Wikidata-logo.svg Petrus Corneille
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Corneille: imago
Petrus Corneille: subscriptio
Nativitas: 6 Iunii 1606; Rothomagus
Obitus: 1 Octobris 1684; Lutetia
Patria: Francia Borboniensis

Officium

Officium: seat 14 of the Académie française
Munus: scriptor scaenicus, poëta, Interpres, scriptor, poet lawyer

Consociatio

Religio: Catholicismus

Memoria

Sepultura: Saint-Roch
Cinna in editione saeculi XVII

Petrus Corneille fuit illustris scriptor praecipue fabularum scaenicarum Francogallicus. Corneille Academiae Francogallicae sodalis fuit accurate in Academiam anno 1641 cooptatus est.

VitaRecensere

Filius administratoris in aquis saltibusque iurisprudentiae studebat in advocati munus renuntiaturus. Opus iuvenile »Mélite« (1629) consequebantur »Clitandre« et »La Veuve«; drama hoc cardinalem Richelaeus attentum fecit, qui Petrum Corneille poetam aulicum instituit cum emeritorio. Eventus infelix tragoediae secundum Senecam Euripidemque confectae provocat reditum ad comoedias. Pepigit lusum scurrilem iocularemque »L'illusion comique«, qui annos triginta identidem dabatur. Opusculo »Cid«, cui exemplo fuit versio Hispanica Gulielmi de Castro, anno 1636 vel irrisores criticosque suos mirabundos fecit. Francogalli enim id momentum principio litteraturm suarum aurearum esse dicunt.

Eodem fere valore sunt tragoediae historicae »Horace« (1640), »Cinna« (1640) et »Polyeucte« (1643); characterum comoedia »Le Menteur« (1642, secundum opus Ioannis Roderici de Alarcón) a Francogallis fons comoediarum superiorum putatur, quamquam ibi (ut et apud »Suite du Menteur« (1643, secundum Lope) errores nonnullos iuveniles iteravit. Eiusdem periodi sunt adhuc »La mort de Pompée« (1642), »Rodogune« (1641), »Théodore« (1645), »Héraclius« (1647), »Andromède« (1650), »Don Sanche d'Aragon« (1650), »Nicomède« (1651) et »Pertharite« (1652). Gloria scriptoris autem sensim decrescebat et dramate novissimo repudiato theatra minoris aestimabat et vacabat ad interpretationes conficiendas. Itaque Thomae a Kempis translationem finire potuit.

Cum autem Molière eiusdem turba histrionum et maecenates velut Nicolaus Fouquet decisiones a theatro abstinendi valde maererent, Petrus Corneille ad scaenas rediit. Tamen plausum est solummodo operibus »Oedipe« (1659), »Sertorius« (1662) et »Othon« (1664); alia opera autem (»La toison d'or«, »Sophonisbe«, »Agésilas«, »Attila«, »Tite et Bérénice«, »Psyché«, »Pulchérie« et »Suréna«, 1674) ingenia pristina intellegere non sinebant. In Academiam Francicam anno 1647 cooptatus non ante annum 1662 cum familia et fratre Thoma Lutetiam commigravit.

Novissimis annis vel nutrimina emere haud facile erat, quoniam emeritorium magis magisque decrescens ex anno 1674 non iam recepit. Nicolao Boileau mediatore sors melior fiebat, antequam paulo post vita defungeretur.

GravitudoRecensere

Quamvis multas inspirationes e theatris Italicis Hispanicisque sumpsisset, theatrum nationale purum creare voluit. Honorem, gloriam, patriam maximi momenti esse sublineavit. Ingenium eius purum, logicum, acre fuit unde explicetur eius amor generis scribendi patheticissimi, fortissimi, rectissimi. Dialectica eius effecit debilitatem quandam: heroes enim in pluribus colloquiis et sententiis artificiosis satis longe versantur, cupiditas heroidum verbosa non e corde sed e capite venire videtur. Amor muneri et passio rationi cedere debet. Pro factis dantur pamphletae itaque incrementum psychologicum figuris dramaticis vix conceditur.

Corneille etiam poemata lyrica, epigrammata, soneta, carmina matricalia, odas, epistulas ad regem datas, conversiones metricas exarabit. Theoriam de classico theatro Francogallico in libris »Examens« et »Discours du poème dramatique, de la tragédie, des trois unités« tractavit. Editio operum omnium anni 1682 a Corneille ipso examinata est. Rothomagi ei anno 1834 statua erecta est. )

OperaRecensere

Theatrum
Varia
  • Au lecteur (1644)
  • Au lecteur (1648)
  • Au lecteur (1663)
  • Discours du poème dramatique (1660)
  • Discours de la tragédie
  • Discours des trois unités
  • Lettre apologétique
  • Discours à l'Académie
  • Épitaphe de Dom Jean Goulu
Interpretationes
  • L'Imitation de Jésus-Christ
  • Louanges de la Sainte Vierge (1665)
  • Psaumes du Bréviaire romain
  • L'Office de la Sainte Vierge
  • Vêpres des dimanches et complies
  • Hymnes du Bréviaire romain
  • Hymnes de Saint Victor
  • Hymnes de Sainte Geneviève
Editio hodierna
  • Œuvres complètes, Bibliothèque de la Pléiade, Gallimard, volumen 1, 1980; volumen 2, 1984; volumen 3, 1987

Nexus interni

Carolus de Lignieres

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 4. Lipsiae 1906, p. 287-288 (hic in interreti

BibliographiaRecensere

  • Georges Couton: Corneille et la tragédie politique. (= Que sais-je?). Lutetiae 1985.
  • Georges Forestier: Essai de génétique théâtrale: Corneille à l'oeuvre. Klincksieck, Lutetiae 1996, ISBN 2-252-03059-3.
  • Angela S. Goulet: L'univers théâtral de Corneille: paradoxe et subtilité héroïques. Cantabrigiae/Mass. 1978, ISBN 0-674-92928-4.
  • Astrid Grewe: „Vertu“ im Sprachgebrauch Corneilles und seiner Zeit. Ein Beitrag zur Geistes- und Sozialgeschichte des französischen 17. Jahrhunderts. Universitätsverlag C. Winter, Heidelbergae 1999, ISBN 3-8253-0885-5.
  • Klaus Heitmann: Das französische Theater des 16. und 17. Jh. In: Klaus von See (ed.): Neues Handbuch der Literaturwissenschaft. Bände 9/10. Francofurti 1972, p. 278–289.
  • Erich Köhler: Vorlesungen zur Geschichte der französischen Literatur. Vorklassik. Kohlhammer, Stuttgart 1983, p. 117–189.
  • Wolfgang Mittag: Individuum und Staat im dramatischen Werk Pierre Corneilles. Monasterii 1976.
  • Ralf Nestmeyer: Französische Dichter und ihre Häuser. Insel Verlag, Francofurti 2005, ISBN 3-458-34793-3.
  • Ada Ritter: Bibliographie zu Corneille. 1958–1983, Erftstadt 1983.
  • Franziska Sick: Theater – Illusion – Publikum. Aspekte des Barock in Frankreich. In: Maler, Miguel, Schwaderer (ed.): Theater und Publikum im europäischen Barock. 2002, ISBN 3-631-38846-2, p. 77–94.
  • Horst Turk: Theater und Drama – theoretische Konzepte von Corneille bis Dürrenmatt. Narr, Tubingae 1992, ISBN 3-87808-388-2.
  • Reinhold Schneider: Corneilles Ethos in der Ära Ludwigs XIV. : E. Studie. Bühler, Aquis Aureliis 1947.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Corneille spectant.