Grammatica Cambrica
Grammatica linguae Cambricae multas qualitates communicat cum aliis linguis Celticis insularibus. Ergo agitur de:
- lingua flexiva, cum autem inclinationibus analyticis;
- intricata morphophonologia, qua interveniunt mutationes consonantiales et alternationes vocalicae, quibus lingua Cambrica utitur ad fines grammaticos;
- compositione sententiae formulae VSO;
- usu particularum verbalium;
- parte magna nomini verbali data, cuius obiectum pronomine possessivo designatur;
- forma impersonali in coniugatione;
- praepositionibus declinatis;
- discrimine generis grammatici masculini et feminini, magna ex parte diversis mutationibus litterarum consonantium demonstrato.
Linguae Cambricae discrimen magnum est sermonis usitati (Cymraeg llafar) et sermonis litterarum (Cymraeg llenyddol). In multis partibus grammaticae apparet discrimen, praesertim in systemate verbali. Sunt etiam in sermone usitato differentiae, minus autem manifestae, secundum dialectum: distinctiones enim inter linguam Cambricam septentrionalem et meridionalem sunt saepe notandae. Haec symbola abbreviationibus utetur (L) ad sermonem litterarum demonstrandum, (S) dialectum septentrionalem, (M) dialectum meridionalem.
Morphophonologia
recensereMorphophonologia de mutationibus agit afficientibus qualitatem phoneticam morphematum cuiuslibet linguae in contextibus certis phoneticis aut grammaticis. Lingua Cambrica huius modi alternationibus late utitur.
Mutationes consonantiales
recenserePrima littera consonans verborum Cambricorum diversis modis est mutanda in certis contextibus grammaticis: appellatur haec res mutationem consonantialem (treiglad Cambrice). Sunt tria genera mutationis:
- mutatio lenis (treiglad meddal), longe frequentissima, litteras afficit p, t, c, b, d, g, m, ll, rh;
- mutatio nasalis (treiglad trwynol) litteras afficit p, t, c, b, d, g;
- mutatio flaccida (treiglad llaes) litteras afficit p, t, c.
Radix | Mutatio lenis | Mutatio nasalis | Mutatio flaccida |
---|---|---|---|
p : pen "caput" | b : ei ben "suum caput (viri)" | mh : fy mhen "meum caput" | ph : ei phen "suum caput (mulieris)" |
t : trwyn "nasus" | d : ei drwyn "suus nasus (viri)" | nh : fy nhrwyn "meus nasus" | th : ei thrwyn "suus nasus (mulieris)" |
c : ceg "os" (pars vultus) | g : ei geg "suum os (viri)" | ngh : fy ngheg "meum os" | ch : ei cheg "suum os (mulieris)" |
b : bys "digitus" | f : ei fys "suus digitus (viri)" | m : fy mys "meus digitus" | – : ei bys "suus digitus (mulieris)" |
d : dant "dens" | dd : ei ddant "suus dens (viri)" | n : fy nant "meus dens" | – : ei dant "suus dens (mulieris)" |
g : glin "genu" | (nihil) : ei lin "suum genu (viri)" | ng : fy nglin "meum genu" | – : ei glin "suum genu (mulieris)" |
m : morddwyd "femur" | f : ei forddwyd "suum femur (viri)" | – : fy morddwyd "meum femur" | – : ei morddwyd "suum femur (mulieris)" |
ll : llaw "manus" | l : ei law "sua manus (viri)" | – : fy llaw "mea manus" | – : ei llaw "sua manus (mulieris)" |
rh : rhyw "sexus" | r : ei ryw "suus sexus (viri)" | – : fy rhyw "meus sexus" | – : ei rhyw "suus sexus (mulieris) |
Permulta verba grammatica in vocabulo sequenti mutationem lenem inferunt: numerosae praepositiones et particulae, numeri dau et dwy (ambo duo significunt, sed primus est masculinus, secundus femininus), pronomina possessiva dy "tuus, -a, -um" et ei "suus, -a, -um (viri)". Prodit etiam mutatio lenis in certis locis syntacticis, afficiens adiectivum femininum singulare, substantivum adiectivo anteitum (quod rare accidit in sermone usitato), substantivum in apostropha (res componenda vocativo Latino), verbum in forma interrogativa, saepeque secunda pars substantivi duabus partibus.
Mutationem lenem contractam, quae consonantes ll et rh non afficit, inferunt nonnulla vocabula: articulus definitus y(r) et numerus un "unus, a, um" ante substantivum femininum singulare, particula praedicativa yn quae est adhibenda ante attributum, adverbiaque mor "tamquam" et rhy "nimis."
Mutatio nasalis contractior est mutatione leni, et in sermone cotidiano aliquando omitittur. Nihilominus adest post possessivum fy "meus, a, um," post praepositionem yn "in," intus vocabula post praefixum negativum an- (e.g. posibl "possibilis" → amhosibl "impossibilis").
Mutatio flaccida interest post certis vocabulis grammaticis (ei "suus, a, um (mulieris)," a "et," â "cum, qui/quae/quod/quem...," na "neve, quam," gyda "cum," tua "ad," tra "valde"), post numeros tri "tres (masc.)" et chwe "sex." Haec mutatio semper magis ex sermone cotidiano evanescit, qui loco eius utitur mutatione leni aut nulla mutatione.
Negatio declinatorum verborum et particulae negativae ni et oni mutationem apportant flaccidam litteris p, t, c et mutationem lenem aliis mutabilibus consonantibus, quod appellamus mutationem mixtam. Scilicet sermo cotidianus solum mutatione leni uti solet.
Veris mutationibus possumus adiungere:
- aspirationem (anadliad caled) qua adiungitur h vocabulis vocali inceptis, praecipue post certa possessiva (e.g. elin "cubitum" → ei helin "suum cubitum [mulieris]");
- mutationem duram (treiglad caled), alternationem consonantium internarum quae consonantes obvolvit ut b fiat p, d fiat t, g fiat c (et rarius f fiat ff, dd fiat th) certis suffixis additis (e.g. teg "pulcher" → tecach "pulchrior"; pysgod "pisces" → pysgota "piscari") et in certis vocabulis compositis (e.g. pobi "coquere" + tŷ "domus" → popty "furnus").
Alternationes vocalicae
recensereApophonia (Cambrice gwyriad) pertinet ad alternationem compositam vocalium fixarum, quae in syllaba finali sunt, cum suffixum additum est.
In syllaba finali | y (clara): bys "digitus" | w: drws "ianua" | ai: gwaith "labos" | au: haul "sol" | aw: brawd "frater" | uw: buwch "vacca" |
---|---|---|---|---|---|---|
Vocalis apophonica | y (obscura): bysedd "digiti" | y (obscura): drysau "ianuae" | ei: gweithio "laborare" | eu: heulog "apricus" | o: brodyr "fratres" | u: buchod "vaccae" |
Metaphonia (affeithiad Cambrice) est mutatio toni syllabae sequentis sub auctoritate vocalis anterioris. In syllaba apparet finali (facta re vocalis responsabilis obvolvitur) aut paenultima (vocalis responsabilis saepissime in forma litterarum y, i, u remanet). Effectus metaphoniae secundum cientis vocalis situm et naturam alternant.
