Constrictiva (consonans)
Constrictiva est consonans, cuius in articulatione aëris flumen e pulmonibus emissum in meatu vocali plene aut partim constringitur articulatro quodam.[1] Constrictivae in tres classes dividi solent, quae sunt mutae, fricativae, affricatae.
- Consonans muta sive clusilis hoc modo efficitur: flumen aëris, ne ex ore neque ex naribus exeat, primo ad brevissimum plene impeditur, deinde clausura remota subito resolvitur. Sunt etiam mutae, quibus resolutio non fit, sicut in sermone Anglico muta cum nasali homorganica, ut catnip [ˈkæt̚nɪp] 'nepeta'. Omnes linguae mundi mutas habere videntur.
- Consonans fricativa nascitur rima tam angusta in meatu vocali facta, ut flumen aëris aegre permeet. Plerisque mundi linguis una aut plures fricativae sunt, quamquam linguis Australiensibus omnino deesse videntur. Fricativae apice linguae articulatae saepe sibilantes appellantur.
- Consonans affricata est consonans clusilis, quae in fricativam resolvitur. Clusilis cum in eo est, ut resolvatur, tam parva in ore relinquitur rima, ut flumen aëris eam permeans stridorem fricantem efficiat.
Nota
recensere- ↑ Articulatrum (Anglice articulator) meatus vocalis partes activas (ut linguam, uvulam, plicas vocales) significat.
Bibliographia
recensere- Clark, John & Yallop, Colin (1995). An introduction to phonetics and phonology. 2nd edition. Oxford: Blackwell.
- Hardcastle, William J. & Laver, John (eds. 1997) The Handbook of Phonetic Sciences. Oxford: Blackwell.
- Hayes, Bruce & Kirchner, Robert Martin & Steriade, Donca (eds. 2004). Phonetically based phonology. Cambridge: Cambridge University Press.
- Ladefoged, Peter & Maddieson, Ian (1996). The Sounds of the World's Languages. Oxford: Blackwell.