Receptaculum aquae[1] est constructio hydrotechnica vel lacus structilis artificialis vel piscina maxima, quae flumine mole praecluso vel lacu naturali eodem modo aucto creatur. Duae sunt causae receptaculorum construendorum, electricitas acquirenda (nam hydroelectrificina in molem saepe instruitur) et aquae ad res oeconomicas usus.

Moles et receptaculum aquae Jung Hua Formosae

Cum aqua per molem emitti vel in receptaculo includi possit, aequor receptaculi mutatur. Area ergo receptaculorum multorum, praecipue in planitiebus sitorum, minime constans est. Magnitudo receptaculi non solum secundum aream, sed saepius secundum volumen aestimatur.

Angustiarum Ferry[2] lacus in Missurio flumine, CFA
Ripa Nasser lacus prope Abu Simbel

Index receptaculorum maximorum secundum aream recensere

Nomen Natio Flumen Area (chm2)
Lacus Volta Ghana Volta 8500
Smallwood Canada Churchill 6527
Kuibyshevskoë[3] Russia Volga 6450
Kariba Zambia, Zimbabwe Zambezi 5580
Buchtarmense Kazakhstania Irtis 5490
Bratticum Russia Angara 5470
Nasser Aegyptus, Sudania Nilus 5200
Piscarianum Russia Volga 4550
 
Manicouagan receptaculum anulare, e duobus lacubus aequore sublato formatum, in photographemate spatiali

Index receptaculorum maximorum secundum volumen recensere

Nomen Natio Flumen Area (chm3)
Kariba Zambia, Zimbabwe Zambezi 180
Bratticum Russia Angara 169,3
Nasser Aegyptus, Sudania Nilus 157
Lacus Volta Ghana Volta 148
Manicouagan Canada Manicouagan 141,6
Guri Venetiola Caroni 138
Tharthar Iraca Tigris 85
Crasnoiarense Russia Ienisea 73,3
Zeiense Russia Zeia 68,4

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Index lacuum et receptaculorum orbis terrarum (Anglice)
  • Авакян А. Б. и др. Водохранилища. Moscuae 1987. (Russice)