Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata-logo.svg Vladimirus Lenin
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Lenin: imago
Vladimirus Lenin: subscriptio
Nativitas: 22 Aprilis 1870; Simbirium
Obitus: 21 Ianuarii 1924; Bolshiye Gorki
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica
Nomen nativum: Владимир Ильич Ульянов

Officium

Officium: Chairman of the Council of People's Commissars of the Russian SFSR, Chairman of the Council of People's Commissars, Q61899333
Munus: politicus, Rerum novarum cupidi
Patronus: Universitas Publica Petropolitana

Consociatio

Factio: Russian Social Democratic Labour Party, Russian Social Democratic Labour Party (bolshevik), Factio Communistica Unionis Sovieticae
Religio: atheismus, Ecclesia Orthodoxa

Familia

Genitores: Ilya Nikolaevich Ulyanov; Maria Alexandrovna Ulyanova
Coniunx: Nadežda (Spes) Krupskaja
Familia: Blank family

Memoria

Laurae: Work order of Corasmia
Sepultura: Mausoleum Lenin

Vladimirus Eliae filius Lenin [1] (Russice: Владимир Ильич Ленин, tr. Vladimir Il'ič Lenin, vero nomine Ульянов, tr. Ul'janov[1]; natus 22 Aprilis 1870, mortuus 21 Ianuarii 1924), revolutionarius Russicus, est conditor et dux Russicae factionis communisticae, dux revolutionis Octobris socialisticae (7 Novembris 1917), primus praefectus (praeses Concilii Comissariorum Popularium) Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae et Unionis Sovieticae. Multa scripta politica et philosophica creavit.

BiographiaRecensere

 
Vladimirus Ul'janov anno 1887

Vladimirus Eliae filius Ul'janov natus est 10 Aprilis secundum Calendarium Iulianum (22 Aprilis secundum Gregorianum) anno 1870, Simbirii (Симбирск) in urbe, quae nunc in eius honorem Ul'janovsk (Ульяновск, id est "Ulianoviensis", "Urbs Ulianovi") nominatur. Pater Vladimiri, paedagogus Elias Nicolai filius Ul'janov (Илья Николаевич Ульянов, Il'ja Nikolaevič Ul'janov, 18311886) illo tempore erat inspector scholarum gubernii Simbirscensis, serius factus est director illarum.

Annis ab 1879 ad 1887 Ul'janov in gymnasio Simbirii prospere discebat. Litteras marxisticas cognovit, Alexandri fratris senioris gratia. Qui revolutionarius terrorem contra monarchiam probavit, annoque 1887 capitis supplicio affectus est, quia organizationi conatus contra imperatorem Alexandrum III infuerat. Vladimirus post mortem fratris etiam factus est revolutionarius, et socialisticis Caroli Marx notionibus studens.

Anno 1887, Vladimir Ul'janov fuit studiosus facultatis iuridicae Universitatis Casanensis, sed exclusus est participii in actionibus revolultionariis causa. Anno 1891 Vladimirus probationes summales sustinuit in facultate iuridica Universitatis Petropolitanae. Fuit assessor advocati Samarae, in qua urbe sodalitatem marxistorum condidit.

 
Vladimirus Ul'janov anno 1895.

Mense Augusto anno 1893, Vladimir Ul'janov Petropolim transmisit?, ubi activitatem? suam revolutionariam continuavit. Fuit auctor scriptorum in quibus proposita sua explanavit. Credidit, classis operaria esse debet "copiata" capitalismi et conditor societatis communisticae. Anno 1895, condidit Petropolitanam "Associationem certationis pro liberatione classis operariae" (Russice Петербургский «Союз борьбы за освобождение рабочего класса»), quae fundamenta factionis revolutionariae proletariorum iecit. Eodem anno, activitatis revolutionariae causa arrestatus est, et anno 1897 in Siberiam deportatus est, ubi sponsam suam Nadeždam Krupskajam, etiam participii in motu revolutionario causa exilio affectam, uxorem duxit.

Post absolutionem deportationis anno 1900, Vladimirus Eliae filius Ul'janov Russiam liquit. Quo anno ille et Georgius Valentini filius Plechanov (Георгий Валентинович Плеханов, Georgij Valentinovič Plechanov, 18561918) peregre inceperunt editionem scripti periodici, Scintilla («Искра», "Iskra") nominati. Mense Decembri anno 1901 V. Ul'janov pseudonymum Lenin (pro nomine auctoris opusculi sui, in Scintilla publicati) primo adhibuit (etiam habebat pseudonyma alia: Ильин, Il'in; Фрей, Frej; Тулин, Tulin; Карпов, Karpov, etc.).

Anno 1903 in concilio secundo Russicae Social-Democraticae Operariae Factionis (R.S.D.O.F.; Russice: Российская социал-демократическая рабочая партия, РСДРП, anno 1898 condita), Lenin condidit factionem Bolsevicorum[2] (sic vocatur ex verbo большой, bol'šoj, i.e. maior, quia eius sectatores initio fuere maioritas in R.S.D.O.F.), quae seruis facta est Factio Communistica.

