Aperire sectionem principem
Tria parva ammonoidea fossilia, unumquodque circa 1.5 cm latum.

Fossile (ex fosso), etiam zoolitum appellatum, est quodlibet permultarum reliquiarum conservatarum vel vestigiorum animalium, plantarum, aliorumque organismorum ex praeterito tempore remoto. Universitas fossilium, et repertorum et inrepertorum, eorumque locus in fossiliferis saxorum formationibus et stratis sedimentariis "monumentum fossilium" appellantur. Studium fossilium per tempus geologicum, quomodo efficiebantur, coniunctionumque evolutionariarum inter taxa (phylogenia) sunt inter scientifica palaeontologiae proposita maximi momenti. Specimen conservatum fossile appellatur si antiquius quam certa aetas minima est, saepissime tempus libidinosum abhinc annorum 10 000.[1]

Nexus interni

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere