Urales[1] (Russice Урал, tr. Ural) seu montes Uralenses[2] (Russice Уральские горы, tr. Ural'skie gory) vel Uralense iugum[3] (Russice Уральский хребет, tr. Ural'skij chrebet), sed fortasse lingua Graeca antiqua Ripaîos oros vel Latina classica Mons Ripaeus, etiam Byzantine et Latino mediaevali Montes Riphaei, atque Nordice mediaevali et Anglice prisco Riffs,? sunt montes Russici, qui Europam ab Asia separant. Inter duas planities amplissimas siti sunt, nempe planitiem Sibiricam Occidentalem et planitiem Europaeam Orientalem.

Montes Uralenses e spatio cosmico visi.

Altissimus inter omnes Urales mons Popularis[4] (1895 metra), vulgo Narodnaia, appellatur.

Nomen adiectivum hominum in Uralibus habitantium est Uralensis,-e[5] seu Uralicus,-a, um,[6] vel in scientiis naturalibus etiam Riphaeus, -ea,-eum (velut nonnullae plantae et fossilia).

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Urales spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 60°0′0″N 59°0′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • place/Central-Urals, place/Northern-Urals Encyclopædia Britannica