Morphophonologia est linguisticae pars, quae internuntiae vice fungitur inter morphologiam et phonologiam . Morphophonologia et morphophonema, notio auxiliaris, ad instrumenta methodica linguisticae stucturalis pertinent. Morphologia linguae naturalis variis rationibus edisseri potest. Ratio morphologiae structuralis vel taxinomicae propria est item and arrangement (IA), in qua elementa (items) enumerantur et figurs tacticis adsignantur (arrangement).

Exemplum

recensere

Morphophonema et morphophonologia ad hanc ipsam edisserendi rationem referuntur.[1] Nam fieri potest, ut unum morphema pluribus formis phonematicis consistat, quarum unaquaeque morphe appellatur. Exempli causa adferantur formae nox et noctis, quibus invicem formae phonematicae /nok+s/ et /nokt+is/ respondent. Quae cum ita sint, 'nox' (significatum) duobus elementis significatur, quae sunt /nok+/ et /nokt+/. Aliter: /nok+/ et /nokt+/ morphae sunt, quae hic, cum eadem significatione (quae est 'nox') coniungantur et ita relationem paradigmaticam exhibeant, allomorpha appellantur.

Itaque habemus morphema vel elementum significatum 'nox', quod duobus consistit allomorphis, quae sunt /nok+/ et /nokt+/. Ambae morphae nexiles sunt, quod /+/ nota indicatur; ipsae enim sine aliqua morpha terminali formam totius verbi non perficiunt. Quorum allomorphorum (vel morpharum complementariarum) alternatio praedici potest, et linguistae est regulam grammaticam invenire, cui haec alternatio respondere videatur. Itaque de phonologica aut morphologica vicinia harum allomorpharum dicendum est. Hic de tactica vel syntagmatica vicinia agitur.

Alternatio allomorphorum /nok+/ et /nokt+/ hanc figuram morphophonemicam (morphophonemic pattern) exhibet:

/nok/, si sequitur /s/ ;
/nokt/, si sequitur /e/ aut /i/

Hoc in exemplo quam simplicissimo alternatio facile perspici et generatim formari potest: /nok/, si sequitur consonans; /nokt/, si sequitur vocalis. Constat quidem huiusmodi descriptionem parum generalem esse, nam paradigmaticam tantum relationem allomorphorum exhibet, quamquam respiciendum est, quo loco formae phonematicae allomorphorum inter se dissimiles sint:

 n   o   k   t 
 n   o   k   Ø 

Cursus phonematum /n/-/o/-/k/ communis est, sed in quarta positione /t/ phonema cum nihilo (quod in linguistica zero serato Ø notari solet) alternat. Sed iniucundum est formam /nok[t~Ø]+/ in lexico deponere. Itaque visum est alternationem [t~Ø] uno symbolo, ut puta /T/, signari. Quod symbolum morphophonema appellatur, quod de phonematum (nec de allophonorum) alternatione agitur. Morphophonema /T/ igitur alternationem phonematicam significat. Species morphophonematis quaelibet esse potest, dummodo ab aliis elementis differat, tamen plerumque ita eligitur, ut quam simillimam habeat speciem elementi, ex quo cetera alternantia ratione concludi possint. Sane hic simplicius nihil (Ø) ex /t/ quam /t/ ex nihilo concluditur, nam ex nihilo nihil aut quidlibet consequitur, sicut in dogma et schema, verbis a Graeco deductis, quae apud Romanos modo in speciem Graecam dogmatis, dogmata et schematis, schemata modo secundum primam declinationem dogmam, dogmae et schemam, schemae adhibebantur.[2]

Morphophonemata potissimum parsimoniae lexici serviunt, nam nunc radix) /nocT+/ in lexico deponi potest, cum puta nux 'nux' in lexico simpliciter radice /nuk+/ consistat. Sed hoc nondum satis facit, nam explicanda est ratio, qua /T/ in phonemata, quae celat, redigatur, nec solum phonemata sed etiam eorum vicinia syntagmatica:

/T/, si sequitur vocalis, /t/ phonemati respondet;
/T/, si sequitur consonans, nihilo (Ø) respondet.

Quae regula morphophonologica etiam adstrictius formari potest:

/T/, si sequitur consonans, nihilo (Ø) respondet;
alibi /t/ phonemati respondet.

Morphophonema elementum abstractum est, quod in locum alternationis phonematicae subrogatur; et phonemata quoque a veritate physica abstracta sunt.

