Erythia (Hesperis)
Vide etiam paginam fere homonymam: Erythia.
Erythia (Graece Ἐρύθεια) in mythologia Graeca fuit una ex Hesperidibus, nymphis Occidentis extremi. Idem nomen habuit insula Erythia, sic ab auctoribus antiquis appellata, in quo Gades urbs condita est.
Hesperides tres vel quattuor fuisse satis constat, sed nomina varia in fontibus enumerantur, inter quae repertae sunt apud Hesiodum Aegle, Erythia et Hesperusa[1] seu Hesperethusa;[2] in Apollodori bibliotheca Aegle, Erythia, Hesperia et quarta illa Arethusa.[3]
Notae
recensere- ↑ Hesiodus, secundum Servium, Commentaria in Aeneidem 4.484
- ↑ Hesiodus, secundum scholia in Clementis Protrepticon vol. 1 p. 302
- ↑ Apollodori bibliotheca 2.5.11
Bibliographia
recensere- Evelyn B. Harrison, "Hesperides and Heroes: A Note on the Three-Figure Reliefs" in Hesperia vol. 33 (1964) pp. 76-82
- Dieter Metzler, Les representations dans la céramique attique du IVe siècle (1951) pp. 204-10
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |