Ordo verborum linguae Latinae
Ordo verborum linguae Latinae, quaestio grammaticae Latinae gravissima, comparate aliis linguis libera est. Subiectum, Obiectum necnon Verbum quemcumque potest sequi ordinem: adiectiva nomina sua antecedunt; genitivus sicut hostium ante aut post nomine locari potest. Usitata Latini sermonis proprietas est hyperbaton, in quo phrasis ab aliis vocabulis dissecatur, e.g. Sextus est Tarquinius.
Factor, quo verborum ordo in lingua Latina implicatur, est existentia illius varietatis inter diversissimos auctorum stylos repertae, quae in variis scribendi generibus se praebent. In historicis Caesaris operibus verbum vero similius enuntiationem terminabit quam in philosophia Ciceronis. Ordo in poesi magis liberior se praebet quam in prosaicis operibus, ubi duplicata hyperbata sunt usu receptissima.
Quod ad ordinis typologiam pertinet, ipsa lingua a nonnullis glottologiae studiosis revera linguis ordinem SOV sequentibus adnumeratur, una cum ordine praepositionis-nominis, nominis-genitivi, adiectivi-nominis (etiam nominis-adiectivi). A studiosis aliis fertur ordo verborum Latinus tantopere posse variari, ut impossibilem putent ordinem ita constituere, qui fundamentalior ceteris versionibus videatur.
Etsi ordo comparate libera sit, tamen minime arbitraria est, quippe qui diversos ordines varias paucitates indicet significationis et emphaseos. Ut aiunt auctores libri Latin Word Order inscripti, Devine et Stephens: "Verborum ordo non aliquid est, quod quilibet lector Latinitatis ignorare queat. Lectio paragraphi Latine scripti sine attentione animi efficit, ut amittatur omnis significationis dimensio." [1]
Verborum ordo et significatio
recensereStudium ordinis verborum lectori opitulatur, ut clarius planiusque quid auctor efferre voluerit comprehenderet. Itaque exempli gratia enuntiatum complosit Trimalchio manus non prorsus significat Trimalchionem manus complosisse, sed verbum praepositum actionis implicat celeritatem: "Trimalchio repente manus suos complosit". Alia in sententia verbum initiale munere thematis perfungitur. decessit Corellius Rufus minime significat "Corellium Rufum decessisse"[2], multo potius autem "illum, qui decessit, Corellium Rufum esse". In sententia reliqua verbum initiale emphaticum est: vidi forum non tantum sibi vult "me forum vidisse", sed "oculis meis vidisse forum": citationes et exempla plura infra sequuntur.
Collocatio adiectivorum emphasei quoque conducunt. Mea fama perinde, pronomine possessivo nomen praecedente, non tantum "famam meam", sed "meam propriam famam" significare. naves sunt combustae quinque, numerus sententiam terminans et a nomine secretus, non tantum significat "quinque naves esse combustas", sed "haud minus quam quinque naves esse combustas".
Hyperbatorum usus (separatio vocabulorum quae rite cohaerent) quoque dignus est observatu. Ut apud Caesarem legimus, hae permanserunt aquae dies complures, separato pronomine hae ab aquae et complures in termino enuntiationis, non significat "has aquas dies complures permansisse", sed "nunc aquas, non ut priores, complures dies permansisse".
Theoremata
recensereCentenniis transactis, sed praesertim adventu textuum computatro editorum, verborum ordinem latissime indagabant, de elucidandis illius principiis quibus innituntur deliberantes. Duo hic opera de verborum ordine commemoranda sunt, quae variis rationibus hanc rem appropinquandi innituntur, opera utputa Devin (2006) et Stephens (2006) et Olgae Spevak (2010).
Haud dubium est, quin factores etiam pragmatici influxum quendam in sententias Latine efformandos exerceant , e.g. in rebus subsequentibus: thema necnon rhema, comparatio, emphasis, gravitas. Thema (id, de quo loquimur) saepissime omnia alia antecedit, rhema vero (id, quod de themate loquimur) omnia alia succedit in loco finali sive paenultimo[3].
Alia quae vim habent ad ordinem sunt natura semantica (eg. adiectiva quantitativa rite nomen praecedit, materialia saepe sequuntur). Apud quosdam auctores Latinos respectus rerum ut euphoniae, assonantiae et rythmi etiam maioris sunt momenti.
Maior quaedam provincia dissensionis est quanti momenti syntaxis sit ordini verborum. Sententia enim Devine et Stephens (2006), lingua Latina neutralem habet ordinem verborum, ut explicant in reliquis: [4]
- Subiectum - Obiectum directum - Obiectum indirectum/Argumentum obliquum - Adiunctum - Scopus vel Fons - Verbum
Obiectum non-referentiale est quod artissime cum verbo consociatur, phrasinque constituit, ut impetum in phrasi impetum faciendi (impetum facere).
Secundum theoremata grammaticae generativae, Devine et Stephens sumunt has discrepantias a fundamentali ordine insignato adesse ut accentus sive emphasis ponatur diversis elementis. Adhibent terminum "scramling" si constituentes ordinem formant a fundamentali ordine discrepantem, ponuntque confusionem usu venire si quoddam elementum sinistrorsum movetur a sententiae initio. Hunc motum "raising" appellamus.
