HistoriaRecensere

Veteres Tiberim (vel Thybrim Tiberinumve) pro deo habuerunt, quem in libro octavo Aeneidis Aeneas dux Troianorum, cum Latium venisset, his verbis adoravisse perhibetur (vv. 71-7):

Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est,
tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
accipite Aenean et tandem arcete periclis.
Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis,
semper honore meo, semper celebrabere donis
corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.

Apud Livium[2] legimus bello a rege Porsenna Romanis illato Horatium Coclitem pontem Sublicium solum defendentem in flumem desulturum haec exclamavisse:

Pater Tiberine, te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias.

Claudianus in panegyrico, Olybrio et Probino consulibus, Tiberim hac specie apparentem fecit (vv. 214–225:

Illi glauca nitent hirsuto lumina vultu
caeruleis infecta notis, reddentia patrem
Oceanum. Crispo densantur gramine colla,
vertice luxuriat toto crinalis harundo
(quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam
aestivo candore mori, sed vivida frondet
aequaevum conplexa caput), taurina levantur
cornua temporibus raucos sudantia rivos.
Destillant per pectus aquae, frons hispida manat
imbribus, in liquidos fontes se barba repectit.
Palla graves umeros velat, quam neverat uxor
Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiberim spectant.

NotaeRecensere

  1. Il mondo antico, moderno, e novissimo, Tomo primo. MDCCXLIX, p. 258 (italiane)
  2. Livius, Ab urbe condita 2,10,11


  Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!