Aperire sectionem principem
Restitutio fossilis Quetzalcoatli (Pterosauria) e serie Cretacea superiori (Museum Historiae Naturalis Houstoniense)

Cretaceum superius[1][2] est epocha et series recentius periodi Cretacei. Milies milium annorum 100.5 ante praesentem incepit, Cretaceo inferiori perfecto, et milies milium annorum 66 a.p. ad finem venit, epocha Palaeocaena incipiente.

Aetates vel stadia sex comprehendit, quae ab infimo ad supremum Cenomanium, Turonium, Coniacium, Santonium, Campanium, Maastrichtium appellantur.

Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Kaenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.[3]

Tempore cretaceo superiore clima erat calidius quam nostra aetate quamquam paulatim frigidius fiebat.[4] Zonae tropicae restringebantur ad regiones circum lineam aequatorialem. In regionibus septentrionalibus et australibus anni tempora plus inter se differebant quam nostra aetate.[4]

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Locutionem Latinam "Tempus Cretaceum" in textu Theodisco habes paginae Batavae De Oertijd van Zuid, "aevum Cretaceum" in textu Hungarico apud Kartundoboz
  3. "International Chronostratigraphic Chart"
  4. 4.0 4.1 "Dinosaurs Ruled the World: Late Cretaceous Period." In: Dodson, Peter & Britt, Brooks & Carpenter, Kenneth & Forster, Catherine A. & Gillette, David D. & Norell, Mark A. & Olshevsky, George & Parrish, J. Michael & Weishampel, David B. The Age of Dinosaurs. Publications International, LTD. Pp. 103-104. ISBN 0-7853-0443-6.

Nexus externiRecensere