Arethusa (Hesperis)
Vide etiam paginam discretivam: Arethusa (discretiva).
Arethusa (Graece Ἀρέθουσα) in mythologia Graeca fuit una ex Hesperidibus, nymphis Occidentis extremi. Idem nomen habuit nympha Arethusa, protectrix urbis Syracusarum et fontis iuxta hanc urbem orti.
Hesperides tres vel quattuor fuisse satis constat, sed nomina varia in fontibus enumerantur, inter quae repertae sunt apud Hesiodum Aegle, Erythia et Hesperusa[1] seu Hesperethusa;[2] sed in Apollodori bibliotheca Aegle, Erythia, Hesperia et quarta illa Arethusa.[3]
Notae
recensere- ↑ Hesiodus, secundum Servium, Commentaria in Aeneidem 4.484
- ↑ Hesiodus, secundum scholia in Clementis Protrepticon vol. 1 p. 302
- ↑ Apollodori bibliotheca 2.5.11
Bibliographia
recensere- Evelyn B. Harrison, "Hesperides and Heroes: A Note on the Three-Figure Reliefs" in Hesperia vol. 33 (1964) pp. 76-82
- Dieter Metzler, Les representations dans la céramique attique du IVe siècle (1951) pp. 204-10
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.