Confinium Europae et Asiae
Confinium Europae et Asiae linea est ficta, quae Eurasiam continentem in Europam et Asiam dividit. Ab antiquitate Graeca notum est maribus (scilicet mari Aegaeo, Hellesponto, Propontide, Bosporo et Ponto Euxino) Asiam a Europa separatam esse, sed in terra fines non tam clarae sunt. Claudius Ptolemaeus per Bosporum Cimmerium, Maeotidem et Tanaim[1] continentes dividit, Arrianus per Caucasum[2], nonnulli per Hypanim fluvium. Nunc generaliter confinium per depressionem Kumo-Manyczensis (sive Caucasum), mare Caspium, Rhymnum et Urales ducitur, sed linea exactior incerta est et valde contradicitur.
Sententiae variae
recensereSaepe Bosporus Cimmerius, Palus Maeotis, depressio Kumo-Manyczensis (quae est fretum antiquum, Maeotidem Caspio adiungens), mare Caspium, Rhymnus flumen et montium Uralium divortium aquarum confinium inter continentes habentur (tunc urbes ad Rhymnum stantes, ut Oropolis et Catodaix urbs Kazachstaniae, sicut Constantinopolis, partim in Europa et partim in Asia sitae sunt). In Catodaice pars Europaea Samara et pars Asiatica Bochara nominabantur. Non solum Caucasus et Transcaucasia, sed et Ciscaucasia omnis confinio tali in Asia sitae sunt.
Ab annis quinquagesimis saeculi XX saepe hic finis non per Rhymnum flumen, sed per Norossum, iugum Kazachstanicum ad Urales adiacens, et per Embam flumen Caspii accolam iacere putatur.
In montibus Uralibus interdum non divortium aquarum, sed basis eorum orientalis confinium putatur (ut iuga omnia Uralensia Europae sita sint). Sed signa et monumenta multa Russiae, confinium continentium designantes, secundum divortium aquarum Uralense posita sunt.
Saepe non depressio Cumo-Manyczensis, sed Caucasi Maioris divortium aquarum vel alia linea inter maria transducta confinium habetur. Si per divortium confinium ducitur, Georgiae et Atropatenae partes terrae Europaeae habentur, si aliter, etiam Armeniae.
Historia
recenserePhilippus Ioannes de Strahlenberg(sv) (1730) et Basilius Tatiščev (1736) per Urales et Rhymnum et Kumam et Maeotidem confinum definiverunt. Michael Lomonosov secumdum Tanaim, Volgam et Petschoram continentes dividere proposuit[3],
Notae
recensere- ↑ Geographia, ΙΙ 1, 5.
- ↑ Periplus Ponti Euxini, 19, 2.
- ↑ "О слоях земных", 1759.
Bibliographia
recensere- Martin W. Lewis, Kären Wigen. The myth of continents: a critique of metageography. — University of California Press, 1997. — P. 28. — ISBN 0-520-20743-2. (Anglice)
- Дитмар А. Б. К истории вопроса о границе между Европой и Азией // Учёные записки ЯГПИ им. К. Д. Ушинского. — 1958. — Т. XX (XXX). Часть 1. География. — С. 35—49. (Russice)