Res novae Octobres[1] (Russice Октябрьский переворот, tr. Oktjabr'skij perevorot) seu revolutio Octobris (Russice Октябрьская революция, tr. Oktjabr'skaja revoljucija, in URSS officiale Великая Октябрьская социалистическая революция, tr. Velikaja Oktjabr'skaja socialističeskaja revoljucija, 'Magnae Octobres socialisticae res novae', nominabatur), illa eversio rerum Russicarum vocatur quae anno 1917 ductu partium bolsevicorum fiebat. Maximus dux Vladimirus Lenin fuit.

Bolsevicus anno 1920 a Boris Kustodiev pictus.

Ante fuit revolutio Februaria Russica quam regnum Alexandri Kerenskij sequebatur.

Post Octobrem eversionem rerum Russicarum Bellum civile Russicum incepit.

Palatium Hiemale Petropoli a bolsevicis captum, die 26 Octobris (8 Novembris) 1917

Chronologia

recensere

Nocte inter 25 Octobris et 26 more vetere seu inter 7 Novembris et 8 more novo Palatium Hiemale (illo tempore sedes regiminis Russiae, nunc autem aedificium principale Musei Solitarii) Petropoli expugnatum est. Ante Aurora navis, quae revolutionem sustentabat, per iactum suum pertulerat bellicum ad oppugnationem Palatii Hiemalis. Post interceptionem regiminis, rectio nova a Vladimiro Lenin primium muni civitatem dominationem proletariati abrogatio proprietatem proclamavit.

  1. M.P. Poliachev, Vocabularium Russico-Latinum: 'октябрьский переворот res novae Octobres (socialisticae)'

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Res novas Octobres spectant.