Hexameter[1][2] sive hexametrus[1][2] (a Graeco ἐξάμετρος 'ex sex metris compositus') est versus poesi Latinae nec non Graecae communis, qui ex sex metris constat. In singula metra ictus cadit.

Schema hexametri dactylici

Pedes usque ad quintum dactyli (- ˘ ˘) aut spondei (- -) esse solent, sextus tamen spondeus aut saepius trochaeus (- ˘). Dactylicus appellatur hexameter cui pes quintus dactylus est, spondaicus autem cui pes quintus spondeus. Vergilius ille clarissimus hexametro dactylico semper usus est.

Sic Vergilii prima ecloga incipit:

Tītyrĕ | tū pătŭ | lāe rĕcŭ | bāns sūb | tēgmĭnĕ | fāgī
sīlvē | strēm tĕnŭ | ī mū | sām mĕdĭ | tārĭs ă | vēnā;

Nexus interni

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press.
  2. 2.0 2.1 Saalfeld, G.A.E.A. (1884). Tensaurus Italograecus. Ausführliches historisch-kritisches Wörterbuch der Griechischen Lehn- und Fremdwörter im Lateinischen. Wien: Druck und Verlag von Carl Gerold's Sohn, Buchhändler der Kaiserl. Akademie der Wissenschaften.