Tempore Russicae revolutionis annis 19051907, Vladimirus Lenin in Russia erat, cum aliis certationem revolutionem duxit. Illo tempore evolvit ideam de hegemonia proletariati in revolutione burgense-democratica, theoriam cuius transgressus in revolutionem socialisticam creavit. Post cladem revolutionis illius Lenin denuo emigravit. Tempore Belli Orbis Terrarum I V. Lenin proposuit transformationem belli imperialistici in bellum civile (i.e. bellum proletariorum contra classem possessorum).

Anno 1917, post Revolutionem Februarii, Lenin in Russiam rediit. Politicam "Administrationis temporalis" terrae illius incurrit. Latebat, comminationis arrestationis causa. Fuit dux Revolutionis Octobris socialisticae, cuius gratia statuta est "dictatura proletariati", quam Lenin divulgabat, factio Bolsevicorum (ab mense Martio 1918 "Russica Communistica Factio (bolsevicorum)" nominata) facta est regnatrix.

A Secundo Omnirussico Convento Sovietorum (79 Novembris 1917) Vladimirus Lenin electus est praeses Concilii Comissariorum Popularium (Russice: Совет народных комиссаров, tr. Sovet narodnych komissarov) et Russiam sovieticam administrabat.

 
Lenin et uxor 1919

Die 3 Martii 1918, Lenin suique confecerunt pacem cum Germania (quae pax iudicio multorum hominum non expedivit Russiae), sed Bellum Civile Russicum ad annum 1922 processit. In tali rerum statu evenit politica "communismi militaris" (nationalisatio industriae, liquidatio commercii privati, distributio publica productorum, munus operosus communis, etc.). Repressalia {?} contra inimicos veros et possibiles auctoritatis Sovieticae fuere "terror ruber" nominata.

Die 30 Augusti 1918, Lenin vulneratus est conatus causa, subinde denuo activitatem suam politicam continuavit.

Anno 1919, Lenin creationem Communistici Internationalis proposuit. Is elaboravit rationem constructionis socialismi (industrialisatio terrae, etc.). Proposuit principia "politicae oeconomicae novae" (usus mercaturae et pecuniae privatae, etc.), quae anno 1921 successit "communismum militarem."

 
Vladimirus Lenin et Iosephus Stalin anno 1922 in vico Gorki

Anno 1922, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum formabatur. Iosephus Stalin proposuit et sustinetus est: Unionis res publicae aliae includendae erant in Russiam sicut partes autonomae. Sed Vladimirus Lenin contra propositionem illam fuit – ille insistit, formanda fuit unio rerum publicarum aequatis iuris; quod propositum constitutum est.

Anno 1922, Lenin gravi morbo affectus est, et ab mense Decembri illius anni in vita politica terrae de facto non participabat, in vico Gorki prope Moscuam incoluit.

Lenin mortuus est in Gorki die 21 Ianuarii 1924; cadaver mumificatum in mausoleum Moscuae positus est.

Opiniones variorum hominum de eius vita sunt controversae.

Nonnulla opera quae Lenin scripsitRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Pseudonymo "Н. Ленин" (N. Lenin) ab anno 1901 utens, postquam ad imperium anno 1917 pervenit, ut "В. И. Ульянов (Ленин)", i.e. 'V. E.f. Ul'janov (Lenin)', documenta subscribebat.
  2. "большевик Bolsevicus, i, m" (Lexicon Russico-Latinum