Interpretatio posterior

recensere

Exemplum quod ante dedimus phonologiam structuralem Americanam resonat. Qua enim ratione linguistae taxinomici "ab imo sursum" progressi a veritate phonetica ad unitates distinctivas pervenire volebant. Quia gradus descriptivos commiscere (mixing of levels) non licebat, informatione gradus superioris uti non potuerunt in gradu inferiore describendo. Exemplo nostro paucas res simplicius exposuimus, quae quidem ipsi argumento impedimento non sunt. Viam et rationem quam secuti sumus accurate exposuit Harris (1942).[3]

Exeuntibus annis 1950 animus Morris Halle linguistae novam phonologiam parturiebat. Denique libro Russicas sonorum figuras tractanti[4] hanc concipiendae morphologiae rationem excogitavit: expositionem morphophonematicam maioris ponderis esse quam expositionem phonematicam. Itaque pro formis phonematicis gradu demotis formas morphophonematicas substituit hanc secutus rationem, quam quidem exemplo Latino inlustrabimus. Constat consonantem nasalem 'in' praepositionis et praefixi loco articulationis consonantis proximae obsequi, sicut

[im 'pa:ke] (inscr. IM PACE), [im'mittit] (vulgo aut immittit aut inmittit scriptum);
[in 'tabula:] (vulgo in tabula scriptum), [in'tendit] (vulgo intendit);
[iŋ 'kawsa:] (vulgo in causa scriptum), [iŋ'ki:dit] (vulgo incidit).

Praepositio/praefixum 'in' tribus formis variare videtur, quae sunt [im] ~ [in] ~ [iŋ].[5] Cum differentia phonetica nasalis bilabialis [m] et nasalis dentalis [n] utilis sit ad distinguendas verborum significationes — sicut ex pare minimo timeas : tineas aut publicamus : publicanus apparet — sequitur, ut /m/ et /n/ phonemata Latina sint. At nasalis velaris [ŋ] ad verborum significationes distinguendas non adhibetur; itaque [ŋ] segmentum vocis (sive phthongus) est, non phonema. Quae cum ita sint, /im/ et /in/ allomorpha sunt, sed non [iŋ], forma parta vi consonantis sequentis. Ergo allomorpha /im/ et /in/ sub morphophonema (id est: /iN/) redigi possunt, non quidem [iŋ], nam morphophonema ex phonematibus tantum constat. Sequitur, ut duorum generum regulas habeamus: regulas morphophonematicas, quae ex /N/ morphophonemate /m/ phonema ante consonantem labialem, et /n/ phonema ante consonantem dentalem reddunt, et regulam allophonicam, quae consonantem nasalem in [ŋ] ante consonantem velarem impingit.

Hinc decisio Halleana: explicationem grammaticam in phonologia taxinomica poni non oportere; satis esse formas ex morphophonematibus consistentes copulari cum informatione earum rerum, quae ex signalibus acusticis percipi possint. Ita enim morphologica grammaticae pars et propius a morphologia et propius a veritate phonetica sit. Eadem opera discrimen conceptuale, quod inter phonologiam ja morphophonologiam erat, erasum est. Quo modo factum est? Nempe proprietatibus distinctivis acustice definitis usu receptis. Ex quibus compositae sunt et formae phoneticae ex regulis (morpho)phonologicis evasae et morphophonemata pristina quae regulis phonematicis dantur in formas phoneticas mutanda. Sed hic morphophonemata non iam erant litterae vel notae arbitrariae (quae eo tantum consilio fingebantur, ut ab aliis unitatibus systematis distent); immo erant distinctivarum proprietatum imperfecte explicatarum fasciculi. Praeterea formae phoneticae Halleanae multis partibus ideales et abstractae erant. Brevi etiam terminologia mutata est, namque in phonologia generativa, quae "classica" dicitur,[6] in locum morphophonologiae expositio systematico-phonologica (systematic-phonological representation) substituta est, quae formas systematico-phoneticas generat.[7] Constat expositionem systematico-phoneticam veritati phoneticae nondum respondere. Chomsky et Halle de "regulis singulorum phoneticorum" (phonetic detail rules) mentionem faciunt, sed nihil definiti umquam protulerunt.

  1. Hockett 1954.
  2. Dogmam dixit Decimus Laberius, aequalis Ciceronis, apud Priscianum (Grammatici Latini 2.200 Keil); apud Plautum (Am. 117 "cum servili schemā"; et alibi.
  3. Videatur etiam Hockett (1947).
  4. Halle 1959.
  5. Allen 1978: 28.
  6. Chomsky & Halle 1968.
  7. Dresher 2005: 114.

Bibliographia

recensere
  • Allen, William Sidney. 1978. Vox Latina. Cambridge University Press.
  • Anderson, Stephen R. 1985. Phonology in the Twentieth Century. UP: Chicago.
  • Chomsky Noam & Halle, Morris. 1968. The Sound Pattern of English. Harper & Row: New York.
  • Dresher, B. Elan. 2005. Chomsky and Halle's revolution in phonology. The Cambridge Companion to Chomsky, ed. James McGilvray, 102-122. Cambridge University Press.
  • Halle, Morris. 1959. The sound Pattern of Russian. Mouton: The Hague.
  • Harris, Zellig. 1942. Morpheme Alternants in Linguistic Analysis. Language 18: 169-180.
  • Hayes, Bruce. 2011. Introductory Phonology. John Wiley & Sons.
  • Hockett, Charles. 1947. Problems of morphemic analysis. Language 23: 321-343.
  • ———————. 1954. Two Models of Grammatical Description. Word 10: 210–234.
  • Matthews, Peter H. 1972. Some reflections on Latin morphophonology. Transactions of the Philological Society 71: 59–78.