Ecclesia Cathedralis Sanctae Mariae Regalis de Almudena (Hispanice, Catedral de Santa María la Real de la Almudena de Madrid) sedes episcopalis Archidioecesis Matritensis (Hispania) est. Templum longum centum duos metros et septuaginta tres metros in altitudionem est, quod aedificatum est per saecula XIX et XX, cum diversis stilis: neoclassicus foris, neogothicus intra et neorromanicus in cripta. Haec ecclesia cathedralis a papa Ioanne Paulo II in quarto itinere suo in Hispaniam consecrata est, die 15 Iunii 1993.

Frons principalis templi.

In centro historico urbis Matriti locatur, et frons principalis e regione Palatii Regalis est. Haec ecclesia a maiore parte templorum christianorum differt in orientiatione, quod ecclesia cathedralis orientationem septemtrionalem-meriodionalem habet. De petra e Novelda (Lucentum) atque e lapicidiniis Colmenar Viejo, (Autonoma Matriti Communitas) aedificata est.

  • JIMÉNEZ RODRIGO, J.: La catedral y la Virgen de la Almudena. Madrid, Cabildo de la catedral, s.f. (hispanice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesia Cathedralis Matriti spectant.