Rostovia ad Tanaim
Rostovia ad Tanaim[1] vulgo Rostov-na-Donu (Russice Ростов-на-Дону) est urbs in Russia, metropolis eius regionis Rostoviensis et districtus foederalis Meridiani. Sita est ad Tanaim fluvium, circiter 46 chiliometris ab eo loco quo fluvius in Paludem Maeotidem influit. Circa 1138 milia incolarum (anno 2021) habet. Magna sedes administrationis, culturae, scientiae, educationis, industriae, et transportationis meridiei Russiae Europaeae est.
Locus: 47°13′21″N 39°42′36″E
Numerus incolarum: 1 135 968
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Ростов-на-Дону
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Leninskyi Raion, Voroshilovsky City District, Zhelenodorozhny District, Kirovsky District, Q4333157, Pervomayskiy Raion, Proletarsky District, Sovetskiy rayon of Rostov-on-Don
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereAnno 1749 decreto Elisabethae, imperatricis Russicae, ad Tanaim prope ostium fluvii Temernik loco ruinarum oppidi Aevi Classici teloneum conditum est. Anno insequente eodem loco etiam portus et militum domicilia constructa sunt. Cum teloneum Temernikense in portum valentem crevisset, annis 1760 et 1761 ibi constructa est arx quae in honorem Sancti Demetrii, metropolitae Rostoviensis, nominata est. Quapropter loco illi in quo habitabatur quique ex anno 1807 in numero urbium habebatur, nomen Rostoviae impositum est. Ne confusio huius urbis cum urbe illa antiqua (nunc ad regionem Iaroslaviensem pertinente) fiat, nunc publice "Rostovia ad Tanaim" nominatur.
In Imperio Russico Rostovia ad Tanaim ab anno 1797 in gubernio Novae Russiae et ab anno 1802 in gubernio Catharinoslaviensi caput districtus fuit, anno 1887 enim in regionem Exercitus Tanaitici Cosacorum inclusa. Tempore Belli Civilis Russici sedes valens motus "Alborum" erat, anno 1920 autem a copiis "Rubrorum" capta. In RSFSR et URSS nonnullarum subdivisionum administrativarum (e.g. territorii Caucasi Septentrionalis) metropolis fuit, anno 1937 caput regionis Rostoviensis hodiernae facta. Tempore Belli Magni Patrii bis (autumno anni 1941 et aestate anni 1942) a copiis Germaniae nazisticae occupabatur, die 14 Februarii anno 1943 a copiis Sovieticis finaliter liberata et post bellum restaurata. Anno 2000 Rostovia ad Tanaim caput Districtus vel Circuli Foederalis Meridiani Foederationis Russicae facta est. Anno 2008 titulum Urbis Gloriae Militaris obtinuit.
Die ab 23 ad 24 Iunii 2023, Grex Wagneranus copiae paramilitares interceptionem regiminis contra rectionem Russiae sub nomine "Iter iustitiae" e Rostovia af Tanaim conatus est,[2] sed frustra.
Incolae noti
recensereNati
recensereMortui
recensereNota
recensere- ↑ Interdum "Rostov ad Donum"[1]
- ↑ ""Wagner chilf? to topple Russian military leaders."
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Rostoviam ad Tanaim spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 47°13′21″N 39°42′36″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia