Aperire sectionem principem
Forma pentametri dactylici

Pentameter dactylicus seu tantum pentameter[1][2] (a Graeco πεντάμετρος, videlicet "compositus ex quinque metris") est versus Latinae et Graecae poësis, etiamsi praecipue in distichis inveniri potest.

Pentameter divisus est in duos hemistichios (a verbo Graeco ἡμιστίχιον, "dimidius versus"); primus hemistichius constat ex duobus dactylis (— ∪ ∪) non numquam pro spondeis (— —) substitutis atque syllaba acuta tertii dactyli; secundus ex duobus dactylis firmis atque tertii dactyli acuta syllaba breviter vel producte dicta. Ictus in syllabas primas omnium dactylorum et in ultimam, quamquam brevem, cadit.

Exemplum pentametri est versus secundus Catulli carminis 85 (LXXXV) ex Epigrammatis educti:

Ód(i) et amó. // Quar(e) íd faciám // fortásse requíris.    — hexameter
Néscio, séd fierí // sénti(o) et éxcruciór.    — pentameter

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press.
  2. Saalfeld, G.A.E.A. (1884). Tensaurus Italograecus. Ausführliches historisch-kritisches Wörterbuch der Griechischen Lehn- und Fremdwörter im Lateinischen. Wien: Druck und Verlag von Carl Gerold's Sohn, Buchhändler der Kaiserl. Akademie der Wissenschaften.