Iurisprudentia
Iurisprudentia "duplici sensu accipitur. Interdum pro scientia iuris; interdum pro facultate interpretandi et applicandi leges; quo sensu definiri potest: facultas sive disciplina leges interpretandi, easque ad occurrentes casus applicandi."[1]
Iustinianus ex Ulpiano ait: "Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia."[2] "Qua definitione eam iusti esse philosophiam significare voluere. Ut enim iuris notitia in disciplinarum numerum sit referenda, artisque seu doctrinae dignitatem merito tueatur, necessario illa cum elegantiorum litterarum et liberalium artium studio, philosophicisque disciplinis videtur esse coniungenda."[3]
Definitio
recensereIurisprudentia, seu iurisperitia (quae est iusti et iniusti, ad res divinas et humanas pertinentia, scientia) nomen habet a iure. Ius varii significatus est. Nam
- est idem quod iustum et debitum, seu aequum et debitum, ortum videlicet habens ex aliqua obligatione.
- Significat idem quod legitimum, seu, quod est legi tamquam regulae conforme et adaequatum.
- Est facultas seu potestas aliquid agendi, obtinendi, disponendi, utendi sine culpa: cuius potestatis violatio iniuriam constituit.
- Accipitur pro sententia iudicis.
- Pro lege; nam ius per apocopen est quasi iussum.
- pro scientia legum; ad quam ut perveniatur, sciendum est, ius seu legem esse rectam agendorum, aut omittendorum rationem, in bonum commune, ab eo, qui curam habet communitatis, promulgatam.
Hoc modo ius (sive lex) in naturale et positivum distribuitur; illud est hominis menti a quodam deo per lumen naturae inditum, quo honestum ab inhonesto secernitur. Ad quod revocatur ius gentium, seu quod auctoritate omnium fere populorum constitutum; v.d.? legatos non esse violandos, vim vi licere repellere et cetera. Ius positivum (ita loquuntur iurisconsulti) vel libera dei vel hominum voluntate positum est, et ab ea dependet. Et hoc dividitur in ius divinum ac humanum; illud est, a deo proxime latum ad gubernandos homines, prout corpus aliquod politicum constituunt, continetque praecepta veteris et novae seu evangelicae legis; in veteri quidem seu mosaica de moribus, caeremoniis, iudiciis; in nova de sacramentis. Mandatum humanum, ab hominibus est sancitum et traditum, continetque ecclesiasticum seu canonicum et civile seu politicum.[4]
Iurisprudentia hodierna
recensereIurisprudentia hodierna saeculo 18 sumit suum initium, animum ad principia iuris naturalis, civilis necnon gentium appulsura.[5] Iurisprudentia generalis in duas catervas dividi potest, secundum genus quaestionis ab academicis responsurum, et secundum theorias iurisprudentiae, scholas sententiarum philosophicarum, prout his quaestionibus responsum optimum reddatur. Philosophia iuris temporum recentiorum, quae in iurisprudentia generali versatur, quaestiones affert iuri systematique legali internas, iuris ut institutionis socialis quae ad maiorem contextum socialem et politicum, in quo exstat, pertinet.[6]
Hic commentarius internoscit tres sententiarum catervas in iurisprudentia generali. Ferunt enim sententiae in iure naturali antiquo innixae modum exstare legumlatorum potestatem rationaliter et aeque coercentem et ordinantem. Fundamenta iuris per rationem accessa sunt, videlicet ex his naturae legibus leges humanae valorem suum assequuntur.[7] Iurisprudentia analytica eam iuris naturalis confusionem recusat, in qua iuris, quod revera est, a iure, quod esse debuerit confunditur. Usui perspectus neutralis et linguae descriptivae suffragatur, cum aspectus systematum legalium indicantur. Theorias iurisprudentiae comprehendit, velut positivismum legalem, cuius fautores nexum inter legem et mores haud necessarium esse arbitrantur; porro putant vim legis ex factis socialibus fundamentalibus oriri[8]; realismus legitimus, quae usum legum mundi realis id, quod lex sit, determinare argumentatur, legesque valere quia iudices, legumlatores, causidici sic iudicant. Iurisprudentia normativa in theoriis ius aestimantibus versatur, nempe quid iuris scopus sit, quae moralium politicarumve theoriarum genera fundamentum legi exhibeant. Non modo quaestioni, quid lex sit, respondere conatur, verum etiam determinare periclitatur, quid iuris functio esse deberet, quae acta humana legibus sanciantur, et quo pacto puniantur.
Notae
recensere- ↑ Felix M. Cappello S. J., Summa iuris publici ecclesiastici (Romae: Aedes Pontificiae Universitatis Gregorianae, 1954).
- ↑ Dig. 1.1.10.2.
- ↑ L. A. Warnkoenig, Institutiones iuris romani privati (Bonnae: sumptibus Adolphi Marci, 1860).
- ↑ Michael Pexenfelder S. J., Apparatus eruditionis tam rerum quam verborum per omnes artes et scientias, II (Valentiae: apud Benedictum Monfort, 1798).
- ↑ Garner, Bryan A. (2009). Black's law dictionary (nona ed.). Sancti Pauli Minnesotae: West. pp. Jurisprudence entry. ISBN 978-0-314-19949-2.
- ↑ Shiner, "Philosophy of Law," in Cambridge Dictionary of Philosophy.
- ↑ Shiner, "Philosophy of Law", Cambridge Dictionary of Philosophy.
- ↑ Soper, "Legal Positivism", Cambridge Dictionary of Philosophy.