Vide etiam paginam discretivam: Hesperides (discretiva)

Hesperides (Graece Ἑσπερίδες) sunt nymphae Occidentis extremi in mythologia Graeca.

Hortus Hesperidum a Frederico Leighton pictus

Nomina Recensere

Hesperides duae[1] vel tres vel et quattuor fuisse satis constat, sed nomina multa in fontibus variis enumerantur, inter quae repertae sunt apud Hesiodum Aegle, Erythia, Hesperusa seu Hesperethusa;[2] in Apollodori bibliotheca reperiuntur Aegle, Erythia, Hesperia et quarta illa Arethusa;[3] sed in hydria quadam a pictore Midiae saec. V a.C.n. exeunte facta nomina scribuntur Lipara, Asterope et Chrysothemis.[4]

Notae Recensere

  1. Picturam duarum Hesperidum describit Pausanias, Descriptio Graeciae 5.11.6
  2. Hesiodus a Servio (Commentaria in Aeneidem 4.484) citatus, cf. Scholia in Clementis Protrepticon vol. 1 p. 302
  3. Apollodori bibliotheca 2.5.11
  4. Harrison (1964) imago 13

Nexus interni

Bibliographia Recensere

  • Evelyn B. Harrison, "Hesperides and Heroes: A Note on the Three-Figure Reliefs" in Hesperia vol. 33 (1964) pp. 76-82
  • Dieter Metzler, Les representations dans la céramique attique du IVe siècle (1951) pp. 204-10