Leo Trotski, plenius Leo Davidis filius Bronsteinus "Trotski" (Russice Лев Давидович Троцкий, Lev Davidovič Trockij, cuius nomen primum erat Лейба seu Лев Давидович Бронштейн vel translitteratione scientifica internationali Lejba seu Lev Davidovič Bronštejn), fuit rerum novator, philosophus, rerum gestarum scriptor Ruthenus. Praefuit Consilio Petropolitano anno 1905 et 1917, rerum eversione coorta, intra conditores reipublicae quae URSS inscribitur fuit. Obiit spartas varias novo sub regimine donec, iussu inimici Stalinis, in exilium profectus est ad litora Mexicana.

Wikidata Leo Trotski
Res apud Vicidata repertae:
Leo Trotski: imago
Leo Trotski: imago
Leo Trotski: subscriptio
Leo Trotski: subscriptio
Nativitas: 26 Octobris 1879; Bereslavka
Obitus: 21 Augusti 1940; Coyoacán
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Res Publica Sovietica Socialistica Ucrainica, Unio Sovietica, Mexicum
Nomen nativum: Лейб Давидович Бронштейн

Familia

Genitores: David Bronstein; Anna Bronstein
Coniunx: Natalia Sedova, Aleksandra Sokolovskaya
Proles: Sergei Sedov, Zinaida Volkova, Lev Sedov, Nina Nevelson

Memoria

Sepultura: Grave of Leon Trotsky and Natalia Sedova

De iuventute

recensere

Leo Bronstein natus est die 7 Novembris 1879 (26 Octobris, calendario Iuliano) a divite familia agricolarum Iudaeorum in praedolio rustico prope vicum Ianovka gubernii Chersonensis Imperii Russici (qui nunc est vicus Bereslavka regionis Kirovohradensis Ucrainae). Dum versatur in universitate urbis Odessae, nactus est viros qui motus ordebantur, itaque rebus novis incipit studere. Anno 1900, ut legum praevaricator iniectus in cellam promptuariam est Odessae (ibi e nomine clavicularii accepit nomen Trotski), posteaque iussus est in exsilium proficisci ad fines Siberianos. Quamvis teriturus esset quattuor annos hoc in carcere, anno 1902 datum ei fuit e Siberia fugere atque, tota Europa emensa, deverticulum invenire Londinii. Hic ad amicitiam pervenit cum Vladimiro Lenino, qui illis temporibus ephemeridi nomine Iskra ('Fomes') preaerat. Anno 1903, cum bellum acre opponeret propositiones Mensevicorum et Bolscevicorum, Trotski maluit se iungere cum Mensevicis: quod valde exitiale fuit in amicitia cum magistro Bolsevicorum Lenino.

De Motibus ac Bello Civili

recensere

Anno 1905, se revertit in fines Russicos, sed, cum interfuisset universali reclamationi mensis Octobris, palam commendavisset res novas et Consilio (seu Soviet) Petropolitano praefuisset, rursus trusus ex liminibus Russicis est, utpote damnatus tamquam reipublicae turbator exsilio. Dum initium dant novatores russici mensis Februarii anno 1917 Motui, quo nutavit et occidit Tzaris monarchia, in Novum Eboracum versabatur. Cum in Russiam redivisset, cum factioni Bolsevicorum se iunxit, in qua valde polluit. Mense Octobri eodem anno, album calculum addidit ad regimen temporarium Alexandri Kerenski delendum.

Cum creata esset URSS, factus est populi legatus ad res externas praepositus, porroque ad res militares. Interea, novum exercitum reipublicae instruxit, scilicet Copias Rubras. Cum fine belli mundani primi anno 1918 de instrumento pacis Bressiciensis ageretur fuit dux partium Russicarum post Adolfum Ioffe. Inter fata belli civilis, quo Albae Copiae ducibus Kornilovo ac Denikini arma in Bolsevicos novumque regimen contulerunt, Trotski dux fuit Copiarum Rubrarum, atque habetur primus auctor rubrorum victoriae.

De adversatione Stalini et morte

recensere

Lenino anno 1924 mortuo, statim collineabantur Stalin et sui, praecipue Gregorius Zinoviev et Leo Kamenev, qui versabatur in triumviratu (Russice тройка, trojka), quibus valde salivam movebat edita munera factionis communisticae obire, se exparte Trotski expediri, brevique Trotski coactus est abdicare exofficio legati populi ad res militares ac navales. Hinc factio Trotskiana instructa est versus factionem Stalinianam, ac vocitata est "Sinistrae Adversatio." Ut patefaciamus propositiones aliquas quibus Stalini pugnabat Trotski, dicamus in summa tales erant:

  1. Curare ut agricolae reipublicae se ULTRO subicierent ad telluris unionem;
  2. Auctum manufacturarum commendare;
  3. Burocratiae perversionique rerum novarum obniti, tueri vero theorias veras placitorum Marxianorum.
  4. NEP (i.e., Novum Regimen Oeconomicum) cohibere, ne novus ordo optimatum eo exsurgeret.

