Nicolaus Fouquet
Nicolaus vulgo Nicolas Fouquet (Lutetiae natus die 27 Ianuarii 1615 – Pinarolii captivus obiit die 23 Martii 1680) fuit vir publicus Francicus ac usque ad annum 1661 praeclarus minister fisci.
Obitus: 23 Martii 1680; Pinarolium
Patria: Francia
Familia
Coniunx: Marie-Madeleine de Castille
Proles: Louis Fouquet, Marie Fouquet
Insignia heraldica
Vita
recensereNicolaus Fouquet erat praeclarus minister fisci inter regnum Ludovici XIV, cum cardinalis Iulius Mazarinus vicarius regis erat. Post mortem cardinalis die 9 Martii 1661 putatus est regem Ludovicum XIV Fouquet vicarium eius creavisse. Die 17 Augusti 1661 ad inaugurationem villae suae Vaux-le-Vicomte et ad cenam ibi a Francisco Vatel paratam invitavit regem; qui luxuria immodica huius convivii iratus est. Mox propter invidiam divitiarum die 5 Septembris 1661 inopinato, iussu regis et suadente Ioanne Baptista Colbert, Nicolaus Fouquet a Carolo d'Artagnan in vincula coniectus est et post diuturnum processum damnatus est.
Lege etiam
recensereNexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Fouquet spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |