Vide etiam paginam fere homonymam: Amphitruo.

Amphitruo est comoedia quam Plautus saeculo III a.C.n. exeunte vel II ineunte scripsit ex archetypo Graeco hodie deperdito incerti auctoris. Maior pars quarti actus deest, ita tamen ut lectio fabulae hac lacuna non multum corrumpatur. Ecce eius argumentum e mythologia sumptum.

Argumentum

recensere
Prologus Plauti Amphitruonis

Iuppiter Alcumenam, uxorem Amphitruonis, ducis Thebani victoris, amat. Se simili marito facto, ille deus cum Mercurio, qui se et ipse similem servo Sosiae reddidit, apud Alcmenam considit. Cum verus Sosia, qui nuntium victoriae affert, tandem domum domini sui intrare parat, Mercurius eum comprehendit et, quanquam improbe ejus vultum et nomen furatus est, miserum servum verberat quod clamare pergit se verum Sosiam esse. Cum ipse Amphitruo a bello redit, quattuor personae, id est Iuppiter, Mercurius, Sosia, Amphitruo simul adsunt in scaena atque confusio e similitudinibus orta magnam vim comicam gignit, donec dii qui vere sint divulgant.

An prima tragicomoedia fuerit?

recensere

Primum in historia litterarum vocabulum tragicomoedia in prologo huius fabulae occurrit : nam postquam Mercurius tragoediam nuntiavit, frontem contrahentem populum sese videre simulat ac mutaturum sic promisit:

"Faciam ut commixta sit tragicomoedia" (versus 59).

Etenim mos non erat heroes ac deos in comoediam inducere: nam facile derideri non possunt. Quapropter octavo decimo saeculo Beaumarchais scripsit[1] omne theatrum ad suam aetatem semper constitisse in civibus irridendis (=comoedia) et regibus miserandis (=tragoedia). Quam sententiam iam exprimebat Mercurius his verbis :

Nam me perpetuo facere ut sit comoedia
Reges quo veniant et di, non par arbitror.

Nihilominus iudicio modernorum de mera comoedia hic agitur : recognovimus enim triadem comicam (cum caedes non fit!) bene notam -amantem, maritum, uxorem- et persona scurrilis Sosia additus est, quem ipse Mercurius imitatur. Sed Iuppiter et personae mythologicae minime scurriles sunt, qua de causa Plautus ita iocatus est in prologo.

De posteritate litteraria

recensere

Iam sedecimo saeculo fabula Plautina in linguam Hispanicam necnon Lusitanam versa atque acta fuerat. A septimo vero decimo saeculo nonnulli auctores dramatici notissimi sic Plautum imitati sunt ut novas aliquatenus fabulas de eodem argumento ederent. Inter alios memorandi sunt Iohannes Rotrou (Les deux Sosies, 1636), Molière (Amphitryon,1668), Iohannes Dryden (1690), Henricus von Kleist Amphitryon (1807), Iohannes Giraudoux (Amphitryon 38, 1929)...

  1. Lettre sur la critique du Barbier de Séville

Plura legere si cupis

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Textus apud The Latin Library
  • Versio (Anglice)
  • Versio (Theodisce)