Metaphonia | Exempla |
---|---|
a → ai, ei, e, y | dafad "ovis" → defaid "oves" mab "filius" → meibion "filii" gardd "hortus" → gerddi "horti" alarch "cygnus" → elyrch "cygni" |
ae → ai, ei, ey, eu | draen "spina" → drain "spinae" saer "lignarius" → seiri "lignarii" maes "ager" → meysydd "agri" daeth "venit" → deuthum (L) "veni" |
aw → y, ew | gadawaf "relinquo, relinquam (fut.)" → gedy (L) "relinquit, relinquet" cawr "gigas" → cewri "gigantes" |
e → y, i, ei | cyllell "cultellus" → cyllyll "cultelli" carreg "lapis" → cerrig "lapides" toreth "abundantia" → toreithiog "abundans" |
o → y | ffon "baculum" → ffyn "bacula" |
oe → wy | croen "cutis" → crwyn "cutes" |
w → y | asgwrn "os" → esgyrn "ossia" |
Alium genus metaphoniae, historialiter vocali finali [a] hodie obvoluta effectum, alternationes vocalium in forma feminina certorum adiectivorum attulit.
Aliae parvae alternationes
recensereOrthographia Cambrica consonantes n et r intus vocabula geminat ut praecedens vocalis demonstretur esse brevis, e.g. ton "unda" → tonnau "undae"; byr "brevis" → byrrach "brevior."
Aliae alternationes morphologicae solum ad parvum numerum vocabulorum pertinent; sunt enim reliqua phonetica historica linguae explicata, quae late applicari synchronice non possunt.
- nt et nc in syllaba finali suffixo addito fieri possunt nn et ng, e.g. dant "dens" → dannedd "dentes"; crafanc "unguis" → crafangau "ungues";
- m, n / nn, ng, r / rr positionem commutare possunt cum mh, nh, ngh, rh: sic tymor "tempus (anni)" → tymhorau "tempora", brenin "rex" → brenhinoedd "reges", annedd "domicilium" → anheddau "domicilia", cynghanedd "harmonia"[1] → cynganeddion "harmoniae", aros "manere" → arhoswch! "manete!", cyrraedd "attingere" → cyrhaeddais "attigi";
- littera H intus vocabulum apparere aut evanescere suffixo addito potest: eang "immanis" → ehangach "immanior." H interna plerumque ante syllabam acuitam posita est.
Denique, forma certorum vocabulorum grammaticorum secundum res circumiacentes mutat. Exempli gratia:
- praepositio yn "in" fit ym ante mh / m et yng ante ngh / ng: videmus igitur yn Lloegr "in Anglia"; ym Mhrydain "in Brittania"; yng Nghymru "in Cambria";
Grex nominalis
recensereSubstantivum
recensereSubstantivo Cambrico duo genera sunt, scilicet masculinum femininumque, et duo systemata numeralia. Quamquam vocabulorum partitio difficile praedicitur, entes tamen genus habentes genus quoque grammaticum decens habere solent, et casibus interdum certorum vocabulorum genus cognoscitur. Haud pauca vocabula generis sunt incerti, aut secundum dialectum variabilis.
Systema numerum grammaticum tractans multiplex est; paucis regulis constantibus omissis, forma pluralis rare e forma singulari auferri qualibet regula sequenda potest, quam ob rem plurativa singulatim discenda sunt. Numeros singularem et pluralem pleraque habent nomina, quorum plurativa ex variis inflexionibus detrahuntur:
- additione suffixi: frequentissima sunt -(i)au, -(i)on, -i, sed etiam invenimus -ydd, -edd, -oedd, -iaid, -ed, -od, -ys (in vocabulis Anglicis cum eis plurativo conductis), -aint;
- interna mutatione vocalica (saepe per metaphoniam): car "autocinetum" → ceir "autocineta," bachgen "puer" → bechgyn "pueri," corn "cornu" → cyrn "cornua," troed "pes" → traed "pedes," tŷ "domŭs" → tai "domūs";
- et suffixo et mutatione vocalica (saepe per apophoniam aut metaphoniam): drws "ianua" → drysau "ianuae," anifail "animal" → anifeiliaid "animalia," gardd "hortus" → gerddi "horti," lleidr "fur" → lladron "fures," chwaer "soror" → chwiorydd "sorores."
Certa substantiva eorum formam pluralem a derivativo reperiunt: golau "lux" → goleuadau "luces" (cf. goleuad "lumen"), noson "vespera" → nosweithiau "vesperes, vesperae" (cf. noswaith "vesper").
Sunt tandem plurales formae quae ad nullam regulam diriguntur: ci "canis" → cŵn "canes," brawd "frater" → brodyr "fratres," gŵr "vir, maritus" → gwŷr "viri, mariti."
Parva pars substantivorum non habet numeros singularem pluralemque, sed potius collectivum singularemque: forma assidua acervum seu gregem denominat; forma unitatem demonstrans a forma collectiva trahitur. Magni hoc nonnullorum animalium plantarumque interest. Substantiva singularia suffixo creantur, interdum quoque alternatione vocalica:
- genere masculino, suffixum adhibendum ita est -yn, ut habeamus plant "liberi" → plentyn "liber," pysgod "pisces" → pysgodyn "piscis";
- genere feminino, suffixum autem -en: dail "folia" → deilen "folium," sêr "stellae" → seren "stella".
Nonnulla vocabula systemate confuso utuntur, verbi gratia:
- blodyn "flos" → blodau "flores" et cwningen "cuniculus" → cwningod "cuniculi" habent numeros pluralem et singularem;
- hwyad "anas" → hwyaid "anates" → hwyaden "anas" (hic videmus coniunctam existentiam duorum systematum).
- Ceterum haud raro certis vocabulis nonnullae sunt formae plurales (e.g. alarch "cygnus" → elyrch aut alarchod "cygni"), duabus interdum diversis significationibus (e.g. vocabulo pryd est forma pluralis prydau ad "cenas" pertinens, et forma prydiau ad "momenta, puncta temporis"). Inter dialectos etiam differentiae sunt.
Historialiter arta exstat quantitas numeri dualis, creati numeri "duo" compositione, quem praecipue ad partes corporales pertinere videtur, utpote quarum par habeamus: deulin "duo genua" (glin "genu"), dwyglust "duae aures" (clust "auris"), deufis "series duorum mensium" (mis "mensis"). Sermo solutus solum conservavit dwylo, formam pluralem substantivi llaw "manŭs."