Sed propositio strenuissime tuenda a parte Trotskiana erat "theoria perpetue novandi" seu "revolutionis permanentis", qua contendebatur ut necesse esset non in Russia tantum, sed quidem in omnem orbem gentium placita Marxiana eiciere. E diametro obiectus, Stalin theoriam "Communismi una in republica introducendi" vocitatam autumabat. Anno 1927, factio adversatorum ut seorsum rerum novarum natalium celebrarent orta est, sed mastigophori reipublicae iussi sunt eos cohibere atque prohibere. Statim Trotski Zinovievque trusi sunt e Factione Communistica Sovietica, utpote noxii populo iudicati. Primum fugit Almatrum, tum in Turciam, deinde in Franciam et Norvegiam, postremo in Mexicum, ubi ab Iosephi Stalin agenti in rebus interfectus est.

 
Leonis Trotski sepulcrum.

De suo nomine scripsit in autobiographia in capitulo de "prima fuga": "Manibus tenui Homerum a Gniedicio hexametris Russis scriptum. In pera habui syngraphum cui ipse fortuito nomen Trotski inscripseram. Nesciebam id per omnem vitam futuram meum nomen factum iri."

Opera selecta

recensere
  • 1930: История русской революции (Historia rerum novarum Russicarum)
  • 1937: Преданная революция: Что такое СССР и куда он идет? (Res novae proditae: Quid est URSS et quo it?)
  • 1930: Моя Жизнь (Mea vita)

Bibliographia

recensere
  • Blackledge, Paul. 2006. Leon Trotsky's Contribution to the Marxist Theory of History. Studies in East European Thought 58 (1).
  • Brouè, Pierre. 1988. Troysky. Lutetiae: Fayard.
  • Cliff, Tony. 19891993. Trotsky. 4 vol. Londinii: Bookmarks.
  • Daniels, Robert V. 1991. Trotsky, Stalin & Socialism. Westview Press. ISBN 0-8133-1223-X.
  • Deutscher, Isaac. 1954. The prophet armed: Trotsky, 1879-1921. Londinii: Oxford University Press.
  • Deutscher, Isaac. 1959. The prophet unarmed: Trotsky, 1921-1929. Londinii: Oxford University Press.
  • Deutscher, Isaac. 1963. Trotsky: The Prophet Outcast.
  • Deutscher, Isaac. 1966. Ironies of History.
  • Dunn, Bill & Radice, Hugo eds. Permanent Revolutio:– Results and Prospects 100 Years On. Londinii: Pluto Press.
  • Gilbert, Helen (2003). Leon Trotsky: His Life and Ideas. Red Letter Press. ISBN 0-932323-17-0.
  • Hallas, Duncan (1979). Trotsky's Marxism. Londinii: Pluto Press.
  • Hansen, Joseph, ed. (1969). Leon Trotsky: the Man and His Work: Reminiscences and Appraisals. Novi Eboraci: Merit Publishers.
  • Heijenoort, Jean van (2013). With Trotsky in Exile: From Prinkipo to Coyoacan. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 9780674436688.
  • Levine, Isaac Don (1960). The Mind of an Assassin. Novi Eboraci: New American Library/Signet Book.
  • Maitan, Livio (1985). Destino di Trotsky. Mediolani: Rizzoli.
  • Mandel, Ernest (1980). La pensée politique de Leon Trotsky.
  • Molyneux, John (1981). Leon Trotsky's Theory of Revolution. Brighton: Harvester Press
  • Patenaude, Bertrand M. (2009). Trotsky: Downfall of a Revolutionary. Novi Eboraci: HarperCollins.
  • Paul Le Blanc, 2015. Leon Trotsky. Londinii: Reaktion Books. ISBN 978-1-78023-430-4.
  • Pipes, Richard, ed. (1996). The Unknown Lenin. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-06919-7.
  • Renton, David (2004). Trotsky.
  • Rogovin, Vadim Z. (1998). 1937: Stalin's Year of Terror. Oak Park Michiganiae: Mehring Books. ISBN 0-929087-77-1.
  • Service, Robert. 2005. Stalin: A Biography. Cantabrigiae Massachusettae: Belknap Press. ISBN 0-674-01697-1.
  • Service, Robert. 2009. Trotsky: A Biography. Cantabrigiae Massachusettae: Belknap Press.
  • Serge, Victor, et Natalia Sedova. 1951. Vie et mort de Léon Trotsky. Lutetiae: Amiot-Dumont.
  • Swain, Geoffrey. 2006. Trotsky. Novi Eboraci: Routledge.
  • Swain, Geoffrey. 2014. Trotsky and the Russian Revolution. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-415-73667-1.
  • Thatcher, Ian D. 2003. Trotsky. ISBN 0-415-23251-1.
  • Volkogonov, Dimitri. 1996. Trotsky, the Eternal Revolutionary. Free Press.
  • Wade, Rex A., ed. 2004. Revolutionary Russia: New Approaches. Psychology Press. ISBN 9780415307482.
  • Wistrich, Robert S. 1982. Trotsky: Fate of a Revolutionary. Novi Eboraci: Stein & Day. ISBN 0-8128-2774-0.

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Trotski spectant.