Molière (natus Ioannes Baptista Poquelin, vulgo Jean-Baptiste Poquelin, Lutetiae die 15 Ianuarii 1622; mortuus die 17 Februarii 1673) fuit histrio ac scriptor fabularum comoediae theatralium lingua Francica.

Wikidata Molière
Res apud Vicidata repertae:
Molière: imago
Molière: imago
Molière: subscriptio
Molière: subscriptio
Nativitas: 15 Ianuarii 1622; Lutetia
Obitus: 17 Februarii 1673; Lutetia
Patria: Francia Borboniensis
Nomen nativum: Jean-Baptiste Poquelin

Familia

Genitores: Jean Poquelin;
Coniunx: Armande Béjart
Proles: Esprit-Madeleine Poquelin

Memoria

Filius tapetorum opificis regalis iam in adulescentia theatri consuetudinem habuit. Aureliani iuribus studuit et anno 1643 cum Iosepho Béjart "Theatrum illustre", quod dicitur, condidit. Theatro clauso gregi histrionum migrantium usque adhaesit qui annos XIII in Francogallia omni concursabant atque peregrinabantur. Lutetiam reversis rex Ludovicus XIV actoribus auxilium proposuit et ad tempus usum Theatri Petit-Bourbon permisit. Anno 1661 vel in palatio regali ludere potuerunt. Anno 1659 comoedia Les Précieuses ridicules in scaenis producta est, quae entheatis spectatoribus feliciter accepta est. Usque eius mortem quotannis nova comoedia Lutetiae dare fas fuit.

Comoediae magnae

recensere
 
Molière partem Sganarelle agens

Molière plerumque in iucundis dramatibus versabatur, quarum omnes callebat (e.g. etiam comoediam in prosis, comoediam nobilem/haute comédie). In principio autem comoedia morum praevalebat.

Comoedia L’École des femmes (1662) traditionem mimorum interrupit. Agitur de opere primo tragico-comico litterarum Francogallicarum, ubi socialis feminarum status et earum educatio inde effluens critice monstrantur. Insuper materialismus tunc valde vigens depingitur, quod reactiones valde diversas provocabat. Opera maxima tamen in typorum comoediae genere creavit. In comoedia de quodam assimilatore Le Tartuffe (versio prima anno 1664, tertia autem anno 1669 fuit) imaginem psychologicam omnibus humanitatis et hypocrisis temporibus validam exaravit. Propter allusionem in aulicos ecclesiasticosque annos quinque fabula dari non potuit. Comoedia Le Misanthrope (1666), animum exemplarem alterum demonstrat: agitur de viro inculpabili alios criticans, dum amiculae vitium neglegit.

Summatim circa 30 fabulae conservabantur, inter quas mentionis valde dignae sint et L’Avare (1668) et Dokesinoson (seu Aeger imaginarius[1], Le Malade imaginaire (1673). Accidit ut choragi mediis in comoediis musicos saltatoresve inducebant, quod saepe in spectacula ante nobiles curtium data faciebant. Exemplo sit comoedia Le Bourgeois Gentilhomme (1670), ballatio comica cum musica Ioannis Baptistae Lullii.

Molière mortuus est paulo post primam septimanam, qua comoediam Le malade imaginaire dabant; ipse in ea primas partes egerat.

Recensiones et adaptiones

recensere

Una cum Petro Corneille et Ioanne Racine artem dramaticam Francogallicam funditus evertebat et mutabat. Ioannem Baptistam Molière inter theatri viros temporum modernorum omnes inclutissimos numerari posse constat. Et nostris diebus comoediae dantur et nonnulli characteres proverbiales facti sunt. Comoedia Francica quae dicitur, Theatrum nationale Francicum, quo anno 1680 Theatrum illustre variae aliae scaenae confundebantur usque hodie se operibus Molière dicat. Magni momenti fuit Molière pro emolumento multorum auctorum: eum exemplo sibi sumebant e.g. Henricus de Kleist, Carolus Goldoni, Ioannes Magnus Enzensberger.

Opera selecta

recensere

Pelliculae de Molière

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Molière spectant.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!



  1. Tituli latini hac in imagine[nexus deficit] inventi