Metrum (poësis)
mensura versûs
Metrum (Graece μέτρον 'mensura'), in poësi, est mensura versûs, sive prima temporalis versus structura. Marcus Fabius Quintilianus grammaticus haec scripsit de metro:
Omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros ῥυθμούς accipi volo) aut μέτροις, id est dimensione quadam. Quod, etiam si constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. Nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis.[1]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Quintilianus, Institutio oratoria 9.4.45.