Declinatio tertia Latina est declinatio vocabulorum quae litteris -is genetivo casu singulari finiuntur. Themata horum nominum sive in consonantem sive in -i (sonantem) desinunt. Nomina trium generum in hanc declinationem colliguntur. Participia praesentia verborum et adiectiva secundae classis hanc declinationem sequuntur.

Declinatio classicaRecensere

Numerus singularisRecensere

Casus civis mare consul corpus pater urbs animal febris
Nominativus civis mare consul corpus pater urbs animal febris
Vocativus civis mare consul corpus pater urbs animal febris
Accusativus civem mare consulem corpus patrem urbem animal febrim
Genitivus civis maris consulis corporis patris urbis animalis febris
Dativus civi mari consuli corpori patri urbi animali febri
Ablativus cive mari consule corpore patre urbe animali febri


Numerus pluralisRecensere

Casus civis mare consul corpus pater urbs animal febris
Nominativus cives maria consules corpora patres urbes animalia febres
Vocativus cives maria consules corpora patres urbes animalia febres
Accusativus cives maria consules corpora patres urbes animalia febres
Genitivus civium marium consulum corporum patrum urbium animalium febrium
Dativus civibus maribus consulibus corporibus patribus urbibus animalibus febribus
Ablativus civibus maribus consulibus corporibus patribus urbibus animalibus febribus

Declinatio consonanticaRecensere

Genetivus pluralis -um, ablativus singularis -eː imparisyllabica dicta sunt quia una syllaba genetivo casu longiores suntː

  • consul (m., gen. consulis), corpus (n., gen. corporis)
  • pater (m.)

Nonnulla verba neutralia in declinatione tertia nominativo secundae declinationis similiora videntur, longe aliter tamen declinantur. Exempli gratia:

  • corpus n (-oris)
  • litus n (oris)
  • opus n (-eris)
  • pectus n (-oris)
  • pecus n (-oris)
  • tempus n (-oris)

Declinatio in -i-Recensere

Genetivus pluralis -ium, ablativus singularis -i aut -e. Parisyllabica dicta sunt quia numerus syllabarum genetivo casu cum nominativo par est vel pseudoimparisyllabica cum "i" post consonantem nominativo singulari evanuitː urb(i)s > urbs, prudent(i)s > prudens, amant(i)s > amans. Genetivo plurali faciuntː prudentium, urbium, amantium unde apparet themata in -i desisse. Tunc enim imparisyllabica esse videntur, ob nullam rem aliam quam apoptosim litterae "i".

  • civis (m./f., gen. civis), mare (n., gen. maris)
  • urbs (f.), animal (n.)
  • febris (f.)[1]

Morphologica historicaRecensere

Themata consonanticaRecensere

  • Nominativus singularisː masculino et feminino nota casus sive s erat, sive aberat (thema nudum), neutro thema nudum erat (ex. caput). S post consonantem gutturalem (*reg-s > rex, *duc-s > dux, *nigwh-s > nix[2]), post consonantem labialem (*pleb-s > plebs, pleps, cf princeps), post consonantem dentalem (*lapid-s > lapiss > lapis, cf pes/pedis, miles/militis) phonetice varie cum themate coalescebat. Econtra post consonantem nasalem n[3] et sibilantem s et liquidas l et r nota casus non s erat sed productio vocalis finalisː honōs, honŏris ; sōl, sŏlis. N finalis post vocalem longam obmutuit leō(n)/leonis, praedō(n), praedonis. Postea saepe analogia e casibus obliquis vocalem brevem et in nominativum transtulit (oratiŏ/orationis) eo magis quod vocalis finalis ante consonantem aliam quam s phonetice corripiebaturː honōs sed honŏr, oratŏr non ut Graece ρήτωρ. Rursus in thematibus nasalibus o longa e nominativo in casus obliquos translata estː leō, leōnem, leōnis etc. Ita vocalis longa cum brevi alternans casuum obliquorum ex Indoeuropaea lingua communi (Graece δαίμων/δαίμονος, ρήτωρ/ρήτορος) phonetica et analogia turbata in Latinam non servata est.

Neutra econtra nec vocalem finalem producebant nec notam -s accipiebant (numen/numinis, marmor/marmoris, caput/capitis, corpus/corporis cum rhotacismo intervocali) nisi quod in adiectivis et participiis -s e masculino/feminino in neutrum translatum estː audax inceptum, anceps periculum, triplex caput, animal dominum amans...

