Nadežda Krupskaja
Nadežda Constantini filia Krupskaja (Russice Надежда Константиновна Крупская;[1] 26 Februarii 1869 – 27 Februarii 1939) erat revolutionaria Russica et rerum politicarum perita Sovietica.
Obitus: 27 Februarii 1939; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Nomen nativum: Надежда Константиновна Крупская
Familia
Memoria
Krupskaja ab anno 1890 in circulis marxisticis rerum novarum cupidis participabat. Anno 1898 socia factionis communisticae et eodem anno uxor Vladimiri Lenin facta est. Socia operis mariti sui fuit. In revolutione Octobris anni 1917 participavit. Postea in 'commissariatu populari' educationis Russicae SFSR et Unionis Sovieticae laborabat, anno 1929 vicaria 'comissarii popularis' educationis URSS facta. Praeterea, ab anno 1927 erat socia Commissionis Centralis Factionis Communisticae (bolsevicorum) Unionis Sovieticae. Anno 1931 electa est socia honoraria Academiae Scientiarum URSS. Opera de educatione atque memoria sua de Lenin scripsit.
Notae
recensere- ↑ De interpretatione praenominis vide Spes (nomen). Cf.: Alexii Slednikov "Quomodo nomina propria, quae sint barbarica, in linguam Latinam vertantur", Iaroslaviae 2013.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nadeždam Krupskajam spectant (Nadezhda Konstantinovna Krupskaya, Nadezhda Krupskaya). |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |