Consonans
Consonans[1] est phonum sive articulatae vocis pars, cuius in pronuntiatione meatus vocis labris, dentibus, lingua aut plicis vocalibus ad brevissimum obstruitur partim aut plene. Consonantes in resonantes et constrictivas dividi solent.
Apud antiquos
recensereGrammatici Graeci et Latini, quid inter litteras sive notas vocis articulatae[2] et litterarum sonos[3] sive phona intersit, iuste quidem distinxerunt, sed saepe abusive litteras pro litterarum sonis et litterarum sonos pro litteris vocabant.[4] Principium fuit littera, articulatae vocis nota, quae a primo ipsius vocis qualitate definita est. Quod quidem est ut debet, nam constat litterarum sonos semper describendos esse systemate quodam symbolico, sicut litteris Abecedarii Phonetici Internationalis.[5]
Grammatici antiqui litteras in consonantes et vocales, porro consonantes in mutas (b c d g h k p q t) et semivocales[6] (f l m n r s)[7] diviserunt. Constat hanc divisionem e pronuntiatione natam esse, nam "mutae dictae, quod per se sine adminiculo vocalium non possunt enuntiari."[8] Semivocales autem pluribus consonantibus constabant, namque hodie semivocales sunt [j], [w], [ɥ], cum apud grammaticos antiquos [w] et [j] vocalibus adnumerarentur, dicebant enim [i] et [u] in consonantium potestatem transire posse.
Divisio consonantium
recensereIn phonetica articulatoria consonantes tribus modis definiri solent. Primus est locus articulationis, secundus modus articulandi.
Loci articulationis
recensereCum loquimur, aërem ex pulmonibus emissum in meatu vocali ita modulamur et articulamus, ut flumen aëris, cum ex ore (aut ex naribus) exit, talia habeat indicia acustica, quibus usus auditor dictum intellegere possit. Loci articulationis in meatu vocali sunt, qui a plica vocali in larynge sita per fauces et cavum oris ad labia extenditur. Etiam nares locum articulationis efficiunt.
In phonetica articulatoria loci immobiles discerni solent ab articulatris[9] mobilibus, quae praesertim in linguae partibus (sicut apice, dorso, latere) consistunt. Hi sunt loci immobiles ad pronuntiandas consonantes necessarii, in quibus flumen aëris per contractiones obstructionesve modificatur articulatris.
- labia, ex quibus consonans labialis dicta
- dentes, ex quibus consonans dentalis dicta
- alveoli, ex quibus consonans alveolaris dicta
- palatum, ex quo consonans palatalis dicta
- velum, ex quo consonans velaris dicta
- uvula, ex qua consonans uvularis dicta
- pharynx, ex quo consonans pharyngalis dicta
- larynx, ex quo consonans laryngalis dicta.
Modi articulandi
recensereConsonantes in partes duas dividi solent, quae sunt constrictivae et resonantes. Haec divisio duobus articulandi modis definitur.
Constrictivae enim sunt consonantes, quarum in articulatione aëris corpus in quoque loco aut plene aut partim constringitur articulatro, sicut fit, cum in muta alveolari surda sive [t] articulanda aëris corpus in alveolis plene constringitur apice linguae; aut cum, in fricativa labiodentali surda sive [f] articulanda, labro inferiore dentibus superioribus admoto aëris corpus partim constringitur in meatu vocali.
Resonantes autem phonatione nascuntur, id est: resonantes sunt consonantes natura sonorae, quae plicis vocalibus activis efficiuntur. Consonantibus natura sonoris par surdum deest: id est, cum muta bilabialis sonora [b] par habeat surdum [p], nasali bilabiali [m] par surdum plerumque deesse videtur.
Consonantes non pulmonales
recensereConsonantes supra descriptae sunt consonantes pulmonales quae sunt plurimae inter consonantes. Etiam exstant nonnullae consonantes non pulmonales inter quas consonantes linguales ingressivae(en) sive consonantes "clic", imprimis in linguis Khoisanis (ǀ, ǁ, ǃ et ǂ scriptae) et nonnullis linguis Bantuensibus(en) Africae Australis sicut linguis Xosana et Zuluana (c, q et x scriptae). Consonantes linguales ingressivae formantur aëre ingredienti (et non egredienti) post brevem obstructionem lingua.
Notae
recensere- ↑ Consonans generis feminini est, quod primo litterae adiecta usu recepta est.
- ↑ Mar.Vict. ars 67 Mariotti.
- ↑ Quint. 1.4.7.
- ↑ Cf. Prisc.: "Abusive tamen et elementa pro literis et literae pro elementis vocantur" (GL II 6 Keil).
- ↑ Scaurus [apud Diomedem]: "Littera est vocis eius quae scribi potest forma." Cf. Prisc.: "Litera est vox, quae scribi potest individua. [- - -] Litera igitur est nota elementi et velut imago quaedam vocis literatae, quae cognoscitur ex qualitate et quantitate figurae linearum. [- - -] Elementa proprie dicuntur ipsae pronuntiationes, notae autem earum literae" (GL II 6-7 Keil).
- ↑ Marius Victorinus: "Semivocales sunt quae per se quidem proferuntur, sed per se syllabam facere non possunt" (ars 67 Mariotti).
- ↑ Aliqui ipsam x litteram semivocalibus adnumerbant.
- ↑ Diomedes, GL I 423,24 Keil.
- ↑ Articulatrum termino Anglico articulator respondet.
Bibliographia
recensere- Clark, John & Yallop, Colin (1995). An introduction to phonetics and phonology. 2nd edition. Oxford: Blackwell.
- Engstrand, Olle (2007). Fonetik light. Kortfattad ljudlära för språkstudier och uttalsundervisning. 1. upplaga. Lund: Studentlitteratur.
- Hardcastle, William J. & Laver, John (eds. 1997) The Handbook of Phonetic Sciences. Oxford: Blackwell.
- Hayes, Bruce & Kirchner, Robert Martin & Steriade, Donca (eds. 2004). Phonetically based phonology. Cambridge: Cambridge University Press.
- Ladefoged, Peter & Maddieson, Ian (1996). The Sounds of the World's Languages. Oxford: Blackwell.
- Maddieson, Ian (1984). Patterns of sounds. Cambridge: Cambridge University Press.
- Bernd Pompino-Marschall: Einführung in die Phonetik. 2. Aufl. Berlin: de Gruyter, 2003.
Nexus interni