  • Accusativus singularisː nota casus erat -m. Unde ped-°m > pedem (Graece πόδα) Illud m imbecillum erat et in vetustioribus inscriptionibus saepe omittebatur, nec hiatui nec elisioni vocalis finalis in carminibus obstabat.
  • Genetivus singularisː nota casus erat -es cum -os alternans (Graece ποδός). Latine -es > -is; in inscriptionibus adhuc leguntur Apolones[4], Salutes[5], Veneres[6]. Nonnulla vestigia notae -os > -us in inscriptionibus Campaniae et Latii meridionalis exstant (Salutus[7], Diovos[8]) aut in Senatus consulto de Bacchanalibus (nominus Latini).
  • Dativus singularisː nota casus ī e diphthongo -ei nata. Ei adhuc in inscriptionibus veteribus legitur (cf Osce paterei)ː recei = regī[9], virtutei[10]. Antequam ī fieret diphthongus in -ē coaluisse videtur, unde locutiones multo usu consecrataeː duumvir iurē dicundo, lex operē faciundo. Certe tres formae in una inscriptione appositae inveniunturː Iunone Seispitei Matri[11] vel alibi Iove et Iovei[12].
  • Ablativus singularisː nota casus -ĕ, quae in lingua indoeuropea nota instrumentalis fuerat[13]. Nihilominus in veteribus inscriptionibus -īd et -ī a thematibus sonanticis mutuata inveniunturː bovid[14], opid[15], conventionid in Senatus consulto de Bacchanalibus.
  • Nominativus pluralis masculinus/femininusː nota casus indoeuropaea erat -ĕs (Graece πόδες, Osce humuns = homines). Latine vero themata consonantica notam -ēs a thematibus sonanticis mutuata suntː pedēs ut civēs.
  • Accusativus pluralis masculinus/femininusː nota erat -ns (Graece πόδας) unde ex phonetica latina -°ns > -ĕns > ēs (pedēs). Ita accusativus et nominativus plurali numero non iam distinguuntur.
  • Nominativus et accusativus plurales neutriː nota -ă, corporă ut Graece σώματα.
  • Genetivus pluralisː nota casus -ŭm ex -ŏm quod adhuc legitur in inscriptionibus[16]
  • Dativus et ablativus pluralisː nota casus Italicorum sermonum communis erat -bhos > -bus, vocalis intercalaris i a thematibus sonanticis mutuata videtur, consonantium conflictus vitandi causa.

Themata sonanticaRecensere

  • Nominativus singularisː masculino et feminino nota casus s erat, themati additaː civi-s, auri-s, turri-s etc. Nihilominus sunt nonnulla nomina in -ēs quorum origo obscura estː caedēs, cladēs, sedēs. Nonnumquam ob analogiam duplex forma apud auctores invenitur, famēs et famis. Ut in declinatione secunda vocalis o post r evanuit atque phonetici ita mutationem explicant quae in Sanscrita lingua quoque observaturː -ros > -rs > -rr > -°ṛ > er[17], sic simili modo tertia declinatione -ris > -rs > -rr > -°ṛ > erː imbris > imber, lintris > linter et in adiectivis acris > acer. Forma feminina "acris" non phonetica erat sed analogice restituta. Ita novo modo genus femininum a masculino distinguebaturː etenim "acer" categoriae cuidam nominum masculinorum secundae declinationis (ager, liber...) similior videbatur.
  • Nominativus/accusativus neuter singularisː thema nudum ĭ > ĕː mare, cubile, forte, acre... Hoc "e" in thematibus -ari et -ali obmutuit dum vocalis finalis ante consonantem aliam quam "s" corripiturː Bacchanăl, vectigăl, animăl, calcăr, pulvinăr. Antiquitus fuerunt etiam neutra facul et difficul ( aetate classica "facile" et "difficile"ː cf. adverbium "simul" ex simile)[18].
  • Accusativus singularis masculinus et femininusː nota casus erat -m. Phonetice -Ĭm > ĕm (civem). Nihilominus nonnulla accusativa litteris -im exeuntia in nominibus femininis occurruntː puppim, febrim, securim, sitim etc. In primis themata in i longam hanc formam praebueruntː vim ex vīs. Deinde multae confusiones rem perturbavere. Certe adiectivi et nomina masculina (praeter Tiberim) semper accusativum -em praebent[19].
  • Genetivus et dativus singularesː a thematibus consonanticis non differunt.
  • Ablativus singularisː vetus nota casus erat -īd[20]. Postquam consonans dentalis obmutuit ī in omnibus adiectivis et nominibus neutris[21] servata est (mari, acri; forti), necnon in nonnullis nominibus femininis quae accusativo casu litteris "im" desinunt (e.g. febrim, febrī). Cetera notam -ĕ a thematibus consonanticis mutuata sunt, ita tamen ut saepe duae formae occurrantː igni et igne, classi et classe, amni et amne etc. In participiis haec regula praecipi solet ut cum verbi vicem agant ablativus littera e desinat, cum vero adiectivi, ablativus littera i desinatː "in homine prudenti" sed "in homine futura praesciente".

NotaeRecensere

  1. Accusativum singularem in -im hoc et alia vocabula habent:
    • haeresis, haeresim;
    • Neapolis, Neapolim;
    • puppis, puppim;
    • sitis, sitim;
    • Tiberis, Tiberim;
    • turris, turrim;
    • tussis, tussim,
    • vis, vim.
  2. Gen. nivisː confer verbum non personale ninguit.
  3. Post unicum thema in -m nota s servaturː hiem-s.
  4. CIL 1, 37
  5. CIL 1, 450
  6. CIL 1, 451
  7. CIL 1, 62
  8. CIL 1, 360
  9. CIL 1, 1
  10. CIL 1, 6
  11. CIL 14, 2090
  12. CIL 1, 366
  13. Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin 49.
  14. CIL 1, 366
  15. CIL 1, 364
  16. CIL 1, 569ː poumilionom = pumilionum.
  17. Niedermann, Phonétique historique du latin 84 et 24.2 et 25.2.
  18. Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin 67.
  19. Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin 68.
  20. CIL 1, 401ː loucarid = lucari.
  21. Praeter nonnulla nomina propria ut Praeneste.

Nexus interni

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus