Holocaenum[1] (scil. "aevum"; a Graeco ὅλος 'totus' + καινός 'novus') est ultima epocha geologica et series stratigraphica Kaenozoica, quae post Pleistocaenum annorum fere 11.7 milium ante praesentem incepit et usque tempora nostra continuit. Aevum palaeontologicum recens cum Holocaeno congruit. Quidam nihilominus aevum novissimum Anthropocaenum recognoscunt, nuper inceptum, quo species aliae fere omnes sub effectu operum humanorum evolvunt.

Conus cinereus montis igniferi iuxta Veyo Utae aevo Holocaeno orti

Tres aetates geologicas vel stadia stratigraphica comprehendit, quae ab infimo ad supremum sunt Groenlandium, Northgrippium, Meghalayum. Post inquisitiones Axel Blytt et Rogerii Sernander,[2] recentius e vestigiis paludis Lethrensis in Dania confirmatas,[3] Holocaenum in chronozonas quinque ordinari solet, videlicet Praeboreale ab anno fere 11 700 a.p., Boreale ab 10 000, Atlanticum (in "Atlanticum anterius" et "Atlanticum plenum" divisum) ab 9000 et 8000, Subboreale ab 5800, Subatlanticum ab 2500.

Notae recensere

  1. Vide Robertum Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 7 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. Blytt (1876); Sernander (1908); Mangerud (1982)
  3. Schrøder et al. (2004)

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Series = Epochae geologicae