BibliographiaRecensere

Litterae CyrillicaeRecensere

  • Бессонов Б. Н. Владимир Ленин — собиратель земель Русских. — Moscuae: Алгоритм, 2007. — ISBN 978-5-9265-0440-5.
  • Бонч-Бруевич В. Д. Воспоминания о Ленине. — Moscuae: Наука, 1969.
  • Валентинов Н. В. Малознакомый Ленин. — Moscuae: "Мансарда", "СМAPT", 1991. — ISBN 5-7078-0146-4.
  • Валентинов Н. В. О Ленине. — Moscuae: Телекс, 1991. — ISBN 0-938181-24-6.
  • Валентинов Н. В. Недорисованный портрет.... — Moscuae: Терра, 1993. — ISBN 5-85255-333-6.
  • Волкогонов Д. А. Ленин. Политический портрет. В 2-х книгах. — Moscuae: Новости, 1994. — ISBN 5-7020-0866-9.
  • Жизнь Владимира Ильича Ленина. Вопросы и ответы / В. А. Перфилов и др.; отв. ред.: В. М. Костягина; ОГУК «Ленинский мемориал». — 3-е изд., перераб. и доп. — Ульяновск: Корпорация технологий продвижения, 2012.
  • Каганова Р. Ю. Ленин во Франции. Декабрь 1908 — июнь 1912. Революционер, теоретик, организатор. — Изд. 2-е, доп. — Moscuae: Мысль, 1977. — 380 с.
  • Крупская Н. И. Воспоминания о Ленине. — 3-е изд. — М.: Политиздат, 1989. — ISBN 5-250-00308-7.
  • Крутов В., Верес Л. "Отцы-основоположники" коммунистического рабства (групповой портрет) // Вождь: Ленин, которого мы не знали / Сост. Г. П. Сидоровкин. — Saratoviae: Приволж. кн. изд-во, 1991. — pp. 230–265. — ISBN 5-7633-0614-7.
  • Ленин Владимир Ильич in Новый иллюстрированный энциклопедический словарь (i.e. "Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum") a В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда editoribus. Moscuae: Большая Российская энциклопедия, 2001. ISBN 5-85270-259-5
  • Ленин как философ / Под ред. М. М. Розенталя. — Moscuae: Политиздат, 1969.
  • Логинов В. Т. Владимир Ленин. Выбор пути. Биография. — Moscuae: Республика, 2005.
  • Лукач Д. Ленин. Исследовательский очерк о взаимосвязи его идей / Авт. вступ. статей С. Н. Земляной. — Moscuae: Международные отношения, 1990. — 141 с. — ISBN 5-7133-0356-X.
  • Майсурян А. А. Другой Ленин. — Moscuae: Вагриус. — 480 с. — ISBN 5-9697-0292-7.
  • Макеев С. Если бы Ульянов не стал Лениным // Совершенно секретно. — 01.05.2007. — № 5 (216).
  • Протасенко З. М. Ленин как историк философии. Leninopoli, 1969.
  • Сахаров В. А. Политическое завещание Ленина. Реальность истории и мифы политики. Moscuae: Изд-во МГУ, 2003
  • Соломон Г. А. Ленин и его семья (Ульяновы). — Lutetiae: Издательство "Мишень", 1929-1931.
  • Троцкий Л. Д. О Ленине. Материалы для биографа. — Moscuae: Грифон-М, 2005.
  • Yuri Buranov, Lenin's Will: falsified and forbidden. Buffali Novi Eboraci: Prometheus, 1994. ISBN 0-87975-886-4.

Litterae RomanaeRecensere

Bibliographia additaRecensere

  • Ali, Tariq (2017). The Dilemmas of Lenin: Terrorism, War, Empire, Love, Revolution.. Novi Eboraci et Londinii: Verso. ISBN 9781786631107 
  • Cliff, Tony (1986). Building the Party: Lenin, 1893–1914. Sicagi: Haymarket Books. ISBN 978-1-931859-01-1 
  • Felshtinsky, Yuri (2010). Lenin and His Comrades: The Bolsheviks Take Over Russia 1917–1924. Novi Eboraci: Enigma Books. ISBN 978-1-929631-95-7 
  • Gellately, Robert (2007). Lenin, Stalin, and Hitler: The Age of Social Catastrophe. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 978-1-4000-3213-6 
  • Gooding, John (2001). Socialism in Russia: Lenin and His Legacy, 1890–1991. Basingstoke Angliae: Palgrave Macmillan. ISBN 978-0-333-97235-9 
  • Hill, Christopher (1971). Lenin and the Russian Revolution. Londinii: Pelican Books 
  • Lenin, V. I.; Žižek, Slavoj (2017). Lenin 2017: Remembering, Repeating, and Working Through. Verso. ISBN 978-1786631886 
  • Lih, Lars T. (2008) [2006]. Lenin Rediscovered: What is to be Done? in Context. Sicagi: Haymarket Books. ISBN 978-1-931859-58-5 
  • Lukács, Georg (1970) [1924]. Lenin: A Study on the Unity of his Thought 
  • Nimtz, August H. (2014). Lenin's Electoral Strategy from 1907 to the October Revolution of 1917: The Ballot, the Streets—or Both. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN 978-1-137-39377-7 
  • Pannekoek, Anton (1938). Lenin as Philosopher 
  • Payne, Robert (1967). The Life And Death of Lenin. Simon & Schuster 
  • Ryan, James. 2007. "Lenin's The State and Revolution and Soviet State Violence: A Textual Analysis." Revolutionary Russia 20 (2): 151–72. doi:10.1080/09546540701633452. |s2cid 144309851.
  • Sebestyen, Victor (2017). Lenin the Dictator: An Intimate Portrait. Londinii: Weidenfeld & Nicolson. ISBN 978-1-47460-044-6 
  • Service, Robert (1985). Lenin: A Political Life – Volume One: The Strengths of Contradiction. Indiana University Press. ISBN 978-0-253-33324-7 
  • Service, Robert (1991). Lenin: A Political Life – Volume Two: Worlds in Collision. Indiana University Press. ISBN 978-0-253-33325-4 
  • Service, Robert (1995). Lenin: A Political Life – Volume Three: The Iron Ring. Indiana University Press. ISBN 978-0-253-35181-4 
  • Service, Robert. 2000. Lenin: A Biography. ISBN 0-674-00828-6.
  • Wade, Rex A. 2016. "The Revolution at One Hundred: Issues and Trends in the English Language Historiography of the Russian Revolution of 1917." Journal of Modern Russian History and Historiography 9 (1): 9–38. doi:10.1163/22102388-00900003.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Lenin spectant.
  Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • biography/Vladimir-Ilich-Lenin Encyclopædia Britannica • Grove Art • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum