītī/ae/a sunt
In. P. Plusquamperfectum audītus/a/um eram audītus/a/um erās audītus/a/um erat audītī/ae/a erāmus audītī/ae/a erātis audītī/ae/a erant
In. P. Futurum Perfectum audītus/a/um erō audītus/a/um eris audītus/a/um erit audītī/ae/a erimus audītī/ae/a eritis audītī/ae/a erunt
Subiunctivus Activa Praesens audiam audiās audiat audiāmus audātis audiant
S. A. Imperfectum audīrem audīrēs audīret audīrēmus audīrētis audīrent
S. A. Perfectum audīverim audīverīs audīverit audīverīmus audīverītis audīverint
S. A. Plusquamperfectum audīvissem audīvissēs audīvisset audīvissēmus audīvissētis audīvissent
S. Passiva Praesens audiar audiāris audiātur audiāmur audiāminī audiantur
S. P. Imperfectum audīrer audīrēris audīrētur audīrēmur audīrēminī audīrentur
S. P. Perfectum audītus/a/um sim audītus/a/um sīs audītus/a/um sit audītī/ae/a sīmus audītī/ae/a sītis audītī/ae/a sint
S. P. Plusquamperfectum audītus/a/um essem audītus/a/um essēs audītus/a/um esset audītī/ae/a essēmus audītī/ae/a essētis audītī/ae/a essent
Imperativus Activa Praesens -- audī -- -- audīte --
Im. A. Futurum -- audītō audītō -- audītōte audiuntō
Im. Passiva Praesens -- audīre -- -- audīminī --
Im. P. Futurum -- audītor audītor -- -- audiuntor
Activa Activa Activa Passiva Passiva Passiva
Praesens Perfectum Futurum Praesens Perfectum Futurum
Infinitiva -- -- audīre audīvisse audītūrum esse audīrī audītum esse audītum īrī
Participium -- -- audiēns -- audītūrus -- audītus audiendum
Gerundium Gerundium Gerundium Gerundium Supinum Supinum
Genetivus Dativus Accusativus Ablativus Accusativus Ablativus
Verbalia Nomina -- -- audiendī audiendō audiendum audiendō audītum audītū

Quattuor partes quae sunt et forma primae personae praesens activa indicativa singularis, et praesens infinitiva activa, et primae personae perfecta activa indicativa singularis, et accusativum supinum dicuntur partes principales, exempli gratia amo, amare, amavi, amatum.

Quoque sunt verba irregularia, quae frequentissime dicuntur ac scribuntur: esse, velle, posse, nolle, malle, ire, et alia verba quae derivata sunt his. Principales illorum partes sunt:

  • sum, esse, fui, --
  • volo, velle, volui, --
  • possum, posse, potui, --
  • nolo, nolle, nolui, --
  • malo, malle, malui, --
  • eo, ire, ii, itum

Divisiones grammaticae artis recensere

Isidorus Hispalensis docet: Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi rationem sciant.

Post Isidorum, scientia grammaticae divisa est in viginti plus partes:

Notae recensere

  1. Octo Donatus definivit; quinque Isidorus.

Libri recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lege de Grammatica Latina in Vicilibris.
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)