Aevum geologicum est spatium temporis in historia Telluris. Hierarchia aevorum geochronologicorum, a maximo ad minimum enumerata, iuxta hierarchiam aevorum chronostratigraphicorum, haec est:

Nomina praescribuntur et definiuntur a Commissione internationali stratigraphica sub aegide Unionis internationalis scientiarum geologicarum[en], cuius lingua usualis Anglica est. Nomina autem singulorum aevorum, tam maiorum quam minorum, Latine suffixo neutro -ium exprimere licet.[1]

Hac nomenclatura historia Telluris in quattuor aeones partitur, quorum nomina, ab antiquissimo vel infimo ad recentissimum vel supremum enumerata, sunt Hadaicum, Archaicum, Proterozoicum, Phanerozoicum. Quorum tria priora, videlicet Hadaicum, Archaicum, Proterozoicum, superaeon Praecambrium constituunt. Superaeon Praecambrium aeonque Hadaicum anno fere 4 600 000 000  a.p. coepisse censentur.

Phanerozoicum, aeon recentissimus, in tres aeras dividitur, scilicet Palaeozoicum, Mesozoicum, Kaenozoicum. Palaeozoicum in sex periodos dividitur, videlicet Cambrium, Ordovicium, Silurium, Devonium, Carboniferum, Permium. Mesozoicum in tribus periodis constat, videlicet Triassicum, Iurassicum, Cretaceum. Kaenozoicum in tres periodos dividitur, videlicet Palaeogenicum, Neogenicum, Quaternariam. Unaquaeque periodus Phanerozoica in aetates subdividitur. Fortunium, aetas antiquissima usque adhuc definita, anno fere 541 000 000 a.p. coepisse censetur, sicut periodus Cambrium, aera Palaeozoicum, aeon Phanerozoicum.

Kaenozoicum, aera recentissima, in septem epochas dividitur, videlicet Palaeocaenum, Eocaenum, Oligocaenum, Miocaenum, Pliocaenum, Pleistocaenum, Holocaenum. Holocaenum, anno 11 700 a.p. inceptum, est epocha omnium recentissima in qua hodie vivimus, nisi cum eruditis nonnullis epocham novam nuper inceptam recognoscamus nomine Anthropocaenum.[2]

NotaeRecensere

  1. "International compatibility should be achieved by adding the Latin ending "-ium" to stratigraphic names": Kuhn (2010)
  2. Fontes nominum geologicorum Latinorum: Koeppel (1933); Kuhn (2010); International Chronostratigraphic Chart praesertim Theodisce et Batave edita

BibliographiaRecensere

  • F. Gradstein, J. Ogg, A. Smith, edd., A Geologic Time Scale 2004. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2004 Textus
  • Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii. Romae, 1933 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus interni

Nexus externiRecensere

Aeva geologica = subdivisiones stratigraphicae : series paginarum brevium
Aeva geologica: Aeon • Aera • Periodus • Epocha • Aetas • Chronos
Subdivisiones stratigraphicae: Aeonothema • Aerathema • Systema • Series • Stadium • Chronozona
Capsae cognatae: Enumerationes Aeonum • Aerarum • Periodorum • Epocharum • Aetatum