Adiectivum
recensereAdiectivum Cambricum systemate numeri singularis/pluralis utitur. Numerus pluralis metaphonia formatur (ifanc "iuvenis" → ifainc "iuvenes") vel, saepius, additione casūs -(i)on (du "niger" → duon "nigri," cryf "fortis" → cryfion "fortes"). Numeri pluralis usus non constans est. Assiduo enim adiectiva eum usurpant substantivata (y tlawd "(homo) pauper" → y tlodion "(homines) pauperes"); alias autem pluralis apud adiectiva raro invenitur in sermone cottidiano extra enuntiationes fixas.[2]
Certo numero adiectivorum formae sunt duae singulares, altera masculina, altera feminina. Generaliter formae masculinae est w aut y finali in syllaba, quae proprie e et o fient in forma feminina. Verbi gratia:
- byr "brevis, arctus" ~ ber "brevis, arcta"; cryf "fortis, validus" ~ cref "fortis, valida"; gwyn "albus" ~ gwen "alba";
- crwn "rotundus" ~ cron "rotunda"; tlws "pulcher" ~ tlos "pulchra"; trwm "gravis, onerosus" ~ trom "gravis, onerosa."
- Denique nonnulla adiectiva aliter declinantur: bychan "parvus" ~ bechan "parva"; brith "maculatus" ~ braith "maculata."
Sermonis cottidiani usus generis feminini ad aliqua adiectiva frequentissima concluditur, et plerumque partes ferens epitheti potiusquam attributi.[3]
Comparationi adiectivi tres gradus sunt: aequativum, comparativum, superlativum. Velut Latine, gradus suffixo aut periphrasi finguntur. Adiectiva breviora (una aut duabus syllabis) plerumque suffixis utuntur, adiectiva autem longiora (plusquam duabus syllabis) vel etiam a substantivo derivata periphrasi utuntur. Aequativi forma suffixo utens praecipue linguā scriptā invenitur. Nonnulla denique adiectiva irregulares formas habent.
Positivum | Aequativum | Comparativum | Superlativum | |
---|---|---|---|---|
Suffixo | cryf "fortis" | cyn gryfed â "tam fortis quam" | cryfach na "fortior quam" | cryfaf o "fortissimus" |
Periphrasi | costus "pretiosus" | mor gostus â "tam pretiosus quam" | mwy costus na "pretiosior quam" | mwyaf costus o "pretiosissimus" |
Irregularis | da "bonus" | cystal â "tam bonus quam" | gwell na "melior quam" | gorau o "optimus" |
Comparationis suffixa (scilicet -ed, -ach, -af) mutationem duram sic ferunt ut litterae b, d, g fiant p, t, c: gwlyb "umidus" → cyn gwlyped â "tam umidus quam"; tlawd "pauper" → tlotach "pauperior"; teg "pulcher" → tecaf "pulcherrimus."
Inveniuntur etiam comparativum superlativumque rem inferiorem (vel infimam) esse demonstrantia, quae autem solum periphrasi feruntur: llai cryf na "minus fortis quam"; lleiaf cryf o "minime fortis (ex)." Alia quoque adverbia sensum adiectivorum qualificant, certa anteposita (rhy gryf "nimis fortis" — seu Latine "fortior," quod idioma cavendum est ne litterate Cambricam ad linguam comparativo utens perperam transtuleris), certa postposita (cryf iawn "valde fortis").
Particulā yn adiectiva generaliter adverbia fiunt, quae particula mutationem lenem contractam fert,[4] ut inveniamus araf "lentus" → yn araf "lente"; cyflym "celer" → yn gyflym "cito"; da "bonus" → yn dda "bene."
Articulus et adiectivum demonstrativum
recensereSermo Cambricus articulum definitum ante substantivum positum possidet, cuius forma phoneticae circumiectae congruens mutatur:
- forma plena yr ante vocales et consonantes i et h adhibenda est: yr adar "aves"; yr iâr "gallina"; yr hwyad "anas";
- forme amputata y aliis prae consonantibus adhibenda est: y tad "pater"; y mab "filius"; y ferch "filia";
- cum prior vocabulum vocali finiatur, articulus semper 'r fit: i'r adar "ad aves"; i'r tad "ad patrem"; i'r ferch "ad filiam."
Articulus immutabilis est, sed mutationem levem contractam[4] nomini sequenti fert, si hoc nomen est femininum et singulare: y mab "filius" ~ y meibion "filii" (mab vocabulum est masculinum); y ferch "filia" ~ y merched "filiae" (merch femininum).
Articulus structurae demonstrativae quoque prodest: substantivo, de quo agitur, articulus anteponitur et forma minuta adverbiorum demonstrativorum yma "hic" et yna "ibi" postponitur. Ergo: y llyfr 'ma "hic libellus" ~ y llyfr 'na "ille/iste libellus." Alia adverbia demonstrativa sunt acw "ibi (ulterior quam yna)" et yno "ibi (tam longe quam ut non possit videri)." Sermo cotidianus quoque utitur fan 'ma / fan hyn, fan 'na, fan 'cw, fan 'no formis variis structurarum yma, yna, acw, yno. Sunt etiam praesentativa ("ecce") eis congruentes: dyma, dyna, dacw.
In figura potius ad litteras pertinenti, pronomen demonstrativum potius quam adverbium usui est:
- hwn "hic"; hwnnw "ille"; hon "haec"; honno "illa"; hyn "hi"; hynny "illi":
- y llyfr hwn "hic libellus"; y dudalen hon "haec pagina"; yr erthyglau hynny "illae commentationes."
Linguae Cambricae neque articulus indefinitus est neque articulus partitivus.
Expansio substantivi
recensereGeneraliter, lingua Cambrica, expansiones substantivo latae postponuntur.
Pleraque adiectiva epithetica substantivum, quod describunt, sequuntur; cum hoc substantivum generis est feminini, mutatio levis adiectivo fertur. Verbi gratia, ceffyl gwyn mawr "magnus equus albus" ~ ceffylau gwyn mawr "magni equi albi" (ceffyl masculinum est); caseg wen fawr "magna equa alba" ~ cesig gwyn mawr "magnae equae albae" (femininum). Rara adiectiva substantivum anteeunt[5] mutationemque levem ei ferunt: hen geffyl "equus vetus." Velut Latine, nonnunquam differentia sensus exstat, utrum adiectivum ante postve substantivum constitutum sit: unig blentyn "infans unicus" / plentyn unig "infans solivagus."
Lingua Cambrica cupide substantivo aut verbo utitur epitheto, qua re ipsas mutationes subit quas subiret adiectivum. Hoc eleganter creare numerosa vocabula composita sinit. Exempli gratia: safle bws "mansio laophoriorum" (ex safle "locus, status" et bws "laophorium"); peiriant golchi llestri "machina elutoria" (ex peiriant "machina" et golchi "lavare" et llestri [pl.] "vasa mensae"); cyllell boced "culter plicatilis" (ex cyllell "culter" et poced "sinus, funda"); ystafell gysgu "studentium deversorium" (ex ystafell "conclave" et cysgu "dormire").
Id, quod Latine genetivo diceretur, sic Cambrice dicitur: substantivum, quod Latine non casu sit genetivo → articulus → substantivum quod Latine genetivo sit casu. Hoc primum substantivum articulum possidere non potest. Verbi gratia: drws y tŷ "ianua domūs"; canol y dref "media urbs"; manylion y stori "subtilitates fabulae." Articulus pronomine possessivo commutari potest: ci fy nghymdogion "canis meorum adcolarum."
Sensu partitivo, id quod Latine quoque genetivo dicatur, praepositione o dicitur, et articulus libere adhiberi potest: potel o laeth "ampulla lactis"; y darn o bapur "pars chartae"; hanner o'r disgyblion "dimidium discipulorum." Etiam hac forma quantores utuntur: llawer o lyfrau "multi libelli"; ychydig o fara "paulum panis"; digon o amser "satis temporis"; gormod o bobl "nimis multi."
Numeri
recensereLingua Cambrica duo systemata numeros tranctantia habet: alterum traditionale et multiplex, partim vigesimale, alterum decimale, numeris praecipue magnis facilioribus, in disciplina praeoptatum.
Sunt duo modi substantivum sequens conficiendi: sive recte coniungitur et numero singulari remanet (tri dyn "tres homines"), sive praepositione o inducitur et numero est plurali (pymtheg o ddynion "quindecim homines"). Hoc secundum systema frequentior est apud numeros magnos, sed non definitus inter systemata finis est.
Numeri duo, tres, quattuor (suaque derivativa) ad substantivi sequentis genus congruunt[6]; sunt ergo formae propriae generi masculino (dau, tri, pedwar) et feminino (dwy, tair, pedair). Un "unus" tamen non se ipse mutat, sed substantivo feminino mutationem levem contractam affert.[4]
Nonnulli numeri mutationes ferunt: mutationem levem contractam post un femininum "una," veram mutationem levem post dau / dwy "duo, duae," mutationem flaccidam post tri "tres (m.)" et chwech "sex." Nasalis sunt etiam vestigia mutationis in fixis enuntiationibus, utputa in vocabulo blynedd quo ad annos numerandos opus est: saith mlynedd "septem anni."
Forma nonnullorum numerorum se mutat secundum contextum: pump "quinque," chwech "sex," cant "centum" fiunt enim pum, chwe, can ante substantivum, et deg "decem" (solum aut in derivativis) fit deng prae littera m: pum car, chwe awr, deng munud, can punt "quinque autocineta, sex horae, decem minuta, centum libelli."
Numerus | Systema traditionale | Systema decimale |
---|---|---|
0 | dim | |
1 | un (+ mutationem levem contractam genere feminino) | |
2 | dau (masculinum) (+ mutationem levem) / dwy (femininum) (+ mutationem levem) | |
3 | tri (masculinum) (+ mutationem flaccidam) / tair (femininum) | |
4 | pedwar (masculinum) / pedair (femininum) | |
5 | pump | |
6 | chwech (+ mutationem flaccidam) | |
7 | saith | |
8 | wyth | |
9 | naw | |
10 | deg | |
11 | un ar ddeg | un deg un |
12 | deuddeg | un deg dau / dwy |
13 | tri / tair ar ddeg | un deg tri / tair |
14 | pedwar / pedair ar ddeg | un deg pedwar / pedair |
15 | pymtheg | un deg pump |
16 | un ar bymtheg | un deg chwech |
17 | dau / dwy ar bymtheg | un deg saith |
18 | deunaw "duo (bis) novem" | un deg wyth |
19 | pedwar / pedair ar bymtheg | un deg naw |
20 | ugain | dau ddeg |
21 | un ar hugain | dau ddeg un |
22 | dau / dwy ar hugain | dau ddeg dau / dwy |
23 | tri / tair ar hugain | dau ddeg tri / tair |
24 | pedwar / pedair ar hugain | dau ddeg pedwar / pedair |
25 | pump ar hugain | dau ddeg pump |
26 | chwech ar hugain | dau ddeg chwech |
27 | saith ar hugain | dau ddeg saith |
28 | wyth ar hugain | dau ddeg wyth |
29 | naw ar hugain | dau ddeg naw |
30 | deg ar hugain | tri deg |
31 | un ar ddeg ar hugain | tri deg un |
32 | dau / dwy ar ddeg ar hugain | tri deg dau / dwy |
33 | tri / tair ar ddeg ar hugain | tri deg tri / tair |
34 | pedwar / pedair ar ddeg ar hugain | tri deg pedwar / pedair |
35 | pumtheg ar hugain | tri deg pump |
36 | un ar bymtheg ar hugain | tri deg chwech |
37 | dau / dwy ar bymtheg ar hugain | tri deg saith |
38 | deunaw ar hugain | tri deg wyth |
39 | pedwar / pedair ar bymtheg ar hugain | tri deg naw |
40 | deugain | pedwar deg |
41 | deugain ac un | pedwar deg un |
42 | deugain a dau / dwy | pedwar deg dau / dwy |
etc. | ||
50 | hanner cant "dimidium centum" | pum deg |
60 | trigain | chwe deg |
70 | deg a thrigain | saith deg |
80 | pedwar ugain | wyth deg |
90 | deg a phedwar ugain | naw deg |
100 | cant (nomen masculinum) | |
200 | dau gant | |
300 | tri chant | |
etc. | ||
1000 | mil (nomen femininum) | |
2000 | dwy fil | |
3000 | tair mil | |
etc. | ||
1 000 000 | miliwn (nomen femininum) | |
2 000 000 | dwy filiwn | |
3 000 000 | tair miliwn | |
etc. | ||
1 000 000 000 | biliwn (nomen masculinum[7]) | |
2 000 000 000 | dau filiwn | |
3 000 000 000 | tri biliwn | |
etc. |
Systema personale
recenserePronomina et possessiva
recensereLinguae Cambricae pronomina sunt personalia "libera," possessiva, pronomina enclitica quae obiecti munere funguntur.
Pronomina libera in partes tres divisa sunt: simplicia, duplicia (instantiae forma, admodum rara, praecipue numero plurali), conexiva (forma emphatica, sensum ferens adiectionis contrarietatisve: a finnau "ego quoque"). Forma pronominum mutari solet non secundum syntaxin, sed potius phoneticam circumiectam et utrum de sermone agitur cotidiano an litterarum (hic sermo formis antiquis, quibus sermo cotidianus caret, utitur).
Possessiva, semper accentu carentia, ante substantivum quod pertingunt ponuntur, cui diversas mutationes afferunt. Eis sunt forma et praefixata (eich llyfr "libellus vester"), et infixata, quae post vocalem adhibetur (i'ch llyfr "ad vestrum libellum")[8]. Erant historialiter possessiva post substantivum posita (y llyfr mau "libellus meus"), quae autem iam non adhibentur. Possessiva saepe pronominibus "liberis," post substantivum positis, corroborantur (eich llyfr chi "vester libellus"). Sermo quidem cotidianus aliquando possessivum praetermittit (llyfr chi "vester libellus"); haec structura non necessarie emphatica est, sed id fieri potest accentu ad pronomen liberum transducendo.
Nota bene possessiva non idem dici ac scribuntur: fy ~ ein ~ eich ~ ei ~ eu saepe dicuntur [ən] aut [ə] aut nihil ~ [ən] ~ [əx] ~ [i] ~ [i][9]; possessiva igitur tertiae personae idem sonant et solum mutationibus, quas afferunt, pronominibusque corroborantibus inter se distinguuntur.
Enclitici, qui obiecti munere funguntur, exclusive post certas coniunctiones particulasque verbales ponuntur, formā syllabā post consonantem, non syllabā post vocalem), ut obiectum verbi declinati demonstrent. Solum hodie sermone litterarum usurpantur; alii sermones in eorum loco pronominibus liberis utuntur.
Pronomina personalia libera | Possessiva | Enclitici obiecti munere fungentes | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
simplicia | duplicia | conexiva | praefixata | infixata | syllabi | non syllabi | ||
1a sg. | mi / fi / i | myfi / fyfi, y fi | minnau / finnau / innau | fy +N / f' | 'm +H (L) | ym +H (L) | 'm +H (L) | |
2a sg. | ti / di, chdi (S) | tydi / dydi, y chdi (S) | tithau / dithau | dy +L / d' | 'th +L (L) | yth +L (L) | 'th +L (L) | |
3a sg. | masc. | ef (L), o / fo (S), e / fe (M) | efo (S), efe (M), y fo (S), y fe (M) | yntau, fintau | ei +L | 'i +L / 'w +L | ei +A / ys +A (L) | 'i +A / -s +A (L) |
fem. | hi | hyhi, y hi | hithau | ei +F / A | 'i +F / A / 'w +F / A | |||
1a pl. | ni | nyni, y ni | ninnau | ein +A | 'n +A | yn +A (L) | 'n +A (L) | |
2a pl. | chwi (L), chi | chwychwi (L), chychi, y chi | chwithau (L), chithau | eich | 'ch | ych (L) | 'ch (L) | |
3a pl. | hwy (L), hwynt (L), nhw | hwynthwy[10] (L), nhynhw, y nhw | hwythau (L), hwyntau (L), nhwthau | eu +A | 'u +A / 'w +A |
eu +A / ys +A (L) | 'u +A / -s +A (L) |
Abbreviationes: (L) forma litterarum; (S) forma dialecti septentrionalis; (M) forma meridionalis; +L mutatio levis; +N mutatio nasalis; +F mutatio flaccida; +A aspiratio
Propter distinctionem T-V, homo unus, gradui congruenter urbanitatis, pronominibus et ti "tu" et chi "vos" appellari potest, velut fiebat Latine pro Imperatore Romano saeculo fere quarto aut hodie, verbi gratia, Francogallice.
Ad pronomen reflexivum creandum, periphrasis duorum vocabulorum adhibetur: pronominis possessivi et, in Cambria septentrionali, vocabuli hun; meridionali hunan (sg.) aut hunain (pl.). Ergo, eich hun "tu ipse, vos ipsi" (S) / eich hunan "tu ipse" ~ eich hunain "vos ipsi" (M), etc.
Praepositiones declinatae
recensereSicut aliis sermonibus celticis insularibus, praepositiones Cambricae frequentissimae secundum personam declinantur: de praepositionibus igitur declinatis loquimur. Sermone litterarum, hae praepositiones sunt autonomae, et sunt multa exemplaria declinationis; sermone autem cotidiano, generaliter corroborans pronomen personale eas sequitur, compositiorque est declinatio.
1a declinatio ar "in (super)" |
2a declinatio yn "in (intra)" |
3a declinatio gan "cum, ab" |
irregularis i "ad" | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
sermo litterarum | sermo solutus | sermo litterarum | sermo solutus | sermo litterarum | sermo solutus | sermo litterarum | sermo solutus | ||
1a sg. | arnaf | arna i | ynof | yndda i | gennyf | gen i, gyn i | i mi | i mi, i fi | |
2a sg. | arnat | arnat ti | ynot | ynddat ti | gennyt | gen ti, gyn ti | i ti | i ti | |
3a sg. | masc. | arno | arno fo / fe | ynddo | ynddo fo / fe | ganddo | gynno fo / fe | iddo | iddo fo / fe |
fem. | arni | arni hi | ynddi | ynddi hi | ganddi | gynno hi | iddi | iddi hi | |
1a pl. | arnom | arnon ni | ynom | ynddon ni | gennym | gynnon ni | i ni | i ni | |
2a pl. | arnoch | arnoch chi | ynoch | ynddoch chi | gennych | gynnoch chi | i chwi | i chi | |
3a pl. | arnynt | arnyn nhw | ynddynt | ynddyn nhw | ganddynt | gynnyn nhw | iddynt | iddyn nhw |
Systema verbale
recensereAdspectus generalis
recensereLinguae Cambricae systema verbale est confusum, quod sunt et formae syntheticae, declinatione verbi sonatae, et formae analyticae, quibus verbo auxiliari opus est. Si subiectum? phrasis est pronomen, verbum secundum id declinatur; sin est nomen, verbum tertia persona singulari semper declinandum est. Compone:
- Mae hi'n agor y drws "(ea) ianuam aperit" ~ Maen nhw'n agor y drws "(eae/ei) ianuam aperiunt" ~ Mae 'r lladron yn agor y drws "fures ianuam aperiunt"
- Gwelodd hi'r gath "felem vidit" ~ Gwelais i'r gath "felem vidi" ~ Fi a welodd y gath "ego sum qui felem vidi."
Velut aliis linguis celticis, exstat insuper tres personas consuetas forma "impersonalis," quae actionem indicat eventuram esse, neque subiectum? indicat, similiter voci? passivae Latinae: siaradwyd "dictum est (locuti sumus, locuti sunt...)" (siarad "loqui, dicere").
Forma non declinata nomen verbale (berfenw) appellata partem gravem agit, quia radicis munere ad formas analyticas coniugationis creandas fungitur. De magis, nomen verbale quolibet verbo quasi substantivo uti sinit; aliquantum igitur infinitivo Latino congruit. Syntaxis autem essentialiter nominalis est; praesertim in hoc, quod obiectum? nominis verbalis pronominibus possessivis sonatur (Dw i'n eich gweld "vos video," ad verbum aliquid velut *sum vostrum videre), dum obiectum? verbi "classicius" declinati pronomine libero, obiecti munere fungenti, sonatur: Gwelais i chi "vos vidi."[11]
Discrimine inter systema verbale lingua Cambrica cotidiana et lingua litterarum maxime inter se distinguuntur. Sermo enim litterarum systema simile servavit ei, quo lingua Cambrica media utebatur, sed sermo cotidianus id graviter variis modis mutavit, ut puta:
- morphologia simpliciore, et maioris momenti adhibitione formarum analyticarum;
- mutatis aut omnino disparitis temporibus verbalibus
- adhibitione saepissime necessaria pronominum personalium (lingua litterarum ita solum eis instantiae causa utitur, ut lingua pro-drop sit)
- forma impersonali ab lingua sonata disparita (haec autem forma in scribendo adhuc adhibetur).
Coniugatio synthetica
recensereConiugatio synthetica tres modos habet: indicativum, coniunctivum, Imperativum. Indicativo quattuor sunt tempora:
- Praesens habitualis-futurum (sermone cotidiano, simpliciter futurum est, et vis praesentis habitualis solum in non nullis verbis modalibus conservatur)
- Imperfectum-condicionalis? (sermone cotidiano, simpliciter condicionalis est)
- Perfectum
- Plusquamperfectum (plerumque sermone cotidiano abest, nisi ut forma condicionalis?)
Coniunctivum solum habet praesentem-futurum et imperfectum. Usui est lingua litterarum, ad voluntatem, exhorationem, dubitationem, definitionis carentiam, finem, concessionem sonanda. Linguā cotidianā solum dictionibus fixis conservatur: da boch chi "bene age / agite (= Salve! cum aliquem relinquis)," doed a ddêl "alea iacta est," cyn bo hir "post haud multum (tempus)," etc.
Imperativo non est temporalis distinctio. Lingua litterarum, affirmative adhibetur ad iubendum, negative ad prohibendum; lingua autem cotidiana prohibitioni propriam statuit periphrasin, ex imperativo verbi peidio "cessare" et vocabulo â (saepe indicto) et nomine verbali constitutam. Itaque "Nolite cantare!" est Na chenwch! lingua litterarum et Peidiwch â chanu! aut Peidiwch canu! lingua cotidiana.
Sermo autem cotidianus solum imperativum personae habet secundae; ergo periphrasin imperativam, similem illae linguae Anglicae let's..., imperativo personae primae plurali statuit. Haec periphrasis verbi gadael "sinere" forma imperativa ita utitur, ut ex gad / gadewch i ni ... et nomine verbali mutatione leni affecto constituta sit. Oportet igitur dicere Gad i ni ganu! aut Ganewch i ni ganu! pro "Cantemus!"
Eminet verbum bod "esse," auxiliarium principale et irregularissimum, ob existentiam plurorum temporum quam sunt aliis verbis; ambobus sermonibus, ei est distinctio inter praesentem et futurum, imperfectum et condicionalem.
Coniugatio analytica
recensereEo systemate verba auxiliario bod (bono tempore declinato) et particula et nomine verbali creantur. Qualis particula optatur vim phrasis mutat:
- yn (post vocalem 'n) indicat actionem agi. Sermone cotidiano, haec particula maximi est momenti, quia praesentem permittit sonare. Exempli gratia, Mae hi'n canu "(ea) cantat," Roedd hi'n canu "(ea) cantabat."
- wedi indicat actionem actam esse: Mae hi wedi canu "(ea) cantavit" (velut Anglice she has sung, neque she sang), Roedd hi wedi canu "cantaverat."
- heb (+ mutationem levem) indicat actionem non actam esse (modus est alius negationis dicendae): mae hi heb ganu "non (ea) cantavit, Roedd hi heb ganu "non cantaverat."
- newydd (+ mutationem levem) indicat actionem nuper actam esse: Mae hi newydd ganu "modo cantavit," Roedd hi newydd ganu "modo cantaverat."
- ar (+ mutationem levem) indicat actionem mox esse agendam: Mae hi ar ganu "cantatura est, mox cantabit."
- am (+ mutationem levem) indicat aliquem volle hanc actionem agere: mae hi am ganu "cantatura est, cantare vult."
Eaedem formae substantivo addi possunt: bachgen yn cysgu "puer dormiens," ffenestr wedi torri "fenestra fracta." Partes igitur agunt participiorum Latinorum, quibus re vera lingua Cambrica caret. Haec autem verbalia facile format adiectiva:
- casu -edig: ysgrifennu "scribere" → ysgrifenedig "scriptus," caru "amare" → caredig "amabilis, comis";
- casu -adwy : darllen "legere" → darllenadwy "facilis lectu," bwyta "comesse" → bwytadwy "comestabilis."
Exstat genus coniugationis analyticae secundum, quod substitutione coniugationi syntheticae usurpatur. Non bod auxiliario sed gwneud "facere" cum nomine verbali mutatione levi adfecto utitur: Gwneith hi ganu yfory "(ea) cantabit cras" (formā syntheticā fuerit Canith hi yfory). Non solum autem haec forma futurum denotat.
Notandum est sermonem septentrionalem quoque forma ex ddaru[12] et pronomine et nomine verbali (mutatione levi affecto) constituta uti, quae perfectum denotat: Ddaru hi ganu "(ea) cantavit."
Coniugatio regularis
recensereDeclinatio verbalis ex adiectione suffixorum radici verbi constituitur, interdum interna cum alternatione radici facta. Licet lingua Latina verba sua in dictionariis prima persona praesenti indicativi notet, lingua autem Cambrica nomine verbali. Nomen verbale diversis modis creari potest:
- saepissime additione suffixi radici, interdum cum metaphonia; suffixa creberrima sunt -i, -u, -o (hoc posterum formam habet -io cum i radicis pars est, quod saepe apud linguae Anglicae mutuationes accidit[13]), e.g. torr- → torri "frangere," pryn- → prynu "emere," rhif- → rhifo "computare," sed sunt etiam formae rariores, scilicet cerdd- → cerdded "ambulare," saf- → sefyll "constare," hed- → hedfan "volare," etc.
- nomine verbali sine suffixo, radici saepe identicum: siarad "loqui," eistedd "sedere," ateb "respondere"; rarius alternatione interna (plus minus simplice), e.g. arhos- → aros "manere," derbyni- → derbyn "ammittere," dyg- → dwyn "furari," gwrandaw- → gwrando "audire," etc.
- rarissime suppletione: nomen verbale et radix sua nihil sunt similia: mynd "ire" (radicibus a- et el-).