Olga Spevak (2010) alioquin, secundum fundamenta grammaticae functionalis, hanc viam appropinquandi reicit. Ipsa fert tot a neutrali, ut dicitur, verborum ordine discrepantias non solum inter auctores, verum etiam inter opera eiusdem auctoris adesse, ut fieri nequeat ut fundamentalis sive neutralis ordo verborum detegatur. Theoria igitur, quae in ordine insignato fundamentali perseverat, "studiosis Latinitatis non reddet faciliorem verborum ordinis comprehensionem". Affirmat secundum principia grammaticae functionalis, ut explicat glottologus Simon Dik, verba collocari in sententia secundum quandam formulam, non quodam motu.
Praeterea non omnes ex peritis sunt ad factores syntacticos reiciendos parati. J.G.F. Powell, in eius recensione libri Spevak, annotat nemini hucusque contigisse, ut aspectus diversarum viarum appropinquandi seu parengiseon unificarentur ad problema Latini ordinis verborum solvendum. Ut arbitratur, theoremati, quae rationes variarum scholarum de ordine verborum coniungit, continget ut solutionem satis idoneam inveniamus.
Notae
recensere- ↑ Word order is not a subject which anyone reading Latin can afford to ignore. ... Reading a paragraph of Latin without attention to word order entails losing access to a whole dimension of meaning. - Devine & Stephens, "preface".
- ↑ Sturtevant (1909), pp. 26–7.
- ↑ Spevak (2010), pp. 29–31.
- ↑ Devine & Stephens, p. 79
Bibliographia
recensere- Clackson, J.P. and Horrocks, G. (2007) The Blackwell History of the Latin Language, Oxonii: Blackwell. S.v. “word order”.
- Cunningham, Maurice P. (1957) "Some Phonetic Aspects of Word Order Patterns in Latin". Proceedings of the American Philosophical Society, Vol. 101, No. 5, pp. 481–505.
- Devine, Andrew M. & Laurence D. Stephens (2006), Latin Word Order. Structured Meaning and Information. Oxonii: Oxford University Press. Pp. xii, 639. ISBN 0-19-518168-9. Google books sample. Recensiones ab M. Esperanza Torrego, Olga Spevak, Anne Mahoney.
- Gildersleeve, B.L. & Gonzalez Lodge (1895). Gildersleeve's Latin Grammar. 3a ed. (Londinii: Macmillan).
- Greene, John (1907). "Emphasis in Latin Prose". School Review, Vol. 15, No. 9 (Nov., 1907), pp. 643–654.
- Greene, John (1908a). "How Far Does the Word-Order in Latin Indicate the Proper Emphasis?". Classical Weekly, Vol. 2, No. 1, pp. 2–4.
- Greene, John (1908b). "How Far Does the Word-Order in Latin Indicate the Proper Emphasis? (continued)". Classical Weekly, Vol. 2, No. 2, pp. 10–13.
- Hopper, Paul J. (1985). Review of Panhuis (1982). Language 61-2, 1985, 466-470.
- Linde, P. (1923), "Die Stellung des Verbs in der lateinischen Prosa", Glotta 12.153-178.
- Nisbet, R.G.M. (1999). "The Word-Order of Horace's Odes". Proceedings of the British Academy 93, 135-154.
- Panhuis, D.G.J. (1982) The Communicative Perspective in the Sentence: a study of Latin word order, Amstelodami: John Benjamins. Recensiones ab Hopper et J.G.F. Powell.
- Pinkster, Harm (1990a): "Evidence for SVO in Latin?" in: Wright, R. (ed.), Latin and the Romance languages in the Early Middle Ages, Londinii: Routledge, 69–82.
- Pinkster, Harm (1990b), Latin Syntax and Semantics, cap. 9 "Word Order".
- Powell, J.G. (2010) "Hyperbaton and register in Cicero", in E. Dickey et A. Chahoud (edd.), Colloquial and Literary Latin, Cantabrigiae: Cambridge University Press, 163–185.
- Rose, H.J. (1924). Review of J. Marouzeau (1922), "L'Ordre des Mots dans la Phrase latine: I. Les Groupes nominaux". Classical Review, vol. 38, no. 1-2.
- Scrivner, Olga B. (2015). A Probabilistic Approach in Historical Linguistics: Word Order Change in Infinitival Clauses: From Latin to Old French. Dissertatio universitatis Indianensis.
- Skopeteas, Stavros (2011). Word order in Latin locative constructions: A corpus study in Caesar's De bello gallico.
- Spevak, Olga (2010). Constituent Order in Classical Latin Prose. Studies in Language Companion Series (SLCS) 117. Amsterdam/Philadelphia: John Benjamins Publishing Company, 2010. Pp. xv, 318. ISBN 9789027205841. Recensiones J.G.F. Powell et James Brookes. Vide et K. McDonald, recensio operis Spevak (2008)).
- Spevak, Olga (2014). The Noun Phrase in Classical Latin Prose. Amsterdam studies in classical philology, 21. Lugduni Batavorum: Brill, 2014. Pp. xiii, 377. ISBN 9789004264427. Review by Patrick McFadden.
- Ullman, Berthold L. (1919) "Latin Word-Order". Classical Journal Vol. 14, No. 7 (Apr., 1919), pp. 404–417.
- Walker, Arthur T. (1918) "Some Facts of Latin Word Order". Classical Journal, Vol. 13, no. 9, pp. 644–657