Praepositio (grammatica Latina)
Praepositio est pars orationis, quae alteri verbo praeponi solet (unde nomen). Nihilominus perpaucae earum etiam post supplementum ponuntur. Creando inter duo verba vinculo praepositio unum verbum alteri facit quodammodo subiectum. Praepositionis enim est nomen vel localiter vel temporaliter vel causaliter vel concessive vel modaliter ad sententiam referre. Praepositiones non flectuntur.
Praesitiones Latinae
recenserePleraeque praepositiones Latinae ex adverbiis ortae sunt et eorum muneribus fungi possunt. In pervetusta lingua Latina praepositiones, quae in Latinitate classica accusativo iunguntur, ablativo casui iungebantur.
Quattuor sunt praepositionis genera:
- quae accusativum regunt
- quae ablativum regunt
- quae utrumque casum regunt
- quae genitivum regunt
Quae autem novissimae apud veteres aut neglegebantur aut non pro praepositiones habebantur.
Iuxta Donatum etiam praefixa inter praepositiones numerabantur, quae ab hodiernis grammaticis pro morphematibus habentur.
Nexus interni
Fontes
recensere- Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.
- Aelius Donatus, Ars minor, de praepositione