Vide etiam paginam discretivam: Aegle

Aegle (Graece Αἴγλη) in mythologia Graeca fuit una ex Hesperidibus, nymphis Occidentis extremi. Hesperides tres vel quattuor fuisse satis constat, sed nomina varia in fontibus enumerantur, inter quae repertae sunt apud Hesiodum Aegle, Erythia et Hesperusa[1] seu Hesperethusa;[2] in Apollodori bibliotheca Aegle, Erythia, Hesperia et quarta illa Arethusa.[3]

Hortus Hesperidum a Frederico Leighton pictus

Notae recensere

  1. Hesiodus, secundum Servium, Commentaria in Aeneidem 4.484
  2. Hesiodus, secundum scholia in Clementis Protrepticon vol. 1 p. 302
  3. Apollodori bibliotheca 2.5.11

Bibliographia recensere

  • Evelyn B. Harrison, "Hesperides and Heroes: A Note on the Three-Figure Reliefs" in Hesperia vol. 33 (1964) pp. 76-82
  • Dieter Metzler, Les representations dans la céramique attique du IVe siècle (1951) pp. 204-10
 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!