Tanais
Tanais[1] (Graece antiqua: Τάναϊς), vulgo Don (Russice Дон), est flumen in parte Europaea Russiae.
Longitudo | 1870 chm |
---|---|
Altitudo fontis | 180 m |
Decursus aquae | 680 m³/s |
Area systematis | 422 000 chm² |
Fons | Regio Tulensis |
Ostium | Palus Maeotis |
Regio | Russia Europaea |
Geographia
recensereTanais, e loco prope urbem Novomoskovsk regionis Tulensis per regiones Tulensem, Lipetzkensem, Voronegiensem, Volgogradensem et Rostoviensem Foederationis Russicae fluens, circiter 1870 chiliometra patet et in sinum Taganrogensem paludis Maeotidis prope Asoviam urbem se effundit.
Circa 5200 accolas habet, quarum maximae Tanais Minor a dextra parte et Choper Medvedinaque a laeva sunt; ceteri Voronegia, Sosna, Pantzina, Manycz Occidentalis etc. Canale Volgo-Tanaitico receptaculum aquae Tzimlianicum, solum, quod aquis Tanaitis impletur, cum Volga coniunctum est.
Urbium ad Tanaim sitarum maximae sunt Voronegia et Rostovia ad Tanaim; ceteri Asovia, Rhatanais, Kalitva (nunc vicus) etc.
Historia
recenserePlutarchus dicit nomen fluminis e Scytho verbo dan originem ducere. Cum antiqui opinarentur Tanain e Riphaeis Montibus surgísse, revera fons prope Tulam, quae urbs 550 milia passuum, vel 800 km in septentrione a ponto Euxino iacet. Tanais fluit in paludem Maeotidem, apud Sarmatas, gentes quorum arx (prope hodiernam Asoviam regionis Rostoviensis sita) Tanais vocabatur.
Hoc flumen, quod tantum impetum exhibit, ut antiqui crederent hoc numquam gelare, finis Europae habetur.
Notae
recensere- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ - t. 4, p. 345.
Adiectivum Tanaiticus (Scythicae potor Tanaiticus undae, Sidonius Apollinaris); binomina Romanogobio tanaiticus, Lepus tanaiticus, Tragopogon tanaiticus, Astragalus tanaiticus, Agropyron tanaiticum, Ceratophyllum tanaiticum, Dorcadion (Cribridorcadion) pusillum tanaiticum, Genísta tanaítica, Onósma tanaítica, Cobitis tanaitica etc.; cf. et fontes ad Cosacos Tanaiticos.
Nexus interni
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Tanaim spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 54°0′44″N 38°16′40″E, 47°5′11″N 39°14′19″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon |