Matritum[1][2] vel Madritum[3] (Hispanice Madrid, [maˈðɾið]) est caput urbsque maxima Hispaniae, incolis 3 165 235 anno 2014. Media in paeninsula Iberica ad ripas fluvii Manzanarii, altitudine 600 metra super maris aequor iacet. Locus est principalis Hispaniae omnis quo ad rebus politicis commercialibusque necnon culturalibus atque viarum nexus maioris momenti. Urbs hospitium praebet Mundiali Organizationi Peregrinationis inter praecipuas Consociationis Nationum societates. Est etiam sedes Regiae Academiae Hispanicae atque Instituti Cervantesiani. Provincia urbi subiuncta, Autonoma Matriti Communitas appellata, incolis 6 543 031 anno 2014, per 8021.80 chiliometrorum quadratorum extenditur. Anno 1992 caput culturale Europaeum fuit.

Wikidata Matritum
Res apud Vicidata repertae:
Matritum: insigne
Matritum: insigne
Civitas: Hispania
Locus: 40°25′1″N 3°42′12″W
Numerus incolarum: 3 332 035
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Madrid

Gestio

Praefectus: José Luis Martínez-Almeida
Procuratio superior: Autonoma Matriti Communitas

Geographia

Superficies: 604.4551 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Arganzuela, Centro, Chamberí, Retiro, Latina, Carabanchel, Usera, Villaverde, Villa de Vallecas, Puente de Vallecas, Moratalaz, Vicálvaro, Castellana, Moncloa-Aravaca, Fuencarral-El Pardo, Ciudad Lineal, Hortaleza
Territoria finitima: Alcorconum, Alcovendae, Legamar, Pozolum, Tituacia, Ripae-Vaciamatritum, San Fernando de Henares, Coslata, Paracuellos de Jarama, Sanctus Sebastianus Regum, Colmenar Viejo, Tres Cantos, Hoyo de Manzanares, Torrelodones, Rozae Matritenses, Maxadahonda

Tabula aut despectus

Matritum: situs
Matritum: situs

Historia recensere

 
Via Complutensis.
 
Platea Maior.
 
Porta Complutensis.
 
Regio mercatoria Torresiana.
 
Caeliscalpia.

Eo loco ubi hodie stat Palatium Regium Matritense Mahometus I emirus Cordubensis medio saeculo IX castellum construi iussit ut fines septentrionales regni sui contra comitatum Castellae regnumque Legionense muniret atque urbem Toletum protegeret. Quod castellum nomen مجريط Maǧrīṭ accepit, unde derivantur tam prima appellatio Latina Mageritum[4] quam Hispanica hodierna Madrid. De origine huius nominis disputatur, nonnullis verbum Arabicum maǧrā "flumen", aliis Latinum "matricem [i.e. fontem aquarum]" adducentibus. Ergo scriptor rerum a Cordubensibus gestarum Ibn Ḥayyān al-Qurṭubī de operibus militaribus Mahometi I sic ait:

Regi Mahometo regnoque eius opera pulchra, multas res gestas, magnos triumphos, maximam de salute Musulmanorum curam attribuimus. Ille enim de tutela finium, de detrimentis moeniorum reconcinnendis, de fortificatione locorum extremorum laboravit. . . . Ille pro populo limitis Toletanae construere iussit castellum Talamanca castellumque Mageritum et castellum Peñahora."[5]

Castellum ab Alphonso VI rege Castellae Legionisque anno fere 1085 capta est. Anno 1561 Matritum caput Hispaniae a Philippo II factum est. Anno 1808, populus Matritensis contra Napoleonem primus in Hispania rebellavit, cum popularis rebellio secundo die Maii 1808 gesta est.

Architectura recensere

Aedificia
Plateae

Cultura recensere

Matritum est sedes publicarum universitatum quarum antiquissima est Universitas Complutensis, anno 1293 Compluti in urbe sub appellatione "Studium Scholarum Generalium Complutense" condita, anno 1499 ad dignitatem universitatis elevata, anno 1836 Matritum ad urbem remota ubi hodie floret. Aliae sunt:

Cibus
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Gastronomia Matritensis.

Festis Sancti Isidori Matritenses fruuntur cibos dulces comedendo, sicut globulos matritenses (rosquillas) et socolatam cum encytis (chocolate con churros). Praecipuus autem cibus quotidianus Matriti est Pastillum loliginibus (bocata de calamares) et Coctus Matritensis (cocido madrileño).

Oeconomia recensere

Matriti multa diaria edita sunt, exempli gratia El País, El Mundo, ABC.

Commeatus recensere

Aeroportus Matriti Barajas a media urbe 9 chm distat. Ibi per aulas terminales quinque transeunt annuatim 40 milies milium peregrinorum, quorum 70% internationalium. Intra urbem per ferriviam metropolitanam lineis 13 et longitudine tota 286.6 chm, per ferriviam levem lineis 5 et longitudine tota 36 chm, per laophoria rubra et caerulea urbana, viridia suburbana intervehuntur fere 50% peregrinorum, aliis per vias autocinetorum ope vectatis. Viae novae non minus quam quattuor urbi circumpositae sunt novemque principales ad omnes Hispaniae partes tendent.

Clima recensere

Urbi Matrito clima est "mediterraneum" per enumerationem Köppen–Geiger, temperatura aëris media mense Ianuario 6.3° atque mense Iulio 25.6°, totius anni 15°, minima inter 2.7° et 19°, maxima inter 9.8° et 32.1°; pluviis mense Augusto ad 10 mm tantum, mense Octobri 60 mm, per annum totum non minus quam 421 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 59 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 42% mense Iulio et 79% mense Decembri, horis solis fulgentis mense Decembri 124, mense Iulio 359, per annum totum 2 769 repertis.[6]

Incolae notabiles recensere

Inter scriptores qui Matriti nati sunt, hos invenimus:

Etiam multi reges Matriti nati sunt:

Alii homines, Matriti nati, sunt:

Nexus interni

Notae recensere

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Vb. adiect. "Matritensis": cf. "Archidioecesis Matritensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) - textus, locus I, locus II.
  4. "Mageritum": Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica IV.XI., confer Forum Matritense.
  5. Christine Mazzoli-Guintard, "La fundación de Madrid" in Daniel Gil Flores, ed., De Maŷrit a Madrid: Madrid y los árabes del siglo IX al siglo XXI (Barcinone: Lunwerg/Casa Árabe, 2011) p. 20. Textum Arabicum hic habes: Mahmud Ali Makki, ed., Ibn Ḥayyān al-Qurṭubī: Kitab al-Muqtabis fi tarij riyal al-Andalus (Beryti: Dar al-Kitab al-Arabi, 1973) p. 132
  6. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis: "Guía resumida 1981-2010" apud Agencia Estatal de Meteorologia, "Relative Humidity in Madrid, Spain" aliisque

Bibliographia recensere

  • Bennassar, Bartolomé. 2013. Histoire de Madrid. Lutetiae: Perrin.
  • Gil Flores, Daniel, María Dolores Algora Weber, et al. 2011. De Maŷrit a Madrid: Madrid y los árabes, del siglo IX al siglo XXI. Barcinone et Matriti: Lunwerg Editores / Casa Árabe,

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Matritum spectant.
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana