In arte metrica, arsis et thesis sunt remissio et auctus digiti vel manūs vocisve ad ictus cuiusdam versūs metiendos.

Plerumque arsis (Graece ἄρσις, a verbo αἴρειν, áirein; Latine "tollere, sublevare") est pedis momentum grave atque sine ictu; thesis (Graece θέσις, a verbo τιθέναι, tithénai; Latine "ponere") autem est momentum acutum in quo ictus cadit. Tamen significationes horum ancipites verborum sunt, propter interpretationem etymologiae ambiguam; sic e secundo saeculo p.C.n. arsis interdum momentum acutum indicat, thesis contra pedis sine ictu partem.

G. Marius Victorinus rhetor et Priscianus grammaticus non amplius ad motum digiti manūsve affirmaverunt arsin thesinque spe ctare iam in saeculo quarto p.C.n., sed ad vocis .[1]

Vocum arsis et thesis legimus apud Fulgentium hasce appellationes Latinas: "[...] ut <vox> habeat arsis et thesis quas nos Latine elationes et deiectiones dicimus."[2]

Notae recensere

  1. G. Marius Victorinus, Ars grammatica; Priscianus, Institutiones grammaticae II.
  2. Fulgentius, Mythologiae 3.9

Nexus interni

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.