Linea (mathematica)

(Redirectum de Linea)
Tres lineae rectae in systemate coordinatarum et suae aequationes

Linea (-ae f.) secundum Euclidem est forma cum longitudine, sed latitudine expers[1]. Et geometria et algebra linearis de lineis tractant. Lineae omnes rectae vel curvae sunt. Interdum et linea fracta vel angulata additur, quae ut aliquot rectae tractari potest.

Linea rectaRecensere

Euclides de linea recta, ut ex aequo sua interiaceat puncta, statuit[2]. Lineae rectae alia definitio est: polynomium gradus unius. Alia: via minima inter duo puncta. Functiones lineares sunt magni momenti in mathematica et physica; aequatio cuius partes sunt functiones lineares est aequatio linearis.

NotaeRecensere

  1. Euclidis Elementorum versio Latina, ab Isaaco Barrow facta, Londinii 1659p. 1. Graece μῆκος ἀπλατές.
  2. Ibidem. Graece: ἐξ ἴσου τοῖς ἐφ' ἑαυτῆς σημείοις κεῖται.


  Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!