Asbestus[1] (Russice Асбест) est urbs in regione Sverdloviensi Russiae, circiter 62 milia incolarum (anno 2021) habens. Prope montes Uralenses ad Reftum Maiorem fluvium stat.

Wikidata Asbestus (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Asbestus (urbs): insigne
Asbestus (urbs): insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°0′0″N 61°28′0″E
Numerus incolarum: 64 091
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Asbest Urban Okrug

Geographia

Superficies: 107 chiliometrum quadratum
Vide etiam paginam discretivam: Asbestus (discretiva).

Historia

recensere

Anno 1885 asbestus hic ab Alexio Ladyženskij inventus est; fodina Baženovskoje a statione ferriviali proxima nomen cepit. Anno 1889 Kudel'ka operariorum vicus et anno 1897 prima fabrica asbesti producendi aedificati sunt. Anno 1927 ferrivia ad Asbestum ducens constructa est; anno 1928 nomen hodiernum Kudel'ka ceput et anno 1933 in numerum urbium Asbestus inclusus est. Non solum asbestus, sed etiam smaragdi Asbesti effodiuntur.

  1. De nomine mineralis.

Nexus externus

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 57°0′0″N 61°28′0″E • GeoNames • Facebook Places • Большая российская энциклопедия