Malum aureum
Malum aureum est res quae in fabulis vulgaribus variarum nationum et ethnon invenitur. Materiae longe lateque in litteris diffusae heroem (exempli gratia Hercules et Făt-Frumos) depingunt qui malum aureum celatum aut ab antagonista monstroso furtivum recuperant. Quod malum etiam est pars arcani Rami Argentei Mundi alterius in mythologia Hibernica.
Mythologia Graeca
recensereTria exempla malorum aureorum in mythologia Graeca inveniuntur.
Atalanta
recenserePrimum exemplum est fabula Atalantae venatricis, quae pedibus contra Melanion procum certavit. Melanion malis aureis utebatur, Aphrodite adiuvante, ad Atalantam distractandam ut ipse certaminis cursum vinceret. Parthenopaios eorum filius erat unus ex Septem contra Thebas.
Malum aureum belli Troiani
recensereVide Malum Discordiae et Bellum Troianum.
Heracles
recensereVide laborem undecimum, de malis Hesperidum, inter Labores Herculis.
Mythologia Hibernica
recenserePartes mali aurei in mythologia Hibernica sunt minores, plerumque quia res Rami Argentei est, signi quod Mundo alteri Celtico conectitur.
Musica
recensere- Antonius Cesti, compositor Italianus, operam "Il Pomo d'Oro" ("Malum aureum") scripsit, primum in scaena productam 1668 Viennae ad secundum anniversarium nuptiarum Mariae Margarethae de Habsburgo celebrandum. Fabula incipiens ab historia belli Troiani de rixa illarum trium dearum ante et post iudicium Paridis agit, dum ad nodum comicum explicandum Iupiter tandem malum illud arripiat et Mariae Margarethae, ut est pulcherrima, porrigat, eo modo finem laetum (i. e. lieto fin vel happy end) faciens.
- In Der Ring des Nibelungen Ricardi Wagner, malis aureis est suum leitmotiv, quod primum a Fafner gigante canitur, cum Fasolt fratri dicit necesse esse ut Freiam deis adimant. Mala enim aurea, ait ille, in horto eius crescere, quae curare illa sola sciat. Fructu frui prodesse parentibus eius, ne umquam consenescant, iuvenes in perpetuum. „At marescent" inquit „morbosi et pallidi, senes infirmi peribunt Freia remissa."[1]
- In Ave Ignea ballatione Stravinskiana (1910), quae in fabulis vulgaribus Russicis conditur, Principis Ioannes heros hortum intrat ubi tredecim principissas iuvenes malis aureis ludentis videt.
Litterae hodiernae
recensereApud "The Song of the Wandering Aengus" ('Cantus Aengus errantis'), poemate Gulielmi Butler Yeats, leguntur verba:
- I will find out where she has gone
- And kiss her lips and take her hands;
- And walk among long dappled grass,
- And pluck till time and times are done
- The silver apples of the moon,
- The golden apples of the sun.
Discordianismus
recensereDiscordianismus, religio hodierna, in malo aureo Eridis dea conditur, etiam Malum Discordiae appellatum, quo Eris utebatur ad certamen inter deas Olympicas initiandum, rixam quae bellum Troianum movit, quia ipsa ad convivium non vocata fuerat. In malo notatur vocabulum καλλίστῃ ('pulcherrimae').[2] Malum aureum metaphora videtur ioci utilis ad dissonantiam cognitivam in scopo humano efficere destinati.
Mala Sinensia
recensereMalum Sinense in multis linguis malum aureum appellatur. Exempli gratia Graecum χρυσομηλιά et Latinum pomum aurantium mala Sinensia ad verbum mala aurea describunt. Aliis linguis, inter quas Theodisca, Finnica, Hebraica, et Russica, sunt etymologiae multiplices vocabuli mali Sinensis quae ab eadem notione derivari possunt.[3]
Notae
recensere- ↑ Wagner, Das Rheingold 1.2: „Goldene Aepfel / wachsen in ihrem Garten; / sie allein / weiss die Äpfel zu pflegen; / Der Frucht Genuss / frommt ihren Sippen / zu ewig nie / alternder Jugend: / siech und bleich / doch sinkt ihre Blüthe, / alt und schwach / schwinden sie hin, /müssen Freia sie missen."
- ↑ "Page 17-18". Principia Discordia.
- ↑ Orange (Citrus sinensis [L.] Osbeck) Etymology, Gernot Katzer, Gernot Katzer Spice Pages, olim Universitas Graecensis, 3 Februarii 1999.
Nexus interni
- The Golden Apples of the Sun (liber Raimundi Bradbury)
- Hesperides
- Hesperidium (genus bacae in botanica)
- Iudicium Paridis
- Jambudvipa (in cosmologia Vedica)
- Malum Discordiae
- Paradisus (mythologia Iudaica)