Aktobe vel Leucolophum[1] (Kazachice Ақтөбе/Aqtöbe, hoc est 'albus collis'; Russice Актобе, antea Актюбинск) est oppidum in Kazakhstania occidentali, centrum administrativum regionis eiusdem nominis.

Wikidata Aktobe
Res apud Vicidata repertae:
Aktobe: insigne
Aktobe: insigne
Civitas: Kazachstania
Locus: 50°17′1″N 57°13′47″E
Numerus incolarum: 387 807
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Ақтөбе

Gestio

Praefectus: Askhat Shakharov
Procuratio superior: Aktobe City Administration, Q4060168, Q4060168, Q4060168, Aktobe Uyezd, Aktobe Uyezd, Kazakh Soviet Socialist Republic

Geographia

Superficies: 297.39 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: 12th microdistrict (Aktobe), 11th microdistrict (Aktobe), Qurmysh, Shanghai (Aktobe), Eset Batyr microdistrict, Moscow (Aktobe), Almaty District, Astana District
Meschita Nur Ghasyr et ecclesia cathedralis Sancti Nicolai

Aktobe habet superficiem 297.39 km2. In urbe fluunt flumen Ilek et plures flumina in id influentia, et iuxta sunt aquae receptacula Aktobe et Sazdy. Propter situm in interiori Eurasiae parte et longinquitatem a mari, clima continentale habet.

Aktobe est quinta a maxima urbs Kazachstaniae, et maxima urbs partis occidentalis civitatis. Censu anno 2016 habito, 397 572 incolas habet. Plures gentes urbem incolant, praecipue Kazachi (76.3 %) et Russi (16.89 %). Plerique religiones Islamicam aut Christianam sequuntur. In quinque suburbiis administrationi urbanae subiectis habitant incolarum 52 582.

Castellum Ak-Tjube anno 1869 a manu militum Imperii Russici conditum est, in ripa sinistra fluminis Ilek, ubi ad dextram in id fluvius Kargaly influit.

Notae recensere

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 425.. Nomen Ak tobe Latine Collis alba significat.

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 50°17′1″N 57°13′47″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  • Situs urbis (Kazachice, Russice)