Vide etiam paginam discretivam: Manycz.

Manycz vel Manycz Occidentalis[1] (Russice Западный Маныч) est flumen Russiae meridianae, quod, in territorio Stauropolitano oriens, per confinium eius et Calmucciae fluit. Partem Calmucciae transit et in regione Rostoviensi in Tanaim se effundit.

Manycz Occidentalis
Manycz Occidentalis prope viam a Rostovia ad Rhatanaim urbem
Longitudo 420 chm
Altitudo fontis 27 m
Decursus aquae 16 /s
Area systematis 35 400 chm²
Fons Kalai fluminis
bifurcatio
Ostium Tanais
Regio Regio Rostoviensis,
Calmuccia,
territorium Stauropolitanum

Per depressionem Kumo-Manyczensem fluit, et pars est reliquiarum freti magni antiqui, quod paludem Maeotidem et mare Caspium coniungebat; interdum et pars confinii Europae et Asiae habetur. Antea intium fluminis est Kalai fluminis bifurcatio, qui saepe fluxus mutabat et alios annos in Manycz Orientalem aquam ferebat, alios in Occidentalem, alios in ambos; sed Kalaus aggere a Manycz Orientali anno 1967 separatus est, et omnis eius aqua in Manycz Occidentalem fluere coepit. Longitudo Manycz Occidentalis cum Kalao 856 chm est, sine eo 420 chm. Per multos lacus salsos antea Manycz fluebat, et annis siccis inter eos exsiccabatur. Aliis bracchiis tenuibus hos lacus coniungebat; erant hi lacus Limen Calvus (Lysyi Liman), Manycz Gudilo, limen Šachaevskij aliique. Nunc per canalem Nevinnomyskensem aqua Hypanis fluvii hic adducta est, et ipse Manycz multis aggeribus ita obstructus est, ut lacus prisci partes magnorum receptaculorum aquarum sint et eius fluxus numquam divellatur.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 47°14′56″N 40°15′17″E, 45°42′26″N 44°3′3″E, 47°14′56″N 40°15′14″E • GeoNames
  • Manycz Occidentalis in Registri nationali aquarum (Russice)