Bellum civile Russicum
Bellum Civile Russicum (Russice Гражданская война в России, tr. Graždanskaja vojna v Rossii, i.e. 'Bellum civile in Russia') gestum est inter partes communisticas bolsevicas qui "rubri" appellabantur et gregem heterogenum quem pristinorum rerum studiosi, democratiae studiosi, socialistae modici et patriae nimis studiosi sequebantur. Hi "albi" appellabantur.
Alii opinantur bellum civile fine Revolutionis Octobris Russicae anno 1917, alii autem vere anni 1918 exorsum esse.
In bello illo, Leo Trotski dux exercitus rubri ut dicitur fuit, Alexander Kolčak autem ab albis ut 'administrator supremus Russiae' agnotus est.
Rubris victoribus bellum finitum est mense Novembri anno 1920, cum reliqui copiarum albarum in paeninsula Crimaea se dederunt aut patriam liquerunt.
Libelli qui publice affixi erant
recensere-
Leo Trotski ab albis depictus
Alia coepta vici
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bellum civile Russicum spectant. |
Nexus interni