Pleraque verba Cambrica hoc exemplare declinantur, hic verbo siarad "loqui" illustratum:
Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | |||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Praesens / Futurum | Imperfectum / Conditionalis? | Perfectum | Plusquamperfectum | Praesens | Imperfectum | ||||||
sermo litterarum | sermo cotidianus | sermo litterarum | sermo cotidianus | sermo litterarum | sermo cotidianus | sermo litterarum | sermo litterarum | sermo litterarum | sermo litterarum | sermo cotidianus | |
1a sg. | siaradaf | siarada i | siaradwn | siaradwn i | siaradais | siarades i | siaradaswn | siaradwyf | siaradwn | ||
2a sg. | siaredi | siaradi di | siaradit | siaradet ti | siaradaist | siaradest ti | siaradasit | siaredych | siaradit | siarad, siarada | siarada |
3a sg. | sieryd | siaradith e/o/hi, siaradiff e/hi (M) | siaradai | siaradai e/o/hi | siaradodd | siaradodd e/o/hi, siaradws e/hi (M) | siaradasai | siarado | siaradai | siaraded | |
1a pl. | siaradwn | siaradwn ni | siaradem | siaraden ni | siaradasom | siaradon ni | siaradasem | siaradom | siaradem | siaradwn | |
2a pl. | siaredwch | siaradwch chi | siaradech | siaradech chi | siaradasoch | siaradoch chi | siaradasech | siaradoch | siaradech | siaredwch | siaradwch |
3a pl. | siaradant | siaradan nhw | siaradent | siaraden nhw | siaradasant | siaradon nhw | siaradasent | siaradont | siaradent | siaradent | |
Impers. | siaredir | siaredid | siaradwyd | siaradesid, siaradasid | siarader | siaredid | siarader |
Notandum est:
- casus certos metaphonia in syllaba praeposita comitatos esse, quamquam sermo cotidianus vocale non mutata uti solet;
- tertiam personam singularem historialiter defectu casūs declinatam esse, saepe cum quoque vocalibus radicis alternationibus metaphonia aut apophonia affertis: e.g. siarad "loqui" → sieryd "loquitur," cysgu "dormire" → cwsg "dormit." Quae formae in sermone litterarum manent, sed cotidiano sunt novi casus -ith et -iff;
- historialiter iterum, casūs coniunctivi mutationem duram finalis radicis consonantis comitatam esse: tempore praesenti siaratwyf, siaretych..., imperfecto siaratwn, siaratit...; sed lingua Cambrica nostrae aetatis hanc rem solum in non nullis enuntiationibus fixis conservat (solis enim quae usum coniunctivi sermone cotidiano conservant) sicut Duw catwo "Deus teneat / servet...". Amissio mutationis durae effecit ut formae imperfectae indicativi coniunctivique eaedem sint.[14]
Coniugatio contracta
recensereNon nulla verba radicem vocali terminatam habent; eis sunt contractiones, ad diphthongos pertinentes, inter hanc vocalem casusque verbales, quae declinationem super monstratam implicant.
Hoc magni refert verborum, quae ex substantivis adiectivisve suffixo -(h)a orta sunt. Duo genera horum verborum inveniuntur, quae cernuntur additione (at non) casus -u, et quae sunt:
- verba suffixo -(h)a, quae ex consuetudine demonstrant collectionem, venationem, inquisitionem, explorationem substantivi ex quo verbum factum est: bwyd "cibus" → bwyta "edere," pysgod "pisces" → pysgota "piscari," gwraig "mulier, uxor" → gwreica "uxorem quaerere, ducere," cnau "nux" → cneua "nuces carpere", llygod "mures" → llygota "mures venari," etc.; sunt etiam horum verborum quae sunt causativa: gwell "melior" → gwella "meliorari";
- verba autem suffixo -(h)au, quibus postremae syllabae irregulariter accentus est, sunt causativa aut inchoativa: gwag "inanis" → gwacau "exinanire," rhydd "liber" → rhyddhau "liberare," byr "brevis" → byrhau "breviare," marchog "eques" → marchocau "equitare," cas "odium, odiosus" → casau "odisse," etc.
Littera H etymologica suffixo saepe abit, sed nihilominus, mutationem duram consonantis finalis substantivi adiectivive ad verbum affert.
Sermo cotidianus certorum simplificare coniugationem verborum solet, eis, ut radicem consonantalem habeant, mutandis: bwytwch chi "edetis" potius quam bwytewch).
Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
Praesens / Futurum | Imperfectum / Conditionalis | Perfectum | Plusquamperfectum | Praesens | Imperfectum | ||
1a sg. | rhyddhaf | rhyddhawn | rhyddheais | rhyddhaswn | rhyddhawyf | rhyddhawn | |
2a sg. | rhyddhei | rhyddhait | rhyddheaist | rhyddhasit | rhyddheych | rhyddhait | rhyddha |
3a sg. | rhyddha | rhyddhâi | rhyddhaodd | rhyddhasai | rhyddhao | rhyddhâi | rhyddhaed |
1a pl. | rhyddhawn | rhyddhaem | rhyddhasom | rhyddhasem | rhyddhaom | rhyddhaem | rhyddhawn |
2a pl. | rhyddhewch | rhyddhaech | rhyddhasoch | rhyddhasech | rhyddhaoch | rhyddhaech | rhyddhewch |
3a pl. | rhyddhânt | rhyddhaent | rhyddhasant | rhyddhasent | rhyddhaont | rhyddhaent | rhyddhaent |
Impers. | rhyddheir | rhyddheid | rhyddhawyd | rhyddhasid | rhyddhaer | rhyddheid | rhyddhaer |
Nominibus verbalibus horum verborum, quorum radix suffixo -o finiat, casus -i addendus est: troi "vertere," paratoi "praeparare," etc. Non nulla horum verborum radicem alternatam habent littera dd amplificatam: rhoi aut rhoddi "dare."
Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
Praesens / Futurum | Imperfectum / Conditionalis | Perfectum | Plusquamperfectum | Praesens | Imperfectum | ||
1a sg. | trof, troaf | trown | trois | troeswn | trowyf | trown | |
2a sg. | troi | troit | troist | troesit | troech | troit | tro |
3a sg. | try | trôi | troes, trodd | troesai | tro | trôi | troed |
1a pl. | trown | troem | troesom | troesem | trôm | troem | trown |
2a pl. | trowch | troech | troesoch | troesech | troch | troech | trowch |
3a pl. | trônt | troent | troesant | troesent | trônt | troent | troent |
Impers. | troir | troid | trowyd, troed | troesid | troer | troid | troer |
Verba, quorum radix littera W finiat, aeque contractiones ostendunt cum casus, ipse littera W constitutus, additur: clywed "audire" → clywn "audiemus," clywch "audietis"; enwi "appellare" → enwn "appellabimus," enwch "appellabitis"; etc.
Auxiliarium bod "esse"
recensereAuxiliarii bod coniugatio multum intricatior est quam aliorum verborum, quod
- formae eius sunt valde irregulares, et inter duas radices convertunt: alteram vocalicam, alteram littera b- inchoatam.
- duobus sermonibus (sc. litterarum cotidianoque) inter praesentem futurumque, imperfectum condicionalemque distinguit; praesens et imperfectum ex radice vocalica oriuntur, futurum autem et condicionalis ex radice b-. Sermone litterarum, futurum et condicionalis ut prasens habitualis et imperfectum habituale agere possunt.
- in tertia persona singulari, multae formae ei sunt (linguae autem Latinae solum est una, quod est est), quarum vires differunt.
- ad diversas verbales particules saepe adiungitur, quae ei se temperare solent.
- sermone cotidiano degradationem phoneticam favet, quae dialectis diversis differenter fit. Item sermo litterarius inter breves et longas formas optionem sinit.
Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Praesens | Futurum / Praesens habitualis | Imperfectum | Condicionalis / Imperfectum habituale | Perfectum | Plusquamperfectum | Praesens | Imperfectum | Praesens | |
1a sg. | (yd)wyf | byddaf | oeddwn | byddwn | bûm | buaswn | b(ydd)wyf | bawn, byddwn | |
2a sg. | (yd)wyt | byddi | oeddit, oeddet | byddit | buost | buasit | b(ydd)ych, byddech | bait, byddit | bydd |
3a sg. | 1. y mae 2. (yd)yw 3. oes 4. sydd |
bydd | (yd)oedd | byddai | bu | buasai | b(ydd)o | bai, byddai | bydded, boed, bid |
1a pl. | ŷm, ydym | byddwn | oeddem | byddem | buom | buasem | bôm, byddom | baem, byddem | byddwn |
2a pl. | ŷch, ydych | byddwch | oeddech | byddech | buoch | buasech | b(ydd)och | baech, byddech | byddwch |
3a pl. | y maent, ŷnt, ydynt | byddant | oeddynt, oeddent | byddent | buant, buont | buasent | bônt, byddont | baent, byddent | byddent |
Impers. | ys, ydys | byddir | oeddid | byddid | buwyd | buasid | bydder | byddid | bydder |
Formae praesentis tertiae personae singularis sic usui sunt:
- y mae est forma affirmativa, quod muneri fungitur (1) auxiliarii ad tempora analytica creanda usurpati, (2) verbi existentialis ("est / sunt ..."), (3) copulae in phrasibus attributivis ("A est B");
- yw sive ydyw est forma auxiliarii copulaeque interrogativa et negativa; copulae affirmativae quoque muneri fungitur in alternativa forma phrasium attibutivarum;
- oes est forma interrogativa negativa, cum verbum sit existentiale (A oes ...? "An est ...?", Nid oes... "Non est ...");
- sydd (seu sy) creat clausulam relativam (A sy'n B ... "A, quae est B ...").
Sermone litterario, bod particulis verbalibus praecedi solet, quibus phrasis modalitas (an affirmativa, interrogativa, negativa, interronegativa) definitur. Illud de aliis verbis quoque dici potest, sed bod particulam propriam habet: y(r), quae verbo bod sensu affirmativo anteponitur: yr wyf / yr ydwyf "sum," yr oeddwn "eram," y mae "est," et sic porro.
Notae
recensere- ↑ Vocabulum praecipue refert ad genus versificationis Cambricae quae e ludo intricato alliterationum assonantiarumque constat.
- ↑ King 1993, pp. 73-4
- ↑ King 1993, pp. 72-3
- ↑ 4.0 4.1 4.2 Mutatio levis contracta non litteras ll et rh movet.
- ↑ In sermone cottidiano; lingua litterarum latius antepositione substantivorum stilisticos ad fines utitur.
- ↑ Haec lex minus systemate decimali quam traditionali custoditur.
- ↑ Differentia generum differentiam inter "miliwn" et "biliwn" conservare sinit, cum m et b ambo mutatione levi f fiant.
- ↑ Possessiva infixata primae secundaeque personarum singularium praecipue ad sermonem litterarum pertinent; sermo cotidianus possessivis praefixatis uti praeoptat.
- ↑ Ball & Fife 2002, p. 317
- ↑ Litterae t et h separatim pronuntiantur, non th, quod scriptura designare potest litteris interducto dividendis: hwynt-hwy.
- ↑ Sermo litterarum pronominibus quoque encliticis uti potest: Fe'ch gwelais. (Fe particula est quae ad encliticum, scilicet qui vocabulo proximo fulciri debet, iuvandum adhibetur.
- ↑ Forma fixa e verbo darfod "fieri" orta.
- ↑ Verba a lingua Anglica accepta saepissime verba suffixo -io fiunt sermone litterarum septentrionalique: stopio "desistere" (to stop), cicio "calcitrare" (to kick), ffonio "telephonare" (to phone). Sermo meridionalis potius -o utitur quam -io. Super, non nulla verba suffixum -u accepere possunt: helpu "adiuvare" (to help), asesu "aestumare" (to assess).
- ↑ Ball & Fife 2002, p. 309
- ↑ Thorne 1993, pp. 248-250.
Bibliographia
recensere- (Anglice) Martin J. Ball et James Fife, The Celtic Languages, Londinium, Novum Eboracum, Martin J. Ball et James Fife, coll. "Routledge Language Family Descriptions", 2002 (reimprimitum 2005), XI-682 p. (ISBN 978-0-415-28080-8) (LCCN 91038316) [Lege in interrete], capita 7 et 12, p. 289-348, 536-605.
- (Anglice) Martin J. Ball et Nicole Müller, Mutation in Welsh, Londinium, Novum Eboracum, Routledge, 1992, XIV-321 p. (ISBN 978-0-415-03165-3) (LCCN 91030393) [Lege in interrete].
- (Anglice) Gareth King, Modern Welsh: a comprehensive grammar, Londinium, Routledge, coll. "Routledge grammars", 1993 (reimprimitum 1996), 1a editio, VIII-340 p. (ISBN 978-0-415-09269-2) (LCCN 93022099) [Lege in interrete].
- (Anglice) Henry Lewis et Holger Pedersen, A concise comparative Celtic grammar, Göttingen, Vandenhoeck und Ruprecht, 1937 (reimprimitum 1961), 2a editio, XIX-442 p.
- (Anglice) John Morris-Jones, A Welsh grammar, historical and comparative: Phonology and accidence, Oxonia, Oxford University Press, 1913 (reimprimitum 1955), XXVIII-478 p. [Lege in interrete].
- (Francogallice) Alain Rouveret, Syntaxe du gallois : principes généraux et typologie, Lutetia, CNRS éditions, coll. "Sciences du langage", 1994, 460 p. (ISBN 978-2-271-05216-2) (LCCN 96205986).
- (Anglice) Alan R. Thomas et Donald MacAulay (dir.), The Celtic languages, Cantabrigia, Cambridge University Press, coll. "Cambridge language surveys", 1992, 24 cm, XIV-466 p. (ISBN 978-0-521-23127-5) (LCCN 91034570) [Lege in interrete], pars II, caput 5 ("The Welsh language"), p. 251-345.
- (Anglice) David A. Thorne, A comprehensive Welsh grammar = Gramadeg Cymraeg cynhwysfawr, Oxonia, Blackwell, coll. "Blackwell reference grammars", 1993, 1 editio, X-491 p. (ISBN 978-0-631-16407-4) (LCCN 92039657).
- (Anglice) Stephen J. Williams, A Welsh grammar, Cardiffa, University of Wales press, 1991, XI-184 p. (ISBN 978-0-7083-0737-3) (LCCN 80512299).
- (Anglice) David W. E. Willis, Syntactic change in Welsh: a study of the loss of the verb-second, Oxonia, Oxford University Press, 1998, 306 p. (ISBN 978-0-19-823759-4) [Lege in interrete].
Anglica · Cambrica · Interlingua · Latina · Slovena