Proprietas (ius)
Proprietas in iure non sola res propria sed etiam ius in ipsam rem propriam appellatur. Bartolus de Saxoferrato quidem scripsit proprietatem in iure Romano esse "ius utendi et abutendi re sua quatenus iuris ratio patitur." Vocabulum abusus hoc sensu iuridico significat rei usum quo ius in rem ita deleatur, ut nemo postea re uti possit.
Secundum Iosephum Ortolan, hoc ius in rem gradibus evolvit. Primum manuscriptum tantum habebant Romani ubi ius in rem per violentiam accipiebatur (hasta manu capere). Postmodo dominium habebant ubi ius in rem in familia (domo aut patrefamilias) insidebat. Secundum ius Quiritium, soli cives Romani "dominium ex iure Quiritium" habere poterant. Tandem, concepta iuridica iuris gentium in ius civile iniverunt, cum hoc ius in singulis hominibus agnitum est existere. Iudices autem diu de hoc iure novo locuti sunt soli dicentes possessio in bonis aut in bonis habere aut dominium sine vocabulo apto. Demum post aetatem Traiani et Hadriani, iudices novam notionem proprietatem nuncaperunt.? Ius proprietatis etiam de opus artis et intellegentiae ac de auctore scripturarum (proprietas intellectualis quae ius auctoris comprehendit).
Nexus interni
Nexus externiRecensere
- De proprietate apud paginam universitatis Staffordiensis (Anglice)
- The history of Roman law: translated with the author's permission By Joseph-Louis-Elzéar Ortolan, Iltudus Thomas Prichard, David Nasmith, John Cutler, Butterworths, 1896 (Google Books)(Anglice)
- De proprietate in Lexicono Carolo Marx dicato (Germanice)
- Thesis:Il diritto di proprietà e il potere espropriativo dello Stato nella Costituzione e nel diritto vigente (Italiane)